Obrázky stránek
PDF
ePub

in exemplo gratulaturos ut etiam præcepta desiderent.1 Plurimorum autem studia ad usum Tabularum supremum et ultimum, et clavem ipsam interpretationis poscendam arrecta fore: ac multo ardentius ad novam faciem naturæ saltem aliqua ex parte visendam, quæ per hujusmodi clavem resignata sit et in conspectum data. Verum sibi in animo esse, nec proprio nec aliorum desiderio servienti, sed rei conceptæ consulenti, Tabulis cum aliquibus communicatis, reliqua cohibere, donec tractatus qui ad populum pertinet edatur. Et tamen animo providere, ingenia firmiora et sublimiora, etiam absque majoribus auxiliis, ab oblatis monitos, reliqua ex se et speraturos et potituros esse. Fere enim se in ea esse opinione nempe (quod quispiam dixit) prudentibus hæc satis fore, imprudentibus autem ne plura quidem. Se nihilominus de cogitatis nil intermissurum. Quod autem ad tabulas ipsas attinet, visum est nimis abruptum esse ut ab ipsis docendi initium sumatur. Itaque idonea quædam præfari oportuisse; quod et jam se fecisse arbitratur, nec universa quæ hucusque dicta sunt alio tendere. Hoc insuper velle homines non latere, nullis inveniendi formulis (more nunc apud homines et artes recepto) necessitatem imponere; sed certe omnibus pertentatis, ex multo usu et nonnullo ut putat judicio, eam quam probavit et exhibuit inquirendi formulam verissimam atque utilissimam esse. Nec tamen se oficere quominus ii qui otio magis abundant, aut a difficultatibus quas primo experientem sequi necesse est liberi jam erunt, aut majoris etiam et altioris sunt ingenii, rem in potius perducant; nam et ipsum statuere, artem inveniendi proculdubio cum inventis adolescere. Ad extremum autem visum est ei, si quid in his quæ dicta sunt aut dicentur boni inveniatur, id tanquam adipem sacrificii Deo dicari, et hominibus, ad Dei similitudinem, sano affectu et charitate hominum bonum procurantibus. — Cogitata et Visa.

Appendix E

Etiam dubitabit quispiam, potius quam objiciet, utrum nos de Naturali tantum Philosophia, an etiam de scientiis reliquis, Logicis, Ethicis, Politicis, secundum viam nostram perficiendis loquamur. At nos certe de universis hæc quæ dicta sunt intelligimus; . . . Tam enim historiam et tabulas inveniendi conficimus de Ira, Metu, et Verecundia, et similibus; ac etiam de exemplis rerum Civilium; nec minus de motibus mentalibus Memoriæ, Compositionis et Divisionis, Judicii, et reliquorum; quam de Calido et Frigido, aut Luce, aut Vegetatione, aut similibus.

1 Cicero and Cæsar both use the verb desiderare to express simple loss. The strong adversative with which the following sentence begins plainly shows that such is its meaning here.

Appendix F

Horum primum est, ut exempla proponantur inquirendi et inveniendi secundum nostram rationem ac viam, in aliquibus subjectis repræsentata; sumendo ea potissimum subjecta quæ et ea quæ quæruntur sunt nobilissima et inter se maxime diversa; ut in unoquoque genere exemplum non desit. Neque de iis exemplis loquimur quæ singulis præceptis ac regulis illustrandi gratia adjiciuntur (hoc enim in secunda parte operis abunde præstitimus); sed plane typos intelligimus et plasmata, quæ universum mentis processum atque inveniendi continuatam fabricam et ordinem, in certis subjectis, iisque variis et insignibus, tanquam sub oculos ponant. Etenim nobis in mentem venit, in mathematicis, astante machina, sequi demonstrationem facilem et perspicuam ; contra absque hac commoditate, omnia videri involuta et quam revera sunt subtiliora. Itaque hujusmodi exemplis quartam partem nostri operis attribuimus; quæ revera nil aliud est, quam secundæ partis applicatio particularis et explicata.

Appendix G

Neque tamen more apud homines recepto, omnibus hujus formulæ partibus necessitatem quandam attribuimus, tanquam unica essent et inviolabiles. Neque enim hominum industriam et felicitatem veluti ad columnam alligandas existimamus. Atque nihil officit, quo minus ii qui otio magis abundant, aut a difficultatibus quas primo experientem sequi necesse est liberi jam erunt, rem monstratam in potius perducant. Quin contra, artem veram adolescere statuimus.

Index

« PředchozíPokračovat »