Obrázky stránek
PDF
ePub

Appendices

Appendix A

LECTORI S. ISAACUS GRUTERUS

[ocr errors]

Quæ tibi damus Amice Lector, ad Universalem et Naturalem Philosophiam spectantia, ex Manuscriptis Codicibus, quos accurate recensuerat et varie emendarat author, me amanuense apographa sunt. Sola Bodlei epistola, quæ ad examen vocat 'Cogitata et Visa,' per me ex Anglico facta Latina est, atque ex opere epistolarum Baconi, quæ tali idiomate circumferuntur, huc translata ob materiæ cognationem. Titulus quem frons libri præfert et totum complectitur opusculi in varias dissertationes secti argumentum, ab ipso Verulamio est; quem singulæ exhibent paginæ ex rerum tractatarum serie distinctum, a me, ut minus confunderet quærentem Lectorem indiculi defectus. Quicquid sequitur, ab eo loco cujus inscriptio est in ipso contextu 'Indicia vera de interpretatione naturæ usque ad finem, donavi eo nomine 'Impetus Philosophici,' quod ex familiaribus Viri magni colloquiis notassem, cum de istis chartis mecum ageret. Non aliter enim appellare solebat quicquid prioribus per titulos suos separatis connecteretur; ne quis imperfectum statim suspicetur quod defervescente Impetu non videt trahere syrma prolixæ tractationis. Omnia autem hæc inedita (nisi quod in editis paucissimis rara exstent quarundam ex his meditationum vestigia) debes, Amice Lector, Nobilissimo Guil. Boswello, ad quem ex ipsius Baconi legato pervenerant, cum aliis in politico et morali genere elaboratis, quæ nunc ex dono roû μakapírov penes me servantur non diu premenda. Boswello, inquam, viro nobilitate, prudentia insigni, varia eruditione, humanitate summa, et Oratori olim apud Batavos Anglo; cujus sancta mihi memoria est. Vale et conatibus nostris fave, qui mox plura daturi sumus Baconiana latine versa, maximam partem inedita; et ovλλóyny adornamus epistolarum quas vir eminentissimus Hugo Grotius scripsit ad Belgas, Germanos, Italos, Suecos, Danos, Gallis exceptis, quas Clarissimus Sarravius Senator Parisiensis edidit. Rogantur itaque in quorum manus hæc inciderint, ut, si quid ejus notæ habent, aut sciunt unde haberi queat, ad typographum transmittant, et significent, cæteris jam collectis aggregandum.

Appendix B

Sequitur aliud Methodi discrimen, priori intentione affine, re ipsa fere contrarium. Hoc enim habet utraque Methodus commune, ut vulgus auditorum a selectis separet; illud oppositum, quod prior introducit modum tradendi solito apertiorem; altera, de qua jam dicemus, occultiorem. Sit igitur discrimen tale, ut altera Methodus sit Exoterica altera Acroamatica. Etenim quam antiqui adhibuerunt præcipue in edendis libris differentiam, eam nos transferemus ad ipsum modum tradendi. Quinetiam Acroamatica ipsa apud veteres in usu fuit, atque prudenter et cum judicio adhibita. At Acroamaticum sive Ænigmaticum istud dicendi genus posterioribus temporibus dehonestatum est a plurimis, qui eo tanquam lumine ambiguo et fallaci abusi sunt ad merces suas adulterinas extrudendas. Intentio autem ejus ea esse videtur, ut traditionis involucris vulgus (profanum scilicet) a secretis scientiarum summoveatur ; atque illi tantum admittantur, qui aut per manus magistrorum parabolarum interpretationem nacti sunt, aut proprio ingenii acumine et subtilitate intra velum penetrare possint.- De Augmentis Scientiarum, Liber VI.

Appendix C

Ita sim (fili) itaque humani in universum imperii angustias nunquam satis deploratas ad datos fines proferam (quod mihi ex humanis solum in votis est), ut tibi optima fide, atque ex altissima mentis meæ providentia, et exploratissimo rerum et animorum statu, hæc traditurus sim [sum] modo omnium maxime legitimo. "Quis tandem (inquies) est modus ille legitimus? Quin tu mitte artes et ambages, rem exhibe nudam nobis, ut judicio nostro uti possimus." Atque utinam (fili suavissime) eo loco sint res vestræ, ut hoc fieri posset. An tu censes, cum omnes omnium mentium aditus ac meatus obscurissimis idolis, iisque alte hærentibus et inustis, obscessi et obstructi sint, veris rerum et nativis radiis sinceras et politas areas adesse? Nova est ineunda ratio, qua mentibus obductissimis illabi possimus. Ut enim phreneticorum deliramenta arte et ingenio subvertuntur, vi et contentione efferantur, omnino ita in hac universali insania mos gerendus est. . . . Ut modus innocens sit, di est, nulli prorsus errori ansam et occasionem præbeat? ut vim quandam insitam et innatam habeat tum ad fidem conciliandam, tum ad pellendas injurias temporis, adeo ut scientia ita tradita veluti planta

vivax et vegeta quotidie serpat et adolescat? ut idoneum et legitimum sibi lectorem seponat, et quasi adoptet? Atque hæc omnia præstiterim necne, ad tempus futurum provoco. - Temporis Partus Masculus, II.

Appendix D

Cogitavit et illud; rem quam agit, non opinionem, sed opus esse; eamque non sectæ alicujus aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis immensæ fundamenta jacere. Itaque de re non modo perficienda, sed et communicanda et tradenda (qua par est cura) cogitationem suspiciendam esse. Reperit autem homines in rerum scientia quam sibi videntur adepti, interdum proferenda, interdum occultanda, famæ et ostentationi servire: quin et eos potissimum qui minus solida proponunt, solere ea quæ afferunt obscura et ambigua luce venditare, ut facilius vanitati suæ velificare possint. Putare autem, se id tractare quod ambitione aliqua aut affectatione polluere minime dignum sit: sed tamen necessario eo decurrendum esse (nisi forte rerum et animorum valde imperitus esset, et non explorato viam inire vellet) ut satis meminerit, inveteratos semper errores, tanquam phreneticorum deliramenta, arte et ingenio. subverti, vi et contentione efferari. Itaque prudentia ac morigeratione quadam utendum (quanta cum simplicitate et candore conjungi potest), ut contradictiones ante extinguantur quam excitentur. Ad hunc finem parare se de naturæ interpretatione atque de natura ipsa opus, quod errores minima asperitate destruere, et ad hominum sensus non turbide accedere possit; quod et facilius fore, quod se non pro duce gesturus, sed ex natura ipsa lucem præbiturus et sparsurus sit, ut duce postea non sit opus. Sed cum tempus interea fugiat, et ipse rebus civilibus plus quam vellet immistus esset, id longum videri: præcertim cum incerta vitæ cogitaret, et aliquid in tuto collocare festinaret. Venit ei itaque in mentem, posse aliquid simplicius proponi, quod in vulgus non editum, saltem tamen ad rei tam salutaris abortum arcendum satis esse possit. Atque diu et acriter rem cogitanti et perpendenti, ante omnia visum est ei, Tabulas Inveniendi, sive legitimæ Inquisitionis formulas in aliquibus subjectis, proponi tanquam ad exemplum, et operis descriptionem fere visibilem. Neque enim aliud quicquam reperiri, quod aut vera viæ aut errorum devia in clariore luce ponere, aut ea quæ afferuntur nihil minus quam verba esse evidentius demonstrare possit: neque etiam quod magis fugiendum esset ab homine qui aut rei diffideret aut eam in magis accipi aut celebrari cuperet. Tabulis autem propositis et visis, non ambigere quin timidiora ingenia subitura sit quædam hæsitatio et fere desperatio de similibus Tabulis in aliis materiis sive subjectis conficiendis; atque ita sibi

« PředchozíPokračovat »