Obrázky stránek
PDF
ePub

dum turbatus sit et disjectus, ut vix unum et alterum recte sese excipiant, vera horum carminum ratio Castelli aciem prorsus effugit, et neque rhythmum ille neque alphabeticum eorum ordinem assecutus esse videtur. Quo factum est, ut contextum carminum minime perspiciens, in singulis, quæ passim exhibuit, commatibus vel dispescendis vel legendis atque interpretandis non posset non sæpissime a vero aberrare. Neque magis pristinum horum codicum ordinem carininumque veram indolem deprehenderunt et Thomas Mareschallus, qui magnam utriusque codicis partem Hebraico charactere transcripsit, et alius vir doctus anonymus, qui in plagulis quibusdam cum cod. Harlej. 5481. compactis singularum fere paginarum descriptionem Latinam dedit. Nos autem forte fortuna in hos codices delati, simulatque alphabetica esse carmina intellexeramus, et litterarum ordine et chirographo ducibus octo novemve carmina e disjectis poetæ membris restituere facili negotio potuimus. Horumque e numero sex, quæ quidem publica luce digniora visa sunt, postea otio dato emendata, perpolita, versione Latina, notisque criticis, philologicis et dogmaticis instructa prelo paravimus.

Duplicem autem hæc carmina apud doctos homines commendationem habitura esse speramus, philologicam alteram, alteram dogmaticam. Ac primum quidem patriæ Samaritanorum poeseos unicum specimen continent, idque Arabica magnam partem

tione (v. 442-4), incomprehensibilitate (9 YAN), providentia XA9),

( constantia (Pgou), misericordia universali (719 et 42P), de sacra scriptura, traditionibus (p), bonis operibus (P5V), sabbatho (149 et vem), Hebræis (997), sacerdotum lapsorum restitutione (940), et, ob quod omni sæculo male audierunt, sed injuria, de imaginibus (2мм).”

· Vide quæ notavimus ad Carm. I, 6, 7, 8. 12. 21. II, 5. III, 14, 18. et alibi.

2 Exstat hic fasciculus, octo foliis constans in Bibliotheca Bodleiana Oxoniensi, ibique inter codd. Bodleianos est No. 503. Vide S. Ven. Aler. Nicoll Bibliothecæ Bodleianæ codd. manuscriptorum orientalium catalogum. P. II. vol. 1. pag. 4. Cæterum quæ potissimum codicum Harleianorum folia et quam recte transcripserit Mareschallus, exploratuin don habeo. Præterea Brunsius io commentatiuncula : über die

Samariter, (quæ inserta est promptuario, quod inscribitur: Beiträge zur Philosophie und Geschichte der Religion und Sittenlehre von C. Ť. Stäudlin T. I. p. 80.) se ejusmodi fragmenta olim Oxonii e cod. Mareschall. 60., (qui idem est ac Bodlei. 503.) descripsisse refert; sed neque unquam usus est his fragmentis, neque hoc apographum in schedis manuscriptis, quo mihi post mortem ejus demandata fuit, exstitit:

cura

versione instructam, quæ usum loquendi interdum subobscurum illustrat: deinde eadem ad dogmata Samaritanorum penitius perspicienda maximopere ipserviunt, et multo magis, quam ea, quæ a recentioribus Samaritanis, indoctis plerumque hominibus per litteras impetrarunt Jos. Scaliger, Huntington, Jobus Ludolphus, et recentiori memoria III. Silvester de Sacy. (Cf. 96.)

$ 2.-Uterque, quo usi sumus, codex hodie in Musei Britannici libris Harleianis asservatur, uterque bombycinus est et formæ quadratæ. Et alter quidem (No. 5481.) isque paulo majoris formæ, nonaginta quatuor paginis constans, olim liturgicus et sacerdotum s. synagogarcharum Damascenorum usui destinatus fuisse videtur. Foliis ejus admodum turbatis interjecta sunt alia, quæ commentarii Arabico-Samaritani in Pentateuchum fragmenta continent.* Ad marginem singulorum carminum, vel ab eorundem initio et fine leguntur inscriptiones vel Samaritanæ vel Arabicæ ad rem liturgicam plerumque spectantes, ut p. 14.

.46 .sabbathum nuptiarum benedictam ; p سبت العرس المبارك

precatio sacerdotis magni; rarius صلوة وملم الكبېر دو

439 IHLY 1934 ritus adorationum; pag. 62. XIXwy 4327 ¥99 auctorem indicantes, ut pag. 51. X7327 94 897 1320 #249 493 32 420 x2x8 39 XM9V 99 precatio senioris. Ab Galuga,' filii Tobia, filii Kahale, cui propitius sit Dominus omnium, pag. 77. dcloud co do gumy senioris Zadaka, filii Ismaëlis.

Alter codex, minoris formæ, numero 5495. notatus, paginas quadraginta novem continens, calamoque paulo nitidiore exaratus, privatis usibus destinatus fuisse videtur, eamque forsan ob caussam sæpius versionem Arabicam habet singulis carminibus

De muneribus Synagogæ Samaritanæ apud Damascenog vid. Hottingeri Bibl, Orient. pag. 309. § 10.

2 Vide supra Castelli verba, not. 1. p. 35.

3 Ab Galuga, i. e. pater elevationis s. magnificationis (a 127 magnificavit). Nomina propria, quorum pars prior est 94, Samaritanis frequen

אב סכואה ,אב עליון (אב זהותה ,אב קויתי (אבי סיערה .tantur, cf

in subscriptionibus codd. biblicorum. Vide Hott. I. c. de Russi Spec. Variarum Lect. p. 176. Kennicotti Dissert. Gen. ed. Bruns. p. 361. Cæterum Brunsius, Castellum s, voce,

zbo male intelligens, Ab Galugam omnium horum carminum auctorem esse voluit. (Siäudlins Beiträge 1. c. p. 87.)

سعدادین بن

یوسف

[ocr errors]

adjectam. Sicut in priori codice nonnunquam nomina poetarum notantur, ut pag. 15. io wy p. 23. äido y caldem Saadeddin ben Zadaka, sul cor cing.. Josephus ben Isaak al. Magis autem notatu dignum, in eodem codice conspicuas esse quatuor tabulas, ad anni computationem pertinentes, quales fere a Russavio Halebensi se petiisse scribit ó táv Silv. de Sacy.' Et prima quidem tabula (pag. 2, 3.) ad annum pertinet 973, ut ibidem legitur characteris Arabicis male pictis walang imidler ärung. In cellulis ejus notantur nomina mensium Arabum et Syro-Macedonum, itemque nomina dierum et numerus horarum diei et noctis. Tabula secunda (p. 6, 7.) ad annum pertinet intermissionis, tertia (p. 12, 13.) ad annum 977, quarta pag. 28, 29. ad annum 971. quod ubique notæ in margine exstantes commonstrant. In altera vero tabula post nomen mensis gelül

? June gl älsku fujo Scito, Deo jubente, lunam medio hoc mense deficere horas octo novemve. Quum pro certo haberi possit, ad æram Muhammedicam pertinere hos annos, ex his tabulis simul, quo tempore scripti sint codices nostri, luculenter apparet, i. e. post medium sæculum æræ. Christianæ decimum sextum (vel accuratius annis 1563, 1565, 1569.) quo eodem fere tempore plerosque codices. Samaritanorum biblicos exaratos esse aliunde constat.5

Litterarum figuræ ad eas proxime accedunt, quæ in epistolis hodiernorum Samaritanorum ad Job. Ludolfum conspiciuntur: hoc tamen est peculiare, quod litteræ ¥, 3 et , ita sibi similes sunt, ut ægre dignoscantur, quæ res et Castellum in his codd. legendis et me ipsum ab initio sæpe fefellit. Versio Arabica,

اعلم الله يسعف الغم لېله نصف هذا الشهر علي : legitur

· Mémoire sur l'état actuel des Samaritains, vers. germ. quæ exstat in Stäudlins und Tzschirners Archio für alte und neue Kirchengeschichte T. I. p. 82, 83.

2 Ita legitur pro žeül gj mense undecimo, de quo vide Golium ad Alfergan. pag. 8.

3 Haud scio an legendum sit wimss.com

* Hanc enim æram constanter sequuntur in subscriptionibus codicum; neque audiendus est Hottingerus, qui (Bibl. Orient. p. 510.) nonnunquam eos epocham Christiajam observasse monuit, nec tamen probavit.

s Cf. de Rossi Spec. Variarum Lect. p. 171. Kennicoti Diss. Gen. ed. Bruns. p. 361. Hotting. 1. c. p. 909.

quam nos charactere vulgari transcriptam dedimus, charactere Samaritico, adhibitis autem signis diacriticis (ex. gr. j pro ! exarata est, quemadmodum Abusaidæ Pentateuchus in cod. Barberiniano. Passim tamen, ubi lineæ spatium litteris Samaritanis paulo obesioribus non suffecturum videbatur, medio contextui voces quædam Arabice scriptæ intrusæ sunt, ut:

1, 2. .. SMW24 4290 LiG mo

m3Zk استمعتها M4A92. ,14 ,1

$ 3.-Externa horum carminum forma s. rhythmus, in aliis alius, tum Hebræorum, tum Syrorum Arahumque leges rhythmicas sequitur. Rhythinicas dixi non metricas, quandoquidem Hebræorum more a numerandis ponderandisque syllabis abstinentes, in versibus metiendis et secundum normam quandam dispescendis acquieverunt. Ac pleraque carmina, ut supra monuimus, ad litterarum ordinem digesta sunt, ea lege, ut unumquodque comma binis constet distichis, ab ea, quam litterarum ordo postulat, littera auspicantibus. (vide Carm. i. v.) Ipsa tamen disticha versuum Arabicorum instar cæsura quadam, quæ in medio est, in duas partes æquales dissecantur, ita ut eodem jure, quod fecit Castellus, letrasticha vocare possis commata. Unius carminis, quod apud nos sextum est, alia est ratio, quippe cujus singula conimata ternis distichis constant. Eodem artifi. cio, vel si mavis lusu poetico, præter Hebræos delectari etiam Syros Persasque, res nota est, iisque addendi, quorum libri nuper innotuerunt, Nazoræi vel Galilæi,a linguæ morumque cognatione cum Samaritanis nostris juncti. Insunt tamen his codicibus alia etiam carmina, eaque simul óuoloTÉREUTA, iis similia, quæ Arabibus lamica (@W) mimica (@hano) cet. nominantur; quorumque ea lex est, ut omnes totius carminis versus in eandem litteram exeant. Et lanicis quidem carminibus annumerandum est illud, cujus fragmenta longiora exstant cod. 5481. p. 29. mimicis id quod exstat ibidem p. 35, 6, 7: quodque simul ad prius alphabeticorum carminum genus pertinet, siquidem littera stropharum initialis alphabeti normam ubique sequitur. Aliud

1

" Assemani Bibl. Orient. Vol. III. T. 1. p. 63. 328. Eichhorn in præf, ad Jones de Poesi Asiat. p. 22.

a Codex Nasoræus ed. Norberg. Tom. II. p. 186. sq.

3. Ex eodem carminum genere est subscriptio rhythmica codicis Barberiniani, quam dedit de Rossi in Spec. Var. Lect. p. 171.

versiculos babet in He desinentes (ibid. pag. 63. 66. 69.). Singulari autem versificatores nostri in versibus secundum alphabeti ordinem struendis usi sunt licentia, quam eandem tamen in Nazoræorum ejusdem generis carminibus reperies. Etenim pro ea, quam litterarum ordo postulabat, littera, sæpe alia usi sunt cognata : eamque licentiam perpetuo admiserunt in litteris gutturalibus, s.c. pro * promiscue ponentes vel 17 vel 7 vel y, rarius in aliis litteris, ut Carm. vi. 17. lin. 3. Waw pro Phe, ibid.

, commato Lamed bis, pro Resch. Pendet vero ea, quam diximus licentia maximam partem a singulari illa Samaritanorum in omnibus gutturalibus eodem sono pronuntiandis negligentia.'

§ 4.-Cuncta, quæ in utroque codice leguntur, carmina hymnos psalmosque continent in usum cultus publici Samaritanorum compositos, et eundem fere apud eos, quem psalmi apud Judæos, locum sustinuisse videntur.

sicut Syriacum, plerumque tenue est, omnesque auctores in eodem ferme consistunt et sententiarum et imaginuni orbe : neque desunt tamen ingeniose et per lusum verborum dicta (i. 8, 12, 22. ii. 9, 17, 18, 22. vi. 15.). Raro ad altiorem spiritum assurgit oratio. Linguæ idioma proxime accedit ad illud, quo Pentateuchi interpres Samaritanus usus est: attamen habet illud quædam sibi propria, quæ in versione modo laudata frustra quæsiveris (v. adi, 4.), et nonnunquam vel ad dialecti Hierosolymitanæ similitudinem accedit ii, 12. v, 2.) vel vocabula habet ex puriore Hebraismo Arabismoque deprompta (vid. ad iv, 14. V, 10.).

Poeseos genus,

$ 5.-Quæ tribus quatuorve carminibus apposita est, versio Arabica, et ad lectionem et ad sensum constituendum magni illa quidem pretii, longiore forsan temporis spatio post ipsa carmina et quidem eorum in usum confecta esse videtur, qui post linguam Samaritanam emortuan Arabico sermone tanquam patrio utentes tali ad intelligendum adminiculo opus haberent. Qui eam conscripsit, interpretum biblicorum instar» id sæpissime egit, ut metaphoras audaciores interpretaretur et extenuaret (i, 12. 15. 20. 22. iii, 4. 10.), qua in re cum Abusaida Pentateuchi interprete Samaritano-Arabico aliquoties ad verbum pæne convenit, i, 12. Ab anthropomorphismis porro, et anthropopathismis, quos vocant, idem magis etiam, quanı ipsi poetæ,

' De aliis quibusdam anomaliis infra notavimus ad II, 15. ? Vide Winer de vers. Pentat. Samarit. p. 60. et quæ monuimus infra ad p. 43. n.

« PředchozíPokračovat »