Obrázky stránek
PDF
ePub

.

ipse magnum opponat. Minimo emere, minimo transigere dicunt Latini.

V. 20. Scribit Bentleius emolliat, ob duritiem versus. O delicias!

V. 34. Nil opus est mutari Poëtas in Poëtam propter sequentia. Supplendum enim, nam Poëta fænum, etc. Mimesis est de uno quodam poëta dicentium.

V. 78. Ne muta cuiquam in quidquam, nam perinde est. Quis damnet dicentem : nemini recito, nisi amicis? Nemo, nisi putidus Grammaticus.

Sat. v. v. 92. Nolim delere hunc versum, quasi superfluum, nam non ita parci verborum Poëtæ ; nec quasi barbarum, nam condere locum tam bene dicitur quam condere urbem, aut provinciam aut insulam, etc. Sic Thucydides qwploy xrisbevov.

Sat. vi. v. 4. F. multis.-v. 23. F. conspectos, id est, conspicuos, gloriosos; cum constricti dicantur captivi. Vide Georg. III. 17.

V. 94. F. eractis annis, hoc est, exacto vitæ tempore. In lectione vulgata, vix sensum invenias.

Sat. vii. v. 3. F. liris, nam quod lixæ et calones sciunt omnibus est notum. Lippis hic nullus est locus.

V. 11, 12. Inter et inter bene Latinum. Ineptit hic Bentleius. Vide Bibl. Sel. T. xxv. p. 171. et Parad. 1. Ciceronis 4. unde frustra inter eliminare voluit Gruterus, contra fidem Codd. quem locum non inspectum fastidiose rejicit Bentleius.

.
Adde Cicer. de Amicit. c. 25.

V. 27. F. rapta, a frondatore forte relicta ad ripam.
Sat. IX. v. 1. Bentleius : Ibam ut. Nihil

opus. V. 36. Vadato, quod omnes Libri habent, frustra mutat Bentleius in vadatus.

Sat. x. v. 27. Latine, id est, cum summam operam dent Pedius et Corvinus ut mere Latine loquantur, malisne verba minus Latina adhiberi? Nullus alioqui sensus, quidquid garriat Bentleius.

V. 32. E cod. emendat me tali. Vide eumdem ad .v. 49.

V. 37. Alii depingit, melius; hoc est, lutulentum Rheni fontem describit. Ineptit hic Bentleius, quasi a figulo desumta esset metaphora.

V.57. L. fractos, hoc est, in quibus cæsuræ leges melius observentur. Nihil tamen muto.

Sat. Lib. 11. Sat. 1. v. 10. Male emendat Bentleius capit, prius enim est efficacius, aptiusque ad vehementem adfectum significandum.

V. 31, Melius umquam, neque enim mentio est de versibus,

.

.

sed de eorum eventu, qui male ei cedebat, quod viris honoratis detraxisset.

V.79. L. refingere, hoc est mutare, emendare. v. 1. Od. Xxxv. 59.

V. 84. Bene est laudatur, nec mutandum.
V. 85. Latruverit. Recte, nec mutandum.

Vide Epod. vi. 1. 8. sqq.

Sat. 11. v. 2. Quem præcepit ; hoc est, quem prior dixit, vel habuit. Qui scripserunt quæ, hoc non animadverterant.

V. 29. Ordo est: quamvis illa (caro, nempe gallinæ) nihil distat hac (pavonis, scilicet), tamen patet te deceplum formis imparibus. Distat illa est differt ab illa, non excellit : quod cum recta Latinitate ac sententia Poëtæ pugnat. In utroque peccat Bentleius. Vide v. 53.

Sat. 111. v. 67. Vitiose Bentleius. Tum insanus, in Ed. Amstel,

V. 112. Nibil opus hic legi projectus cum Bentleio, nam porrectus est qui cuba..

V. 172. Nil opus est legere hic perdere. Vult enim Horatius : postquam te vidi talos et nuces donare et ludere negligentius, intellexi te satis ad rem adtentum non fore. Non opus est, ut in re tantilla, tam adcurate loquatur Poëta.

V. 189. Si legas quære, ut Bentleius, nil opus est ut mutes ac in at. Sensus est; si modo fiat quod volo, patiar in factum hoc meum inquiri, justum ne sit, au secus. Si quid mutandum esset, legerem, v. 178. at æquam, hoc est, attamen nihil iniquum jubeo, rationemque facti reddere possim. Quæ est v. 197.

V. 208. Grece dixeris αλλοκότους ιδέας επιεικείας και μοχθηρίας θορυβωδώς μεμιγμέναι χωρήσει.

V. 259. Recte, ut antea recusat, negat ; non optet, ut vult Bentleius.

V. 316. Nihil muta, nam non opus est in fabellis adcurate loqui, præsertim ranas. Valeat ergo Bentleius, cum suo perni210, pro dimidio.

Sat. 1v. v. 13. F. ampla, quia marem continent. Alma est absurdum et inauditum, ubi de ovis. Simili argumento utitur ad v. 48. Bentleius.

V. 19. Bene mista, quia non solent mergi gallinæ nisi aqua. Ineptit hic Bentleius, nam miscere vinum passim occurrit, sine additione vocis aqua, quia per se subauditur. Vid. Od. 11. 19. 12 et Sat. 11. IV. 65.

V. 37. Si legas averrere, sensus idem est; hoc est, opipara

Hoc est,

mensa averrere quidquid esť pretiosorum piscium e foro piscario. Ineptit Bentleius, nec se extricat.

V. 49, Fecundi mutatum in fecundæ, quod rem ita postulare putavit librarius.

V. 60. Flagitat immorsus, nempe, potor, cui perna et hillä linguam salsugine mordent, bibendique cupidinem excitant. Nugatur hic Bentleius.

V. 65. Quod pingui. Nempe, jus simples, quod fit eo modo compositum. Nihil multa.

V. 66. Quam quæ Byzantia. Sic bene alii. Hoc est, quam Byzantia muria

quæ

in orca potuit, hoc est, diu servata est, Potuisset Byzantia orca prava muria putere.

Sat. v. v. 39. Lego: fundet ingentes statuas.. Hyperbole est, quæ intolerandum æstum significat, ore vulgi, ut videtur, jactata. Infantes statuæ pro ligneis recens factis sunt commentitiæ non minus enim infantes dici queant æneæ recentes ; et metaphora durior est, quam ut concoqui possit.

V. 79. L. venit enim (magnum!) donandi, etc. an magnam rem putas, a juventute parca, et ventri potius quam Veneri, dedita mulierem non corrumpi. Nihil ergo muta. Vid. Ep. v, 87.

v. 104. Sensus est: licet fictis lacrimis vultum, alioqui gaudium prodentem, celare. Nihil mutandum.

Sat. vi. v. 64. Cave referas satis ad pingui, cum Bentleio; referendum ad uncta.

V. 83. Nec illi, nec ille placent. Lege; neque hilum. Debet enim hic esse accusativus rei, quum non invidit rusticus nunc urbano. Sic semper loquitur Horatius, more Latino, non Græco. Quod præsertim in ejusmodi fabella fecit. Vid. Ind. Lucretianum,

V. 114. Si decorum spectes, melius legas: molestis Felibus insonuit, cum de muribus sermo sit: sed decorum in fabellis non ita servatur. V. 1. Ep. vii. 29.

Sat. VII. v. 1. F. exspecto, nimirum, commodum tempus te adloquendi.

V. 64. Malim superbe, aut, superbe, voc., sed forte majus alius hic latet.

V. 82. Lignum recte, vam veupóCTUOta sunt lignea. Ne ergo legas signum, cum Bentleio.

Epistolarum Lib. 1. Ep. 1, v. 19. Melius : nec mihi res, sed me : Hæc enim fuit Aristippi sententia.

Vid. Ep. XVII. 23, et 24, et Livium L. XXII. 38, 11.
V. 105. Noli mutare respicientis in suspicientis, nam illud quo-

que de inferiore erga superiorem dicitur, ut respicere Deos, respectus Imp. Rom. Vide et Ps. cxxiii, 2.

Ep. 11. 7. 10. Cogi posse negat belli præcidere causas, reddita Helena; ut cum illa regnet etc. Ne mutes quid in quod, cum Bentleio.

V.31. L. cessantum d. c. hoc est, educere ex animo otiosorum curam. Vid. Plaut. Prol. Casinæ v. 24. in ant. Ed.

V. 34. Si nolis sanus, curres hydropicus, videtur proverbium medicum, quod metaphorice significat nisi antevertas vitium, adhibitis remediis ; cum nocuerit, adhibenda erunt, majore multo incommodo.

V. 60. L. amens, ut ira describatur. Mens dTi TOŨ VOūs sumitur, qui adfectibus adversatur. Amens dolore frequens loquutio. Vide Curtium L. IV. c. X, 29.

V. 67. Pet. Colvius in Apul. p. 211. citat: nunc pectore puro Perbibe v. p. an ex memoria, an ex codice nescio. Sic loquutus Seneca Ep. XXXV1.

Ep. 111. v. 4. Turres, hoc est, urbes, nam sine turribus non sunt. Noli mutare in terras, cum Bentleio. Hinc simulacra urbium turrita corona cincta.

V. 30. Si tibi. Torrentium exscripsit Bentleius, ut sæpe, licet idem exprobret Dacerio ad 11, Ep. 1, 142.

Ep. iv. v. 11. Mundus victus rectum est, nibil muta. Nihil opus domum memorari, quæ satis intelligitur.

V. 16. Parcum legit M. Meibom. in Diogenem L. X, 131. Ep. v. v. 1. Exscripsit Torrentium ad hunc locum Bentleius.

Ep. VI. v. 52. L. et lusu digna, hoc est, digna quæ jocis et risu excipiantur. Nihil frigidius lectione recepta. Sic Arnobius Lib. 11. p. 111. ut ea, quæ offeruntur à Christo ludum atque ineptias nomines.

V. 59. L. plateasque, nempe, differtas. Male Bentleius campum, quod nimis distat a scriptura Codd.

Ep. vii. v. 22. F. cuivis ; nempe dono accipiendo, quod comiter offertur, nec tamen ignorat quid distent, etc. tamen ejusmodi sententiam postulat.

V. 25. F. reddas bic et in duobus sequentibus. V. 29. Vulpecula est sciurus, animalculum e vulpium genere, quod tritico etiam vescitur, præsertim urgente fame. Nihil ergo mutandum contra omnes Codd. v. ad 2. S. vii, 114. v. 33. F.

[ocr errors]

.

repetas.

V. 35. Somnus, aut securitas, ut interpretantur, non sat apte opponitur lautis cibis. Forte legendum scombrum, qui piscis sale conditus vilis erat pretii. VOL. XXIX.

CIJI. NO. LVII. D

V. 63. F. rem spondet ; hoc est, cænam: nimirum Philippi puer, quam tamen non accipit Mena.

Ep. x. v. 19. Non loquitur de somno, ne ergo 'muta lapillis, in tapetis, cum Bentleio.

V. 37. L. victo vitulans. Vide Festum in vitulans. Derivatur a vitulus, non a vita.

Ep. xl. v. 1. Nota, frigidum epitheton, forte lata.

Ep. xv. v. 6. Dicta non satis commodum, nam vicus non dici tantum, sed apta esse sulfura putabat expellere morbum. Vide ergo annon Apta melius sit.

V. 13. Equi non est jungendum cum est, sed cum ore. Agi- . tur de uno equo, nec quidquam mutandum. Verum pro sed, aut set, ut scribebant, legendum et, nulla enim est oppositio. Multo minus sententia est, sed pars narrationis, ut significet Horatius equum ad lævum flexisse iter, trahente illac frenum equite.

V. 16. Dulcis aquæ. Recte, nam prope mare sæpe putei salsuginem sapiunt. Ne ergo scribe jugis, quod satis antecedente voce exprimitur.

Ep. XVI. v. 15. Etiam, si credis. Recte, crescit enim oratio; nam plus est amænus, quam dulcis. Cave ergo legas et (jam si credis) amænæ, cum Bentleio.

V. 40. Defendit vulg. lectionem Torrentius et Bentleianam rejicit ; ac sane medicandum huic loco non couvenit. V. vv. 31 et 45.

V. 53. L. admittis. Sententia est : boni quidem oderunt flagitia solo aniore virtutis, tu vero nihil mali admittis sola penæ formidine.

Ep. xv11. v. 49. L. findatur, nam petit aiunus, ut bene Lambinus.

Ep. xvi. v. 81. Cave scribas fidenter cum Bentleio.

Ep. xix. v. 4. Post Poëtas debet esse comma, ad superiora enini refertur oluerunt. Ut est postquam, quidquid contra dicat Bentleius.

Epist. Lib. 11. Ep. 1. v. 2. Res Italas moribus ornare rectum, mænibus absurdum. Vide Ger. Noodt Prob. L. I. c. 1).

V. 2, 3. Vide Ovidium Met. xv, 833 et seq. et Carm. L. 11. Od. xxiv, 35. Piccarti Observ. Dec. xvi. c. 1.

V. 6. Post ing. facta. Bene interpretantur post mortem, quia non nisi morientes ab ingentibus factis destiterunt. Nugatur Bent., cum ingentia fata scribit.

V. 13. Nota hic varietatem metaphorarum. Pragravare est majoris ponderis haberi, pluris fieri. Sæpe eo verbo utitur

" Val. Max. Vide Lib. 111. c. VIII, 5.

« PředchozíPokračovat »