Obrázky stránek
PDF
ePub

Dav. Adeon' videmur vobis esse idonei,

In quibus sic illudatis?

Chr. Veni in tempore.

[januâ,

Dav. Propera adeò puerum tollere hinc ab Mane cave quoquam ex isthoc excessis loco. Mys. Dii te eradicent, ita me miseram territas. Dav. Tibi ego dico, an non?

Mys. Quid vis?

Dav. At etiam rogas?

Cedo, cujum puerum hic apposuisti, dic mihi.
Mys. Tu nescis?

Dav. Mitte id, quid scio: dic, quod rogo.
Mys. Vestri.

Dav. Cujus vestri ?

Mys. Pamphili.

Dav. Hem, quid Pamphili ?

Mys. Eho, an non est ?

Chr. Rectè ego semper fugi has nuptias.

Dav. O facinus animadvertendum.

Mys. Quid clamitas ?

[vesperi?

Dav. Quem ne ego heri vidi ad vos adferri

Mys. O hominem audacem.

Dav. Verum vidi Cantharam

Subfarcinatam.

Mys. Diis pol habeo gratias,

Cum in pariundo aliquot adfuerunt liberæ.

Dav. Næ illa illum haud novit, cujus causa

hæc incipit.

Chremes, si positum puerum ante ædes viderit, Suam gnatam non dabit: tanto hercle magis dabit. Chr. Non hercle faciet.

Dav. Nunc adeò, ut tu sis sciens,

[viam

Ni puerum tollis, jam jam ego hunc mediam in

Provolvam, teque ibidem pervolvam in luto.

Mys. Tu pol homo non es sobrius.

Dav. fallacia

Alia aliam trudit: jam susurrari audio,

Civem Atticam esse hanc.

Chr. Hem.

Dav. Coactus legibus

Eam uxorem ducet.

Mys. Au, obsecro, an non civis est ?

Chre. Jocularium in malum insciens penè in

cidi.

[advenis:

Dav. Quis hic loquitur? ô Chreme, per tempus

Ausculta.

Chre. Audivi jam omnia.

Dav. Ante tu omnia?

Chre. Audivi inquam à principio.

Dav. Audistin' obsecro? hem

Scelera hanc jam oportet in cruciatum hinc abripi.
Hic ille est: non te credas Davom ludere.

Mys. Me miseram: nihil pol falsi dixi mî senex.
Chre. Novi rem omnem: sed est Simo intus?
Dav. Intus est.
[non omnia hæc.
Mys. Ne me attingas, sceleste: si pol Glycerio

Dav. Eho inepta, nescis quid sit actum.

Mys. Qui sciam ?

[fieri,

Dav. Hic socer est alio pacto haud poterat Ut sciret hæc, quæ volumus.

Mys. Hem, prædiceres.

Dav. Paulùm interesse censes, ex animo omnia, Ut fert natura, facias, an de industriâ?

SCENA VI.

CRITO, MYSIS, DAVUS.

Cri. In hac habitasse platea dictum est Chrysidem, (35)

Quæ se inhonestè optavit parare divitias
Potiùs, quàm in patriâ honestè paupera vivere.
Ejus morte ea ad me lege redierunt bona.
Sed quos perconter, video: salvete.

Mys. Obsecro,

Quem video? est ne hic Crito, sobrinus Chrysidis? Is est.

(35) I apprehend Crito to have the same prototype as Hudibras in the poem of that name. In regard to the term sycophant, frequently applied to him, it is observable that, in whatever sense that word may be used, whether as signifying a cheat, deceiver, or adulator, it seems to be derivable from Uxo, a fig; and Crito (Hudibras) has in fact very much the appearance of a man sucking a fig, as may be seen on a view of his prototype in the moon.

συκον,

Chre. ô Mysis salve.

Mys. Salvos sis Crito.

Chre. Itan' Chrysis? hem.

Mys. Nos quidem pol miseras perdidit.

Chre. Quid vos? quo pactó hic? sati' ne rectè? Mys. Nos ne? sic

Ut quimus, aiunt; quando ut volumus, non licet. Chre. Quid Glycerium? jam hic suos parentes Mys. Utinam.

[repperit? Chre. An nondum etiam? haud auspicatò huc

me appuli:

[pedem : Nam pol, si id scissem, nunquam huc tetulissem Semper enim dicta est ejus hæc, atque habita est

soror:

Quæ illius fuerunt, possidet: nunc me hospitem
Lites sequi, quàm hic mihi sit facile atque utile,
Aliorum exempla commonent: simul arbitror,
Jam esse aliquem amicum, et defensorem ei: nam
ferè

Grandiuscula jam profecta est illinc: clamitent,
Me sycophantam hæreditatem persequi,
Mendicum tum, ipsam despoliare non libet.
Mys. O optume hospes pol, Crito, antiquum
obtines.

Chre. Duc me ad eam, quando huc veni, ut
Mys. Maxume.
[videam.
Dav. Sequar hos: nolo me in tempore hoc videat

senex.

ACTUS V.

SCENA I.

CHREMES, SIMO.

Chre. Sati' jam, sati' Simo, spectata erga te amicitia est mea :

Sati' periclî cœpi adire: orandi jam finem face. Dum studeo obsequi tibi, penè illusi vitam filiæ. Sim. Imò enim quàm maxumè abs te postulo atque oro, Chreme, [comprobes.

Ut beneficium, verbis initum dudum, nunc re

Chre. Vide, quàm iniquus sis præ studio: dum efficias id quod cupis,

[cogitas: Neque modum benignitatis, neque quid me ores, Nam si cogites, remittas jam me onerare injuriis. Sim. Quibus? [adolescentulo,

Chre. Ah rogitas? perpulisti me, ut homini In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoriâ, Filiam darem in seditionem, atque incertas nuptias; Ejus labore atque ejus dolore gnato ut medicarer [feras. Impetrâsti: incepi, dum res tetulit: nunc non fert; Illam hinc civem esse aiunt: puer est natus: nos missos face.

tuo.

[blocks in formation]
« PředchozíPokračovat »