Obrázky stránek
PDF
ePub

Quid igitur reftat, Academici, nifi ut vobis, (quos falvere plurimum jubeo) ftudiifque veftris tum literatis tum omnibus, omnia comprecer faufte, feliciter, profpereque eveniant. Quod quidem vobis optare, atque ominari non modo gratum animum, ac beneficiorum memorem, verum etiam honeftum quemque ac patriæ amantiffimum; non modo Academicum, verum etiam Anglicanum decet.— Floreat itaque OxONIUM, Academiarum femper Regina, Britannia ornamentum, Orbis Chriftiani decus, Mundi lumen !-Floreat civium ac alumnorum numero, claritate, virtute, pietate; ædificiorum et publicorum et privatorum, poffeffionumque fplendore, et amplitudine!-Floreat puræ religionis cultu, artium bonarum fcientia!-Floreat denique (ut uno verbo dicam) auguftiffimum, jucundiffimum, perpetuumque mufarum cum domicilium, tum argumentum !

ORATIONES CREVIANÆ

HABITE IN

THEATRO SHELDONIANO.

ORATIO PRIMA.

TSI verear, AUDITORES, ne minus digna

ΕΞ

fint quæ a me dicentur, vel hoc loco, et spectatiffima hac frequentia, vel faufto hoc die, quo nobifmet de celebritate ALMÆ MATRIS noftræ communi quadam feftivitate gratulamur, me tamen non inficior refici admodum et recreari, cogitantem quam iniquum fit ut ab homine, cafu quidem et veftra benevolentia, fed neque natura, neque studio oratore, parem huic officio facundiam defideretis. Quod fi ita fortaffis me paraverim, ut parcus hominum laudator semper extiterim, affentator nullus, gaudeo faltem hodie mihi nequaquam adulationis, aut fervitii partes fufcipiendas delegari, fed publici amoris, et vestræ reverentiæ. Itaque bene ac prudenter inftitutum effe arbitror, ut hominum memoria optime de ACADEMICIS meritorum, apud ACADEMICOS tandem aliquando vere facra folenni ritu celebraretur, ne laudibus eorum non ultimis falvis parum integrifque inter nos conferVOL. III. Cc vatis,

vatis, aut in eorum pravitatis fufpicionem veniremus qui indigni, aut in eorum negligentiæ qui immemores beneficiorum habentur.

Magnum eft quidem et jucundum illuftrem hominum ordinem et venerabilem animo contemplari, qui, quod ad vitæ ftatum, et rationem, quod ad dignitatem, religionem, naturam, ingenium, quam maxime cum fuerint alii aliis diffimiles, id unum tamen omnes egerunt ut literis literatifque faverent, atque ACADEMIE bonis rebus omni opera invigilarent; eo quippe pacto fibi vifi funt animum certe teftari in medium confulentem, et in patriam, ecclefiam, ipfumque humanum genus propenfiffimum. Atque illud recte judicaverunt: quid enim uberius et utilius non modo ad gloriam reipublicæ, verum etiam falutem, quam liberaliffimæ illæ artes et difciplinæ quæ in ACADEMIA coluntur? Quid præclare aut domi aut militiæ fine earum fcientia unquam geftum fuit? Quid magis ad vitam, non dico beatam, fed honestam juvat quam humanitatis ftudia et literarum? Quid magis strenuous ab ignavis, graves levibus, liberos a fordidis, generofos obfcuris, nobiles infimis feparat, et fejungit?

Non

« PředchozíPokračovat »