Obrázky stránek
PDF
ePub

These implied warranties (except the last) are excluded if there is an express warranty, either by words or acts, which is inconsistent with them (Chalmers, Sale of Goods, p. 13): Bigge v. Parkinson, 31 L. J. Ex. 301: Dickson v. Zizania, 10 C. B. 602 and as a rule the warranty resulting from a sale by sample cannot be supplemented by a further implied warranty that the goods are merchantable, though this must be taken subject to the limitation stated above on the authority of Mody v. Gregson and Drummond v. Van Ingen.

DIG. XVIII. 1.

DE CONTRAHENDA EMPTIONE ET DE PACTIS INTER
EMPTOREM ET VENDITOREM COMPOSITIS
ET QUAE RES VENIRE NON POSSUNT.

[The references in the margin are to the preceding pages.]

1. PAULUS libro trigensimo tertio ad edictum Origo emendi 3 vendendique a permutationibus coepit. olim enim non ita erat nummus neque aliud merx, aliud pretium vocabatur, sed unusquisque secundum secundum necessitatem temporum ac rerum utilibus inutilia permutabat, quando plerumque evenit, ut quod alteri superest alteri desit. sed quia non semper nec facile concurrebat, ut, cum tu haberes quod ego desiderarem, invicem haberem quod tu accipere velles, electa materia est, cuius publica ac perpetua aestimatio difficultatibus permutationum aequalitate quantitatis subveniret. eaque materia forma publica percussa usum dominiumque non tam ex substantia praebet quam ex quantitate, nec ultra merx utrumque, sed alterum pretium vocatur. Sed an sine nummis venditio dici hodieque 1 possit, dubitatur, veluti si ego togam dedi, ut tunicam acciperem. 66 Sabinus et Cassius esse emptionem et venditionem putant: Nerva et Proculus permutationem, non emptionem hoc esse. Sabinus Homero teste utitur, qui exercitum Graecorum aere ferro hominibusque vinum emere refert, illis versibus :

ἔνθεν ἄρ' οἰνίζοντο καρηκομόωντες Αχαιοί
ἄλλοι μὲν χαλκῷ, ἄλλοι δ' αἴθωνι σιδήρῳ,

ἄλλοι δὲ ῥινοῖς, ἄλλοι δ ̓ αὐτῇσι βόεσσι,

ἄλλοι δ' ἀνδραπόδεσσιν.

sed hi versus permutationem significare videntur, non emptionem, sicut illi :

ἔνθ ̓ αὖτε Γλαύκω Κρονίδης φρένας ἐξέλετο Ζεύς,

ὃς πρὸς Τυδείδην Διομήδεα τεύχε' ἄμειβεν.

magis autem pro hac sententia illud diceretur, quod alias idem poeta dicit :

πρίατο κτεάτεσσιν ἑοῖσιν.

sed verior est Nervae et Proculi sententia: nam ut aliud est vendere, aliud emere, alius emptor, alius venditor, sic aliud est pretium, aliud merx: quod in permutatione discerni non potest, 2 uter emptor, uter venditor sit. Est autem emptio iuris gentium. 2, 44 et ideo consensu peragitur et inter absentes contrahi potest et per nuntium et per litteras.

80, 159, 173, 174

II 2. ULPIANUS libro primo ad Sabinum Inter patrem et filium contrahi emptio non potest, sed de rebus castrensibus potest. 1 Sine pretio nulla venditio est: non autem pretii numeratio, sed 74 conventio perficit sine scriptis habitam emptionem.

3. IDEM libro vicensimo octavo ad Sabinum Si res ita distracta sit, ut si displicuisset inempta esset, constat non esse sub condicione distractam, sed resolvi emptionem sub condicione.

4. POMPONIUS libro nono ad Sabinum Et liberi hominis et 19, 20 loci sacri et religiosi, qui haberi non potest, emptio intellegitur, si ab ignorante emitur,

20

5. PAULUS libro quinto ad Sabinum quia difficile dinosci potest liber homo a servo.

6. POMPONIUS libro nono ad Sabinum Sed Celsus filius ait 19, 20 hominem liberum scientem te emere non posse nec cuiuscumque rei si scias alienationem esse: ut sacra et religiosa loca aut quorum commercium non sit, ut publica, quae non in pecunia populi, 1 sed in publico usu habeantur, ut est campus Martius. Si fundus annua bima trima die ea lege venisset, ut, si in diem statutum pecunia soluta non esset, fundus inemptus foret et ut, si interim emptor fundum coluerit fructusque ex eo perceperit, inempto eo facto restituerentur et ut, quanti minoris postea alii venisset, ut id emptor venditori praestaret: ad diem pecunia non soluta placet venditori ex vendito eo nomine actionem esse. nec conturbari debemus, quod inempto fundo facto dicatur actionem ex vendito futuram esse in emptis enim et venditis potius id quod actum, quam id quod dictum sit sequendum est, et cum lege id dictum sit, apparet hoc dumtaxat actum esse, ne venditor

emptori pecunia ad diem non soluta obligatus esset, non ut omnis obligatio empti et venditi utrique solveretur. Condicio, 2 quae initio contractus dicta est, postea alia pactione immutari potest, sicuti etiam abiri a tota emptione potest, si nondum 179 impleta sunt, quae utrimque praestari debuerunt.

7. ULPIANUS libro vicensimo octavo ad Sabinum Haec venditio servi si rationes domini computasset arbitrio' condicio- 69 nalis est condicionales autem venditiones tunc perficiuntur, cum impleta fuerit condicio. sed utrum haec est venditionis condicio, si ipse dominus putasset suo arbitrio, an vero si arbitrio viri boni? nam si arbitrium domini accipiamus, venditio nulla est, quemadmodum si quis ita vendiderit, si voluerit, vel stipulanti sic spondeat 'si voluero, decem dabo': neque enim debet in arbitrium rei conferri, an sit obstrictus. placuit itaque veteribus magis in viri boni arbitrium id collatum videri quam in domini. si igitur rationes potuit accipere nec accepit, vel accepit, fingit autem se non accepisse, impleta condicio emptionis est et ex empto venditor conveniri potest. Huiusmodi emptio 1 'quanti tu eum emisti,' 'quantum pretii in arca habeo,' valet : nec enim incertum est pretium tam evidenti venditione: magis 71 enim ignoratur, quanti emptus sit, quam in rei veritate incertum est. Si quis ita emerit: 'est mihi fundus emptus centum et 2 quanto pluris eum vendidero,' valet venditio et statim impletur : 71, 72 habet enim certum pretium centum, augebitur autem pretium, si pluris emptor fundum vendiderit.

8. POMPONIUS libro nono ad Sabinum Nec emptio nec venditio sine re quae veneat potest intellegi. et tamen fructus et partus futuri recte ementur, ut, cum editus esset partus, iam tunc, cum contractum esset negotium, venditio facta intellegatur: sed si id egerit venditor, ne nascatur aut fiant, ex empto agi posse. Aliquando tamen et sine re venditio intellegitur, 1 veluti cum quasi alea emitur, quod fit, cum captum piscium vel avium vel missilium emitur: emptio enim contrahitur etiam si 31.123, 186 nihil inciderit, quia spei emptio est : et quod missilium nomine

eo casu captum est si evictum fuerit, nulla eo nomine ex

empto obligatio contrahitur, quia id actum intellegitur.

9. ULPIANUS libro vicensimo octavo ad Sabinum In venditio

nibus et emptionibus consensum debere intercedere palam est: 40, 52, 56 ceterum sive in ipsa emptione dissentient sive in pretio sive in

quo alio, emptio imperfecta est. si igitur ego me fundum emere putarem Cornelianum, tu mihi te vendere Sempronianum putasti, quia in corpore dissensimus, emptio nulla est. idem est, si ego me Stichum, tu Pamphilum absentem vendere putasti: nam cum in corpore dissentiatur, apparet nullam esse 1 emptionem. Plane si in nomine dissentiamus, verum de cor53 pore constet, nulla dubitatio est, quin valeat emptio et venditio: 2 nihil enim facit error nominis, cum de corpore constat. Inde quaeritur, si in ipso corpore non erratur, sed in substantia error 55, 56 sit, ut puta si acetum pro vino veneat, aes pro auro vel plumbum pro argento vel quid aliud argento simile, an emptio et venditio sit. Marcellus scripsit libro sexto digestorum emptionem esse et venditionem, quia in corpus consensum est, etsi in materia sit erratum. ego in vino quidem consentio, quia eadem prope ovoía est, si modo vinum acuit: ceterum si vinum non acuit, sed ab initio acetum fuit, ut embamma, aliud pro alio venisse videtur. in ceteris autem nullam esse venditionem puto, quotiens in materia erratur.

10. PAULUS libro quinto ad Sabinum Aliter atque si aurum 55 quidem fuerit, deterius autem quam emptor existimaret: tunc enim emptio valet.

11. ULPIANUS libro vicensimo octavo ad Sabinum Alioquin quid dicemus, si caecus emptor fuit vel si in materia erratur vel in minus perito discernendarum materiarum? in corpus eos consensisse dicemus? et quemadmodum consensit, qui non vidit? 1 Quod si ego me virginem emere putarem, cum esset iam mulier, 56 emptio valebit: in sexu enim non est erratum. ceterum si ego mulierem venderem, tu puerum emere existimasti, quia in sexu error est, nulla emptio, nulla venditio est.

12. POMPONIUS libro trigensimo primo ad Quintum Mucium In huiusmodi autem quaestionibus personae ementium et vendentium spectari debent, non eorum, quibus adquiritur ex eo 198 contractu actio: nam si servus meus vel filius qui in mea potestate est me praesente suo nomine emat, non est quaerendum, quid ego existimem, sed quid ille qui contrahit.

13. IDEM libro nono ad Sabinum Sed si servo meo vel 198 ei cui mandavero vendas sciens fugitivum illo ignorante, me sciente, non teneri te ex empto verum est.

55

14. ULPIANUS libro vicensimo octavo ad Sabinum Quid tamen

[ocr errors]
« PředchozíPokračovat »