Obrázky stránek
PDF
ePub
[blocks in formation]

Tertio facienda est comparentia ad intellectum instantiarum, in quibus natura, de qua fit inquisitio, inest secundum magis et minus; sive facta comparatione incrementi et decrementi in eodem subjecto, sive facta comparatione ad invicem in subjectis diversis. Cum enim forma rei sit ipsissima res; neque differat res a forma aliter, quam differunt apparens et existens, aut exterius et interius, aut in ordine ad hominem et in ordine ad universum; omnino sequitur, ut non recipiatur aliqua natura pro vera forma, nisi perpetuo decrescat, quando natura ipsa decrescet, et similiter perpetuo augeatur, quando natura ipsa augetur. Hanc itaque tabulam, Tabulam graduum sive Tabulam comparativæ appellare consuevimus.

TABULA GRADUUM, SIVE COMPARATIVE IN CALIDO.

Primo itaque dicemus de iis, quæ nullum prorsus gradum caloris habent ad tactum; sed videntur habere potentialem tantum quendam calorem, sive dispositionem et præparationem ad calidum. Postea demum descendemus ad ea, quæ sunt actu sive ad tactum calida, eorumque fortitudines et gradus.

1. In corporibus solidis et tangibilibus non invenitur aliquid quod in natura sua calidum sit originaliter. Non enim lapis aliquis, non metallum, non sulphur, non fossile aliquod, non lignum, non aqua, non cadaver animalis, inveniuntur calida. Aquæ autem calidæ in balneis videntur calefieri per accidens, sive per flammam aut ignem subterraneum, qualis ex Ætna et montibus aliis compluribus evomitur; sive ex conflictu corporum, quemadmodum calor fit in ferri et stanni dissolutionibus. Itaque gradis caloris in inanimatis, quatenus ad tactum humanum, nullus est; veruntamen illa gradu frigoris differunt: non enim æque frigidum est lignum ac metallum. Sed hoc pertinet ad tabulam graduum in frigido. 2. Attamen quoad potentiales calores et præparationes ad flammam, complura inveniuntur inanimata admodum disposita, ut sulphur, naphtha, petroleum.

retinent. Itaque fiunt quædam distillationes et separationes corporum, per sepulturam in fimo equino; atque excitatur calor in calce per aspersionem aquæ; ut jam dictum est.

4. Inter vegetabilia non invenitur aliqua planta sive pars plantæ (veluti lacryma aut medulla) quæ sit ad tactum humanum calida. Sed tamen (ut superius dictum est) herbæ virides conclusæ calescunt; atque ad interiorem tactum, veluti ad palatum, aut ad stomachum, aut etiam ad exteriores partes post aliquam moram (ut in emplastris et unguentis) alia vegetabilia inveniuntur calida, alia frigida.

5. Non invenitur in partibus animalium, postquam fuerint mortuæ aut separatæ, aliquid calidum ad tactum humanum. Nam neque fimus equinus ipse, nisi fuerit conclusus et sepultus, calorem retinet. Sed tamen omnis fimus habere videtur calorem potentialem, ut in agrorum impinguatione. Et similiter, cadavera animalium hujusmodi habent latentem et potentialem calorem; adeo ut in cœmeteriis, ubi quotidie fiunt sepulturæ, terra calorem quendam occultum colligat, qui cadaver aliquod recenter impositum consumit longe citius, quam terra pura. Atque apud orientales traditur inveniri textile quoddam tenue et molle, factum ex avium plumagine, quod vi innata butyrum solvat et liquefaciat, in ipso leviter involutum.

6. Quæ impinguant agros, ut fimi omnis generis, creta, arena maris, sal, et similia, dispositionem nonnullam habent ad calidum.

7. Omnis putrefactio in se rudimenta quædam exilis caloris habet, licet non hucusque, ut ad tactum percipiatur. Nam nec ea ipsa, quæ putrefacta solvuntur in animalcula, ut caro, caseus, ad tactum percipiuntur calida; neque lignum putre, quod noctu splendet, deprehenditur ad tactum calidum. Calor autem in putridis quandoque se prodit per odores tetros et fortes.

8. Primus itaque caloris gradus ex iis, quæ ad tactum humanum percipiuntur calida, videtur esse calor animalium, qui bene magnam habet graduum latitudinem; nam infimus gradus (ut in insectis) vix ad tactum deprenditur ; summus autem gradus vix attingit ad gradum caloris radiorum solis in regionibus et temporibus maxime ferventibus; neque ita acris est, quin tolerari possit a manu. Et tamen referunt de Constantio, aliisque nonnullis, qui constitutionis et habitus corporis admodum sicci fuerunt, quod acutissimis febribus correpti ita incaluerint, ut manum admotam aliquantulum urere visi sint. 9. Animalia, ex motu et exercitatione, ex vino et epulis, ex venere, ex febribus ardentibus, et ex dolore, augentur calore.

10. Animalia in accessibus febrium intermittentium, a principio, frigore et horrore corripiuntur; sed paulo post majorem in modum incalescunt; quod etiam faciunt a principio in causonibus, et febribus pestilentialibus.

3. Quæ antea incaluerunt, ut fimus equinus ex ani-11. mali, aut calx, aut fortasse cinis, aut fuligo ex igne, reliquias latentes quasdam caloris prioris.

Inquiratur ulterius de calore comparato in diversis animalibus, veluti piscibus, quadrupedibus, serpentibus, avibus; atque etiam secundum spe

cies ipsorum, ut in leone, milvio, homine: nam ex vulgari opinione, pisces per interiora minus calidi sunt, aves autem maxime calidæ; præsertim columbæ, accipitres, struthiones. 12. Inquiratur ulterius de calore comparato in eodem animali secundum partes et membra ejus diversa. Nam lac, sanguis, sperma, ova, inveniuntur gradu modico tepida, et minus calida quam ipsa caro exterior in animali, quando movetur aut agitatur. Qualis vero gradus sit caloris in cerebro, stomacho, corde, et reliquis, similiter adhuc non est quæsitum.

13. Animalia omnia, per hiemem et tempestates frigidas, secundum exterius frigent; sed per interiora etiam magis esse calida existimantur. 14. Calor cœlestium etiam in regione calidissima, atque temporibus anni et diei calidissimis, non eum gradum caloris obtinet, qui vel lignum aridissimum, vel stramen, vel etiam linteum ustum incendat aut adurat, nisi per specula comburentia roboretur; sed tamen e rebus humidis vaporem excitare potest. 15. Ex traditione astronomorum ponuntur stellæ aliæ magis, aliæ minus calidæ. Inter planetas enim post Solem ponitur Mars calidissimus ; deinde Jupiter, deinde Venus; ponuntur autem tanquam frigidi, Luna, et deinde omnium maxime Saturnus. Inter fixas autem ponitur calidissimus Sirius; deinde Cor leonis sive Regulus; deinde Canicula, &c.

16. Sol magis calefacit, quo magis vergit ad perpendiculum sive zenith; quod etiam credendum est de aliis planetis, pro modulo suo caloris ; exempli gratia, Jovem magis apud nos calefacere, cum positus sit sub Cancro, aut Leone, quam sub Capricorno, aut Aquario.

17. Credendum est, solem ipsum et planetas reliquos magis calefacere in perigæis suis, propter propinguitatem ad terrem, quam in apogæis. Quod si eveniat, ut in aliqua regione sol sit simul in perigæo, et propius ad perpendiculum; necesse est, ut magis calefaciat, quam in regione ubi sol sit similiter in perigæo, sed magis ad obliquum. Adeo ut comparatio exaltationis planetarum notari debeat, prout ex perpendiculo aut obliquitate participet, secundum regionum varietatem.

18. Sol etiam, et similiter reliqui planetæ, calefacere magis existimantur, cum sint in proximo ad stellas fixas majores; veluti cum Sol ponitur in Leone, magis vicinus fit Cordi leonis, Caudæ leonis, et Spicæ virginis, et Sirio et Caniculæ, quam cum ponitur in Cancro; ubi tamen magis sistitur ad perpendiculum. Atque credendum est, partes cœli majorem infundere calorem (licet ad tactum minime perceptibilem) quo magis ornatæ sint stellis, præsertim majoribus. 19. Omnino calor cœlestium augetur tribus modis ; videlicet ex perpendiculo, ex propinquitate sive perigæo, et ex conjunctione sive consortio stellarum.

20. Magnum omnino invenitur intervallum inter calorem animalium, ac etiam radiorum cœlestium (prout ad nos deferuntur) atque flammam, licet 2 H

VOL. II.

lenissimam, atque etiam ignita omnia, atque insuper liquores, aut aërem ipsum, majorem in modum ab igne calefactum. Etenim flamma spiritus vini, præsertim rara, nec constipata, tamen potis est stramen, aut linteum, aut papyrum incendere; quod nunquam faciet calor animalis vel solis, absque speculis comburentibus. 21. Flammæ autem et ignitorum plurimi sunt gradus in fortitudine et debilitate caloris. Verum de his nulla est facta diligens inquisitio; ut necesse sit ista leviter transmittere. Videtur autem ex flammis illa ex spiritu vini esse mollissima; nisi forte ignis fatuus, aut flammæ, seu coruscationes ex sudoribus animalium, sint molliores. Hanc sequi opinamur flammam ex vegetabilibus levibus et porosis, ut stramine, scirpis, et foliis arefactis; a quibus non multum differre flammam ex pilis aut plumis. Hanc sequitur fortasse flamma ex lignis, præsertim iis, quæ non multum habent ex resina aut pice; ita tamen ut flamma ex lignis, quæ parva sunt mole (quæ vulgo colligantur in fasciculos) lenior sit, quam quæ fit ex truncis arborum et radicibus. Id quod vulgo experiri licet in fornacibus, quæ ferrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis et ramis arborum non est admodum utilis. sequitur (ut arbitramur) flamma ex oleo, et sevo, et cera, et hujusmodi oleosis et pinguibus, quæ sunt sine magna acrimonia. Fortissimus autem calor reperitur in pice et resina; atque adhuc magis in sulphure, et caphura, et naphtha, et petroleo, et salibus (postquam materia cruda eruperit) et in horum compositionibus, veluti pulvere tormentario, igne Græco (quem vulgo ignem ferum vocant) et diversis ejus generibus, quæ tam obstinatum habent calorem, ut ab aquis non facile extinguantur.

Hanc

22. Existimamus etiam flammam, quæ resultat ex nonnullis metallis imperfectis, esse valde robustam et acrem. Verum de istis omnibus inquiratur ulterius.

23. Videtur autem flamma fulminum potentiorum has omnes flammas superare; adeo ut ferrum ipsum perfectum aliquando colliquaverit in guttas; quod flammæ illæ alteræ facere non possunt. 24. In ignitis autem diversi sunt etiam gradus caloris, de quibus etiam non facta est diligens inquisitio. Calorem maxime debilem existmamus esse ex linteo usto, quali ad flammæ excitationem uti solemus; et similiter ex ligno illo spongioso, aut funiculis arefactis, qui ad tormentorum accensionem adhibentur. Post hunc sequitur carbo ignitus ex lignis et anthracibus, atque etiam ex lateribus ignitis, et similibus. Ignitorum autem vehementissime calida existimamus esse metalla ignita, ut ferrum, et cuprum, et cætera. Verum de his etiam facienda est ulterior inquisitio.

[blocks in formation]

tes, et aër conclusus in reverberatoriis, nonnulla,
quæ superant calore multa ex flammis ipsis et
ignitis.

27. Motus auget calorem ; ut videre est in follibus
et flatu; adeo ut duriora ex metallis non solvan-
tur aut liquefiant per ignem mortuum aut quie-
tum, nisi flatu excitetur.
28. Fiat experimentum per specula comburentia, in
quibus (ut memini) hoc fit; ut si speculum
ponatur (exempli gratia) ad distantiam spithamæ
ab objecto combustibili, non tantopere incendat
aut adurat, quam si positum fuerit speculum
(exempli gratia) ad distantiam semispithamæ,
et gradatim et lente trahatur ad distantiam spi-
thamæ. Conus tamen et unio radiorum eadem
sunt, sed ipse motus auget operationem caloris.
29. Existimantur incendia illa, quæ fiunt flante vento
forti, majores progressus facere adversus ventum,
quam secundum ventum; quia scilicet flamma
resilit motu perniciore, vento remittente, quam
procedit, vento impellente.

30. Flamma non emicat aut generatur, nisi detur
aliquid concavi in quo flamma movere possit et
ludere; præterquam in flammis flatuosis pulve-
ris tormentarii, et similibus, ubi compressio et
incarceratio flammæ auget ejus furorem.
31. Incus per malleum calescit admodum; adeo ut
si incus fuerit laminæ tenuioris, existimemus
illam per fortes et continuos ictus mallei posse
rubescere, ut ferrum ignitum; sed de hoc fiat
experimentum.

32. At in ignitis, quæ sunt porosa, ita ut detur spa-
tium ad exercendum motum ignis, si cohibeatur
hujusmodi motus per compressionem fortem, sta-
tim extinguitur ignis; veluti cum linteum ustum,
aut filum ardens candelæ aut lampadis, aut etiam
carbo aut pruna ardens, comprimitur per presso-
rium, aut pedis conculcationem, aut hujusmodi,
statim cessant operationes ignis.

33. Approximatio ad corpus calidum auget calorem, pro gradu approximationis; quod etiam fit in lumine: nam quo propius collocatur objectum ad lumen, eo magis est visibile.

34. Unio calorum diversorum auget calorem, nisi facta sit commistio corporum. Nam focus magnus et focus parvus in eodem loco, nonnihil invicem augent calorem; at aqua tepida immissa in aquam ferventem refrigerat.

35. Mora corporis calidi auget calorem. Etenim calor perpetuo transiens et emanans commiscetur cum calore præinexistente, adeo ut multiplicet calorem. Nam focus non æque calefacit cubiculum per moram semi-horæ, ac si idem focus duret per horam integram. At hoc non facit lumen; etenim lampas aut candela, in aliquo loco posita, non magis illuminat per moram diuturnam, quam statim ab initio.

36. Irritatio per frigidum ambiens, auget calorem;

ut in focis videre est per gelu acre. Quod existimamus fieri non tantum per conclusionem et contractionem caloris, quæ est species unionis; sed per exasperationem; veluti cum aër aut baculum violenter comprimitur aut flectitur, non ad punctum loci prioris resilit, sed ulterius in contrarium.

Itaque fiat diligens experimentum, per baculum vel simile aliquid immissum in flammam, utrum ad latera flammæ non uratur citius, quam in medio flammæ.

37. Gradus autem in susceptione caloris sunt complures. Atque primo omnium notandum est, quam parvus et exilis calor, etiam ea corpora, quæ caloris minime omnium sunt susceptiva, immutet tamen et nonnihil calefaciat. Nam ipse calor manus globulum plumbi aut alicujus metalli paulisper detentum nonnihil calefacit. Adeo facile, et in omnibus transmittitur et excitatur calor, corpore nullo modo ad apparentiam immutato.

38. Facillime omnium corporum apud nos et excipit et remittit calorem aër: quod optime cernitur in vitris calendaribus. Eorum confectio est talis; Accipiatur vitrum ventre concavo, collo tenui et oblongo; resupinetur et demittatur hujusmodi vitrum, ore deorsum verso, ventre sursum, in aliud vasculum vitreum ubi sit aqua, tangendo fundum vasculi illius recipientis, extremo ore vitri immissi; et incumbat paululum vitri immissi collum ad os vitri recipientis, ita ut stare possit; quod ut commodius fiat, apponatur parum ceræ ad os vitri recipientis, ita tamen ut non penitus obturetur os ejus, ne ob defectum aëris succedentis impediatur motus, de quo jam dicetur, qui est admodum facilis et delicatus.

Oportet autem ut vitrum demissum, antequam inseratur in alterum, calefiat ad ignem a parte superiori, ventre scilicet. Postquam autem fuerit vitrum illud collocatum, ut diximus, recipiet et contrahet se aër (qui dilatatus erat per calefactionem) post moram sufficientem pro extinctione illius ascititii caloris, ad talem extensionem sive dimensionem, qualis erit aëris ambientis aut communis tunc temporis, quando immittitur vitrum; atque attrahet aquam in sursum ad hujusmodi mensuram. Debet autem appendi charta angusta et oblonga, et gradibus (quot libuerit) interstincta. Videbis autem, prout tempestas diei incalescit aut frigescit, aërem se contrahere in angustius per frigidum, et extendere se in latius per calidum; id quod conspicietur per aquam ascendentem quando contrahitur aër, et descendentem sive depressam quando dilatatur aër. Sensus autem aëris, quatenus ad calidum et frigidum, tam subtilis est et exquisitus, ut facultatem tactus humani multum superet; adeo ut solis radius aliquis, aut calor anhelitus, multo magis calor manus, super vitri summitatem positus, statim deprimat aquam manifesto. Attamen existimamus, spiritum animalium magis adhuc exquisitum sensum habere calidi et frigidi, nisi quod a mole corporea impediatur et hebetetur. 39. Post aërem existimamus corpora esse maxime sensitiva caloris ea, quæ a frigore recenter immutata sint et compressa, qualia sunt nix, et glacies; ea enim leni aliquo tepore solvi incipiunt et colliquari. Post illa sequitur fortasse argentum vivum. Post illud sequuntur corpora pinguia, ut oleum, butyrum, et similia; deinde lignum; deinde aqua. Postremo lapides et metalla,

quæ non facile calefiunt, præsertim interius. Illa | autem nihil fortasse ex iis, quæ ad hoc faciunt, præ-
tamen calorem semel susceptum diutissime reți- termittemus.
nent; it aut later, aut lapis, aut ferrum ignitum,
in pelvim aquæ frigidæ immissum et demersum,
per quartam partem horæ (plus minus) retineat
calorem, ita ut tangi non possit.

40. Quo minor est corporis moles, eo citius per cor-
pus calidum approximatum incalescit; id quod
demonstrat omnem calorem apud nos esse corpori
tangibili quodammodo adversum.
41. Calidum, quatenus ad sensum et tactum huma-
num, res varia est et respectiva; adeo ut aqua
tepida, si manus frigore occupetur, sentiatur esse
calida; sin manus incaluerit, frigida.

XIV.

Quam inopes simus historiæ, quivis facile advertet, cum in tabulis superioribus, præterquam quod loco historiæ probatæ et instantiarum certarum nonnunquam traditiones et relationes inseramus (semper tamen adjecta dubiæ fidei et auctoritatis nota) sæpenumero etiam hisce verbis, Fiat experimentum, vel Inquiratur ulterius, uti cogamur.

XV.

At om

XVII.

Cavendum autem est, et monendum quasi perpetuo, ne cum tantæ partes formis videntur a nobis tribui, trahantur ea, quæ dicimus, ad formas eas, quibus hominum contemplationes et cogitationes hactenus assueverunt.

Primo enim, de formis copulatis, quæ sunt (ut diximus) naturarum simplicium conjugia ex cursu communi universi, ut leonis, aquilæ, rosæ, auri, et hujusmodi, impræsentiarum non loquimur. Tempus enim erit de iis tractandi, cum ventum fuerit ad latentes processus et latentes schematismos, eorumque inventionem, prout reperiuntur in substantiis (quas vocant) seu naturis concretis.

Rursus vero non intelligantur ea, quæ dicimus (etiam quatenus ad naturas simplices) de formis et ideis abstractis, aut in materia non determinatis, aut male determinatis. Nos enim cum de formis loquimur, nil aliud intelligimus, quam leges illas et determinationes actus puri, quæ naturam aliquam simplicem ordinant et constituunt; ut calorem, lumen, pondus, in omnimoda materia et subjecto susceptibili. Itaque eadem res est forma calidi aut forma luminis, et lex calidi sive lex luminis; neque vero a rebus ipsis et parte operativa unquam nos abstrahimus aut recedimus. Quare cum dicimus (exempli

tatem," aut "Tenuitas non est ex forma caloris;" idem est ac si dicamus, "Potest homo superinducere calorem in corpus densum;" aut contra, "Potest homo auferre aut arcere calorem a corpore tenui."

Atque opus et officium harum trium tabularum, Comparentiam instantiarum ad intellectum vocare consuevimus. Facta autem comparentia, in opere ponenda est ipsa inductio. Invenienda est enim, super comparentiam omnium et singularum instanti-gratia) in inquisitione formæ caloris," Rejice tenuiarum, natura talis, quæ cum natura data perpetuo adsit, absit; atque crescat, et decrescat; sitque (ut superius dictum est) limitatio naturæ magis communis. Hoc si mens jam ab initio facile tentet affirmative (quod sibi permissa semper facere solet) oc- Quod si cuiquam videantur etiam formæ nostræ currunt phantasmata, et opinabilia, et notionalia male habere nonnihil abstracti, quod misceant et conjunterminata, et axiomata quotidie emendanda; nisi gant heterogenia (videntur enim valde esse heterolibeat (scholarum more) pugnare pro falsis. Ea genea calor cœlestium, et ignis; rubor fixus in rosa, tamen proculdubio erunt meliora aut praviora, pro aut similibus, et apparens in iride, aut radiis opalii, facultate et robore intellectus qui operatur. aut adamantis; mors ex summersione, ex cremanino Deo (formarum inditori et opifici) aut fortasse tione, ex punctura gladii, ex apoplexia, ex atrophia; angelis et intelligentiis competit, formas per affirma- et tamen conveniunt ista in natura calidi, ruboris, tionem immediate nosse, atque ab initio contempla- mortis) is se habere intellectum norit, consuetudine tionis. Sed certe supra hominem est; cui tantum et integralitate rerum, et opinionibus captum et deconceditur, procedere primo per negativas, et pos- tentum. Certissimum enim est, ista, utcunque hetremo loco desinere in affirmativas, post omnimodam terogenea at aliena, coire in formam, sive legem eam exclusionem. quæ ordinat calorem, aut ruborem, aut mortem; nec emancipari posse potentiam humanam, et liberari a naturæ cursu communi, et expandi et exaltari ad efficientia nova, et modos operandi novos, nisi per revelationem et inventionem hujusmodi formarum ; et tamen post istam unionem naturæ, quæ est res maxime principalis, de naturæ divisionibus et venis, tam ordinariis, quam interioribus et verioribus, suo loco postea dicetur.

XVI.

Itaque naturæ facienda est prorsus solutio et separatio; non per ignem certe, sed per mentem, tanquam ignem divinum. Est itaque inductionis veræ opus primum (quatenus ad inveniendas formas) rejectio sive exclusiva naturarum singularum, quæ non inveniuntur in aliqua instantia, ubi natura data adest; aut inveniuntur in aliqua instantia, ubi natura data abest; aut inveniuntur in aliqua instantia crescere, cum natura data decrescat; aut decrescere, cum natura data crescat. Tum vero post rejectionem et exclusivam debitis modis factam, secundo loco (tanquam in fundo) manebit (abeuntibus in fumum opinionibus volatilibus) forma affirmativa, solida, et vera, et bene terminata. Atque hoc breve dictu est, sed per multas ambages ad hoc pervenitur. Nos

XVIII.

Jam vero proponendum est exemplum exclusionis sive rejectionis naturarum, quæ per tabulas comparentiæ reperiuntur non esse ex forma calidi; illud interim monendo, non solum sufficere singulas tabulas ad rejectionem alicujus naturæ, sed etiam unamquamque ex instantiis singularibus in illis contentis. Manifestum enim est ex iis quæ dicta sunt, omnem

instantiam contradictoriam destruere opinabile de forma. Sed nihilominus quandoque, perspicuitatis causa, et ut usus tabularum clarius demonstretur, exclusivam duplicamus aut repetimus.

EXEMPLUM EXCLUSIVE, SIVE REJECTIONIS NATURA-
RUM A FORMA CALIDI.

1. Per radios solis, rejice naturam elementarem.
2. Per ignem communem, et maxime per ignes
subterraneos (qui remotissimi sunt, et plurimum
intercluduntur a radiis cœlestibus) rejice naturam
cœlestem.

3. Per calefactionem omnigenum corporum (hoc
est, mineralium, vegetabilium, partium exterio-
rum animalium, aquæ, olei, aëris, et reliquorum)
ex approximatione sola ad ignem, aut aliud cor-
pus calidum; rejice omnem varietatem, sive
subtiliorem texturam corporum.

4. Per ferrum et metalla ignita, quæ calefaciunt alia corpora, nec tamen omnino pondere aut substantia minuuntur; rejice inditionem sive mixturam substantiæ alterius calidi.

5. Per aquam ferventem, atque aërem, atque etiam per metalla, et alia solida calefacta, sed non usque ad ignitionem sive ruborem; rejice lucem aut lumen.

6. Per radios lunæ et aliarum stellarum (excepto sole) rejice etiam lucem et lumen.

7. Per comparativam ferri igniti et flammæ spiritus vini (ex quibus ferrum ignitum plus habet calidi et minus lucidi, flamma autem spiritus vini plus lucidi et minus calidi) rejice etiam lucem et lumen.

8. Per aurum et alia metalla ignita, quæ densissimi sunt corporis secundum totum; rejice tenuitatem.

9. Per aërem, qui invenitur ut plurimum frigidus, et tamen manet tenuis; rejice etiam tenuitatem. 10. Per ferrum ignitum, quod non intumescit mole, sed manet intra eandem dimensionem visibilem; rejice motum localem, aut expansivum, secundum totum.

11. Per dilatationem aëris in vitris calendariis et
similibus, qui movetur localiter et expansive
manifesto, neque tamen colligit manifestum
augmentum caloris; rejice etiam motum localem,
aut expansivum secundum totum.
12. Per facilem tepefactionem omnium corporum,
absque aliqua destructione aut alteratione nota-
bili; rejice naturam destructivam, aut inditionem
violentam alicujus naturæ novæ.
13. Per consensum et conformitatem operum simi-
lium, quæ eduntur a calore et a frigore; rejice
motum tam expansivum quam contractivum,
secundum totum.

14. Per accensionem caloris ex attritione corporum;
rejice naturam principialem. Naturam princi-
pialem vocamus eam, quæ positiva reperitur in
natura, nec causatur a natura præcedente.

forma calidi. Atque ab omnibus naturis prædictis liberatur homo in operatione super calidum.

XIX.

Atque in exclusiva jacta sunt fundamenta inductionis veræ, quæ tamen non perficitur donec sistatur in affirmativa. Neque vero ipsa exclusiva ullo modo perfecta est, neque adeo esse potest sub initiis. Est enim exclusiva (ut plane liquet) rejectio naturarum simplicium. Quod si non habeamus adhuc bonas et veras notiones naturarum simplicium, quomodo rectificari potest exclusiva? At nonnullæ ex supradictis (veluti notio naturæ elementaris, notio naturæ cœlestis, notio tenuitatis) sunt notiones vagæ, nec bene terminatæ. Itaque nos, qui nec ignari sumus, nec obliti, quantum opus aggrediamur (viz. ut faciamus intellectum humanum rebus et naturæ parem) nullo modo acquiescimus in his, quæ adhuc præcepimus; sed et rem in ulterius provehimus, et fortiora auxilia in usum intellectus machinamur et ministramus; quæ nunc subjungemus. Et certe in interpretatione naturæ animus omnino taliter est præparandus et formandus, ut et sustineat se in gradibus debitis certitudinis, et tamen cogitet (præsertim sub initiis) ea, quæ adsunt, multum pendere ex iis, quæ supersunt.

XX.

Attamen quia citius emergit veritas ex errore, quam ex confusione, utile putamus, ut fiat permissio intellectui, post tres tabulas comparentiæ primæ (quales posuimus) factas et pensitatas, accingendi se et tentandi opus interpretationis naturæ in affirmativa; tam ex instantiis tabularum, quam ex iis, quæ alias occurrent. Quod genus tentamenti, permissionem intellectus, sive interpretationem inchoatam, sive vindemiationem primam appellare consuevimus.

VINDEMIATIO PRIMA DE FORMA CALIDI.

Animadvertendum autem est, formam rei inesse (ut ex iis, quæ dicta sunt, plane liquet) instantiis universis et singulis, in quibus res ipsa inest ; aliter enim forma non esset: itaque nulla plane dari potest instantia contradictoria. Attamen longe magis conspicua invenitur forma et evidens in aliquibus instantiis, quam in aliis; in iis videlicet, ubi minus cohibita est natura formæ, et impedita, et redacta in ordinem, per naturas alias. Hujusmodi autem instantias, elucescentias, vel instantias ostensivas appellare consuevimus. Pergendum itaque est ad vindemiationem ipsam primam de forma calidi.

Per universas et singulas instantias, natura, cujus limitatio est calor, videtur esse motus. Hoc autem maxime ostenditur in flamma, quæ perpetuo movetur; et in liquoribus ferventibus aut bullientibus, qui etiam perpetuo moventur. Atque ostenditur etiam in incitatione sive incremento caloris facto per motum; ut in follibus et ventis: de quo vide Instant. 29. Tab. 3. Atque similiter in aliis modis motus: Sunt et aliæ naturæ ; neque enim tabulas confici- de quibus vide Instant. 28. et 31. Tab. 3. Rursus mus perfectas, sed exempla tantum. ostenditur in extinctione ignis et caloris per omnem fortem compressionem, quæ frænat et cessare facit

Omnes et singulæ naturæ prædictæ non sunt ex

« PředchozíPokračovat »