Obrázky stránek
PDF
ePub

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit,
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede:

10

15

ANTISTROPHE.
Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte coelo,
Celeberque futurus in ævum ?

20

STROPHE II.

25

Modo quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam pene totis finibus Angligenum;

30

Immundasque volucres,
Unguibus imminentes,
Figat Apollinea pharetra,
Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo ?

35

ANTISTROPHE.

40

Quin tu, libelle, nuntii licet mala
Fide, vel oscitantia,
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus,
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo tereris institoris insulsi,
Lætare felix : en iterum tibi
Spes nova fulget, posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam, remige penna:

[ocr errors]

STROPHE III.

50

Nam te Roüsius sui
Optat peculi, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse;
Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virum monumenta curæ :
Teque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis ;
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quam cui præfuit lön,
Clarus Erechtheides,

55

50 lön] See the Ion of Euripides, 185, seq. 1146, seq. and Phæn. 228. Euripides calls Ion xpvoopúlaka, 54.

Warton.

Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæa genitus Creusa.

60

ANTISTROPHE.

65

Ergo, tu visere lucos
Musarum ibis amenos ;
Diamque Phæbi rursus ibis in domum,
Oxonia quam valle colit,
Delo posthabita,
Bifidoque Parnassi jugo:
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latinæ
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

70

EPODOS.

75

Vos tandem, haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam sero placidam sperare jubeo
Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes,
Et tutela dabit solers Roüsi;

[longe
Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque
Turba legentum prava facesset :
At ultimi nepotes,
Et cordatior ætas,
Judicia rebus æquiora forsitan
Adhibebit, integro sinu.

80 85

Tum, livore sepulto,
Si quid meremur sana posteritas sciet,
Roüsio favente.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, una demum Epodo clausis ; quas tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exacte respondeant, ita tamen secuimus, commode legendi potius, quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατά σχέσιν, partim απολελευμένα. Ρhaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

ADDITIONAL NOTE.

Par. Reg. iv, 1. 115.

Citron tables, &c.] • Citrus arbor in Atalante Mauritaniæ monte nascitur, ex qua olim faciebant lectos fores et mensas, quas eboreis pedibus fulcientes feminæ, viris contra margaritas regerebant. Cato in ea, quam habuit, oratione, ne quis consul bis fieret : Dicere possum, quibus villæ atque ædes ædificatæ atque expolitæ maximo opere, citro, atque ebore, atque pavimentis Pænicis stent.' Aus. Popmæ Not. in Fragın. Varronis, ed. Bipont. p. 349.

THE END.

LONDON:
PRINTED BY c. WHITTINGHAM, TOOKS COURT.

ALDI

DISCIP.

ANGLVS

« PředchozíPokračovat »