Obrázky stránek
PDF
ePub

Illius altum Tibur, et Æsulæ
Audîsse sylvas nomen amabiles,
Illius et gratas Latinis

Naisin ingeminâsse rupes ;
Nam me Latinæ Naides uvidâ
Vidêre ripâ, quâ niveas levi
Tam sæpe lavit rore plumas

Dulcè canens Venusinus ales; Mirum! canenti conticuit nemus, Sacrique fontes, et retinent adhuc (Sic Musa jussit) saxa molles

Docta modos, veteresque lauri. Mirare nec tu me citharæ rudem Claudis laborantem numeris: loca Amoena, jucundumque ver incompositum docuere carmen; Hærent sub omni nam folio nigri Phoebea lucî (credite) somnia, Argutiusque et lympha et auræ Nescio quid solito loquuntur.

FRAGMENT OF A LATIN POEM

ON

THE GAURUS.

Sent by Mr. Gray to his friend West, with a reference to Sandys's Travels, book iv. pages 275, 277, and 278.

NEC procul infelix se tollit in æthera Gaurus,
Prospiciens vitreum lugenti vertice pontum:
Tristior ille diu, et veteri desuetus olivâ
Gaurus, pampineæque eheu jam nescius umbræ ;
Horrendi tam sæva premit vicinia montis,
Attonitumque urget latus, exuritque ferentem.
Nam fama est olim, mediâ dum rura silebant
Nocte, Deo victa, et molli perfusa quiete,
Infremuisse æquor ponti, auditamque per omnes
Latè tellurem surdùm immugire cavernas:

Quo sonitu nemora alta tremunt; tremit excita tuto
Parthenopea sinu, flammantisque ora Vesevi.
At subitò se aperire solum, vastosque recessus
Pandere sub pedibus, nigrâque voragine fauces;
Tum piceas cinerum glomerare sub æthere nubes
Vorticibus rapidis, ardentique imbre procellam.

Præcipites fugere feræ, perque avia longè
Sylvarum fugit pastor, juga per deserta,
Ah, miser! increpitans sæpè altâ voce per umbram
Nequicquam natos, creditque audire sequentes.
Atque ille excelso rupis de vertice solus
Respectans notasque domos, et dulcia regna,
Nil usquàm videt infelix præter mare tristi
Lumine percussum, et pallentes sulphure campos,
Fumumque, flammasque, rotataque turbine saxa.

Quin ubi detonuit fragor, et lux reddita cœlo; Mæstos confluere agricolas, passuque videres Tandem iterum timido deserta requirere tecta: Sperantes, si forte oculis, si forte darentur Uxorum cineres, miserorumve ossa parentum (Tenuia, sed tanti saltem solatia luctus) Una colligere et justâ componere in urnâ. Uxorum nusquam cineres, nusquam ossa parentum. (Spem miseram!) assuetosve Lares, aut rura videbunt.

Quippe ubi planities campi diffusa jacebat;

Mons novus: ille supercilium, frontemque favillâ
Incanum ostentans, ambustis cautibus, æquor
Subjectum, stragemque suam,.mæsta arva, minaci
Despicit imperio, soloque in littore regnat.

Hinc infame loci nomen, multosque per annos
Immemor antiquæ laudis, nescire labores
Vomeris, et nullo tellus revirescere cultu.
Non avium colles, non carmine matutino
Pastorum resonare; adeò undique dirus habebat
Informes latè horror agros saltusque vacantes,
Sæpius et longè detorquens navita proram

Monstrabat digito littus, sævæque revolvens
Funera narrabat noctis, veteremque ruinam.

Montis adhuc facies manet hirta atque aspera saxis:

Sed furor extinctus jamdudum, et flamma quievit,
Quæ nascenti aderat; seu fortè bituminis atri
Defluxere olìm rivi, atque effœta lacuna
Pabula sufficere ardori, viresque recusat;
Sive in visceribus meditans incendia jam nunc
(Horrendum) arcanis glomerat genti esse futuræ
Exitio, sparsos tacitusque recolligit ignes.
Raro per clivos haud secius ordine vidi
Canescentem oleam: longum post tempus amicti
Vite virent tumuli; patriamque revisere gaudens
Bacchus in assuetis tenerum caput exerit arvis
Vix tandem, infidoque audet se credere coelo.

ALCAIC ODE,

WRITTEN IN THE ALBUM OF THE GRANDE CHARTREUSE, IN DAUPHINY, AUGUST, 1741.

Oн Tu, severi Religio loci,
Quocunque gaudes nomine (non leve
Nativa nam certè fluenta

Numen habet, veteresque sylvas ;
Præsentiorem et conspicimus Deum
Per invias rupes, fera per juga,
Clivosque præruptos, sonantes

Inter aquas, nemorumque noctem;

Quàm si repostus sub trabe citreâ
Fulgeret auro, et Phidiacâ manu)
Salve vocanti ritè, fesso et

Da placidam juveni quietem.
Quod si invidendis sedibus, et frui
Fortuna sacrâ lege silentii

Vetat volentem, me resorbens

In medios violenta fluctus:
Saltem remoto des, Pater, angulo
Horas senectæ ducere liberas;
Tutumque vulgari tumultu

Surripias, hominumque curis.

« PředchozíPokračovat »