Obrázky stránek
PDF
ePub

abhorret (i, 17. iii, 10.). Dialectus, qua utitur, Arabica, don omnino pura est, et verba habet verborumque formas, quæ vel Hebraismum sapiunt (i, 1. ii, 17.) cujusque generis multa OCcurrunt in Judæorum libris Arabice scribentium,' vel Aramæismum et Samaritanismum (ü, 15.). Aliquoties etiam, in orthoii,

, graphia certe, accuratioris grammaticæ regulas migrasse videtur (i, 17. ii, 11.).

$6.-Longe utilissima esse plurimumque valere hæc carmina ad dogmata Samaritanorum illustranda, dudum vidit, quamquam in iis interpretandis interdum cæcutiens, magnus Castellus, multoque plus commodi ad rem dogmaticam hujus gentis accuratius perspiciendam inde redundat, quam ex plurimis aliis, quæ adhuc edita sunt, antiquis Samaritanorum monumentis, ne dicam de iis, quæ recentiores Samaritani, antiquitatis domesticæ sæpe parum gnari, ad philologos quosdam Europæos, barum rerum cupidos, perscripserunt.* Subsistunt enim ea plerumque in ritibus externis demonstrandis, neque interiora attingunt fidei penetralia, quæ in carminibus nostris panduntur. Atque his quidem confirmatur, quæ nos ipsi, Pentateuchum Samaritanum cum Alexandrino conferentes alibi observavimus, in re critica, hermeneutica et dogmatica cognationem quandam Samaritanos inter et Judæos Alexandrinos intercessisse. Utraque enim seriorum Judæorum familia, ab ea, quæ Judæis Hierosolyniitanis placebat theologia, quæque tum in verbis S. S. anxie hærebat et superstitiose, tum innumeris præterea fidem dabat traditionibus, valde abhorrens, aliam puriorem magisque spiritalem doctrinæ formulam sequi,

| Vide de libro trigl. Barber. Adler in Museo Cufico Borgiano pag. 44, 45.

? Vide locum, quem not. 1. p. 35. adscripsimus.

3 Præter utramque Pentateuchi versionem huc pertinet commentarius Arabicus in Pentateuchum in Bibl. Bodleiana exstans, (Hunt. 301. vide Nicolli catalogum p. 3. et specimen, quod inde excerptum dedit Schnurrerus, Repert. Für bibl. Litteratur t. xvi.), liber Josua Lugdunensis, unde multa excerpsit Hottingerus in Smegmate Orientali et in Enneade dissertationum ; Abulphatachi Chronicon (vid. Nicoll. 1. c. pag. 4.) cujus specimina dederunt Schnurrerus et de Sacy; præ cæteris autem Abulhassani

Tyrii opus dogmaticum, Oxonii asservatum, cujus præcipua capita notavit Nicoll. l. c. p. 3.

4 Historiam literariam harum epistolarum ad Jos. Scaligerum, ad Oxonienses (mediante Huntingtono), ad Jobum Ludolfum, ad Gregorium et de Sacyum Parisienses datarum vide apud Ill. de Sacy I. c. (Mémoire, cet. ab initio).

Commeni. de Pentateuchi Samaritani origine, indole et auctoritate, § 3. 14. 16.

sublimiorem nonnunquam Sacræ Scripturæ sensum tribuere, metaphysicis etiam meditationibus indulgere cæpit. Notissima sunt Philonis, et libri sapientiæ auctoris theologumena: bis vero similia sunt, quæ poetæ nostri de lege Mosaica philosophantur, quam jam in hexaeinero e Deo prodiisse docent (iv, 18.), creaturarum præcipuam (iii, 4.), mundi invisibilis micam et speciem esse volunt (iii, 17.), quæ tamen omnibus sæculis divina sapientia imbuendis sufficiat, cet. quamque ita fere exornant, ut de nóyop Philonis vel de copią tou cou agi videatur. Monotheismi præterea tenacissimi Dei uoitatem et creationem ex nihilo eamque sine socio effectam magnopere celebrant atque inculcant, et, ut nonnisi spiritualem esse Dei naturam tueantur, quicquid more humano de eo dictum videretur, magnopere extimescunt, idque studiosi agunt, ut omne humanæ imbecillitatis opprobrium a summo numine amoveant. Neque tamen a traditionibus mythisque omnino alieni sunt, easque tunc certe sequun cunque ad legem magnificandam et augustiore specie induendam facere viderentur (cf. Carm. iv, vi.). De Christologia unus certe isque tamen eximius locus exstat, iii, 22.

$ 7.-Superest omnium difficillima de ætate horum carminum disputatio. Et maximi quidem in hac quæstione momenti est carmen quintum (cf. iv, 4.), quod Samaritanos poëtarum nostrorum tempore ab hostibus exagitatos et oppressos fuisse arguit. Jam vero in historia Samaritanorum ejusmodi conditionem circumspicientes, copia magis quam inopia laboramus. Nulla enim non ætate vel cladium acceptarum diserta fit mentio, vel talis reipublicæ erat status, ut conditionem eorum tenuem fuisse et oppressam non possis non suspicari. Jam ante natum Servatorem Joannes Hyrcanus Samariam, urbem munitissimam, solo æquavit et templum in monte Garizim exstructum funditus evertit;' quo facto Samaritani Judæis aliquamdiu servierunt, donec una cum iis in Romanorum potestatem pervenirent. De injuria, quam ab Herode perpessi sunt, non quidem Josephus sed domestici scriptores memoriæ prodiderunt. Judaico bello idem fatum, quod universam Palæstinam etiam Samaritanos pressit, cujus rei si non alia vestigia exstarent, vel hoc sufficere posset, quod Vespasianus cum exercitu per Samaritanam regionem descendit, ibique castra posuit.3 ' Maguam iis

1

[blocks in formation]
[ocr errors]

postea cum Christianis inimicitiam intercessisse Procopii locus prodit,' quo regnante Zenone eos Neapoli in Christianos die Pentacostes-sacra facientes irruisse, Zenonem vero in eos animadvertisse, eosque de monte Garizim deturbasse narratur. Et major etiam sub Justiniano tumultus erat. Samaritæ enim et Judæi, Palæstinam incolentes, ad Julianum quendam regio imperio delato, motisque in Christianos armis, rapinas, cædes, incendia adversus eos excitarunt: Justinianus vero, eis devictis, plerosque eorum vi ad sacra Christiana traduxit, eosque qui professionem Christianam recusarent, honoribus, quos majoribus eorum superiores imperatores concesserant, privavit omnibus. Saracenis denique in oriente invalescentibus eos succubuisse, quamvis nemo, quod sciam, diserte narret, pro certo haberi potest, et duram miseramque fuisse eorum conditionem, vel inde apparet, quod vel nulla vel rarissima eorum apud hujus ævi scriptores mentio est. Plurimos eosque doctissimos et locúpletissimos Damasci vixisse, multosque eorum non invito Æsculapio artem medicam exercuisse et aliunde patet, et subscriptiones codicum Samaritanorum, qui fere omnes in hac urbe exarati sunt luculenter ostendunt.4

His vero ita expositis, ut dicam, quod sentio, vel illa sub Justiniano persecutio, vel recentior quædam sub Saracenarum imperio, vel in universum tenuis duraque illorum sub Muhammedanis conditio carmine illo quinto innui videtur. Et posterior quidem sententia aliquam commendationem habere videtur a nominibus auctorum, quæ maximam partem Arabicæ originis sunt, ut Abulphatach ben Jusuf, Saphi al Merhani, cet. Sunt tamen alia quædam momenta, quæ antiquiorem eorum originem prodere videntur. Ac primum quidem ipsa dialectus Samaritana jam ante sæculum septimum emortua esse et Arabicæ cessisse videtur. Pentateuchi enim interpretatio Chaldæo-Samaritana, non amplius usui idonea fuisse videtur, ut primum Græca, deinde Arabica opus esset.S Occurrunt quidem recen

[ocr errors]

Procop. de Edis. v,7. ? Vide Procop. I. c. Theophanes ed. Paris. f. 152. Eutychii Annales T. ï. p. 156. Photii Nomocanon tit. X. c. 8. Cf. Jacob. Gothofredi ad legg. xvi et xxiv. Cod. Theod. de Judæis et Samaritis.

3 Abulphat. Hist. Dyn. p. 343. Ibn Oseibea ap. Nicollium I. c. p. 123.

4 Vide, quæ citavimus not. 5, p. 38. Plurimi etiam, qui in scriniis Europæis exstant, codices in urbe Damascena coemti sunt. Versionem Chaldæo-Samaritanam ante Origenis

[ocr errors]

tempora confectam esse, et ex eadem Auxisse versionein Samaritano-Græcam, ab Origene FOŨ Lauapsıtıxoù nomine excitatam, perfecte demonstravit Winerus Prof, Lipsiensis (de versione Samarit. pag. 9.). Carmina nostra post banc,

S

tioribus quoque temporibus codd. subscriptiones,' hac dialecto consignatæ, sed paucissimis illæ phrasibus iisque perquam tritis constantes. Deinde ipsorum Theologumenorum ratio colorque tum poëticus, tum ad Philonis philosophumena prope accedens, ætatem antiquiorem referre videtur. Apud recentiores enim periisse hanc qualemcunque theologiæ indolem et poeticam et philosophicam, et Abulhassani opus dogmaticum, qui in legibus ritibusque demonstrandis pæne totum versatur, et loca quædam in Abulphatachi chronico dogmatica ostendunt. Propius ad dogmaticam carminum nostrorum indolem accedunt ea, quæ in libro Josuæ, opere quippe antiquiore, ad theologiam pertinentia occurrunt.

Sumta autem hac antiquiore carminum origine, auctores illi, noninibus Arabicis insigniti, minime auctores, sed collectores et interpretes horum carminum habendi erunt. Cæterum non præfracte repugnarem, si quis post Muhammedis demum tempora hæc carmina composita esse contenderit: siquidem Samaritanorum hæresis præ aliis antiquioris doctrinæ tenax erat, et medium etiam ævum, florentibus Syrorum Arabumque litteris, ingeniis poeticis abundabat.

$ 8.-Duplicem in his carminibus interpretandis rationem secutus sum, alteram philologico-criticam, alteram dogmaticam. In verbis explicandis cum parum sufficerent Morini, Castelli et Cellarii opera, ubique cæteris dialectis Aramæis, Chaldaica, inprimis Chaldaico-Hierosolymitana, Syriaca atque Nasoræa usi sumus, eaque, quæ nominavimus, opera philologica e carminibus nostris et emendanda et supplenda putavimus. In re dogmatica inprimis Philonem, libros quosdam Apocryphos, aliaque Samaritanorum opera adhibuimus, aliaque multa nobis obtulissent Judæorum libri dogmatici, a quibus tamen, ne justo fieremus longiores, abstinendum esse duximus, hunc de Samaritanorum theologia locum alibi seorsim tractaturi.

quam diximus, versionem Chaldæo-Samaritanam edita esse, locus iv, arguere videtur.

43. 2,Vide Castelli Lex. emendatum in notis ad i, 21. jii, 21. iv, 14. cf. vv. 79157, 7XDP, '3D, suppletum vero in indice, quem in fine adjecimus.

Vid. not. 4,

45

NOTÆ CRITICÆ in Q. HORATII Flacci Opera

manu JOANNIS CLERICI marginibus exemplaris editionis TORRENTII adscripta. Ed. SALOMONSEN.

[Miscell. Critica Vol. 1. P. 111.)

SATIRARUM Liber 1. Sat. 1. v. 88. Torrentium hic sequitur Bentleius, et legit an, addita interrogatione post frenis. Melior vulgata lectio. Alioqui contorta est oratio.

V. 120. Emendat Bentleius lippum, quod Horatius ipse lippus esset; sed quid lippitudo ad compilationem ? Forte inepti. Vide Sat. ill. 139.

Sat, 11. v. 38. Hæc sensu carent. Pro non, lege rem, ut est in versu Ennii, ad quem adludit Horatius. Vide Acronem. Bentleius male mæchos.

V. 68. Rectius, videntis, nempe, mutonis, cui cuin verba tribuantur, oculos tribui nihil mirum. Videnti relatum ad mala patientem frigidum est. Bentleius hic nibil vidit.

V.90. Ne. Est collectio e superioribus, Ne ergo contemplere. Absurde argutatur hic Bentleius.

V. 129. F. (!) pallida, ut årúvdetov servetur, non ne. De va vide 1. Od. x111. 3.

V. 131. Bentleius legit doti hæc depr. Sed Tò hæc et abundat, et friget.

Sat. 111. v. 7. Citare est frequentativum toũ ciere, et sæpius clara voce ciere signif. Vide Ciceronem de Or. L. 1. 59. Potuit in Musicis adhiberi. Non est mutandum in iteraret cum Bentleio.

V. 14. Scaliger et Muretus : pura et toga.
V. 15. Scal. rasa. E marg. Ep. Senecæ cxx. Ed. Jugæi.
V. 20. F. at, nam et est absurdum.

V. 25. F. nec, id est, ne quidem. Prævideas est absurdum et inusitatum.

V. 29. Acutis. Recte, nam opponitur simplicitati, cum qua conjuncta sæpe est iracundia. Vide Senecam.

V. 58. Tarditatem incessus pinguedine excusamus ; sed hic pinguis est consicium deterius tardo.

V. 117. Bentleius vult Divum sacra, radere, vulnerareque aures sua asperitate, reponendumque e Codd. sacra Divum, quæ lenior molliorque est lectio. O aures Britannas !

Sat. iv, v. 14. Minimo; nempe, pignore a me deposito, cui

« PředchozíPokračovat »