Obrázky stránek
PDF
ePub

miliaris, centum annos superavit; vir ingentis luxus, eloquens, literarum cultor, attamen vehemens, superbus, crudelis, et tanquam sibi natus. Invaluit opinio de Seneca, quod admodum annosus fuerit, usque ad annum centesimum decimum quartum; quod verum esse non potest, cum tantum absit, ut senex decrepitus ad Neronis tyrocinium admotus sit, ut contra rebus gerendis strenue suffecerit; quinetiam paulo ante, medio tempore Claudii, exularit, ob adulteria aliquarum principum fœminarum; quod in talem ætatem non competit. Joannes de Temporibus, ex omnibus posterioribus seculis, traditione quadam et opinione vulgari, usque ad miraculum, vel potius usque ad fabulam, longævus perhibetur, annorum supra trecentos; natione fuit Francus, militavit autem sub Carolo Magno. Gartius Aretinus, Petrarchæ proavus, ad centum et quatuor annos pervenit, prospera semper usus valetudine, atque in extremis vires labantes sentiens potius, quam morbum; quæ vera est resolutio per senium. Ex Venetis reperiuntur haud pauci longævi, etiam gradu eminentiori; Franciscus Donatus dux; Thomas Contarenus procurator S. Marci; Franciscus Molinus item procurator S. Marci; alii. At maxime memorabile est illud de Cornaro Veneto, qui corpore, sub initio, valetudinario, cœpit primum metiri cibum et potum, ad certum pondus, in curam sanitatis: ea cura transiit usu in diætam, et ex diæta in magnam longævitatem, usque ad annum centesimum, et ultra, integris sensibus, et constanti valetudine. Gulielmus Postellus, nostra ætate, Gallus, ad centesimum et prope vicesimum annum vixit; etiam summitatibus barbæ in labro superiore nonnihil nigrescentibus, neque prorsus canis; vir capite motus, et non integræ omnino phantasiæ; magnus peregrinator, et mathematicus, et hæretica pravitate nonnihil aspersus.

20. Apud nos in Anglia, arbitror non existere villulam paulo populosiorem, in qua non reperiatur aliquis vir, aut mulier ex octogenariis; etiam ante paucos annos, in agro Herefordiensi, inter ludos florales, instituta erat chorea et saltatio ex viris octo, quorum ætas simul computata octingentos annos complebat; cum quod alteris eorum ad centenarium deesset, alteris aliquibus superesset.

21. In hospitali Bethleem, ad suburbia Londini, quod in sustentationem et custodiam phreneticorum institutum est, inveniuntur de tempore in tempus multi ex mente captis fuisse longævi.

22. Ætates, de quibus fabulantur, nympharum et dæmonum aëreorum, qui corpore mortales essent, sed admodum longævi (id quod et antiqua, et inter quosdam recenti superstitione et credulitate, receptum est); pro fabulis et somniis habemus; præsertim cum sit res, nec cum philosophia, nec cum religione bene consentiens. Atque de historia longævitatis in homine, per individua, aut individuis proxima, hæc inquisita sint. Jam ad observationes per capita tran

sibimus.

23. Decursus seculorum, et successio propaginis, nihil videntur omnino demere de diuturnitate vitæ ; quippe curriculum humanæ ætatis videmus, usque a tempore Mosis ad nostra, circa octogesimum an

num stetisse; neque sensim et paulatim (ut quis crederet) declinasse. Sunt certe tempora in singulis regionibus, quibus homines diutius aut brevius degunt. Diutius plerumque, cum tempora fuerint barbara, et simplicioris victus, et exercitationi corporis magis dedita; brevius, cum magis civilia, et plus luxuriæ et otii: verum ista transeunt per vices, propago ipsa nihil facit. Neque dubium est, quin idem fiat in animalibus cæteris, siquidem nec boves, nec equi, aut oves, et similia, ævo, ultimis his seculis, minuuntur; itaque præcipitatio ætatis facta est per diluvium; et fieri fortasse potest per similes majores casus, (ut loquuntur,) veluti inundationes particulares, combustiones per longas siccitates, terræ motus, et similia. Quinetiam videtur similis esse ratio in magnitudine corporum sive statura; quæ nec ipsa per successionem propaginis defluit; licet Virgilius (communem opinionem secutus) divinasset posteros futuros præsentibus minores; unde ait de campis Æmathiis, et Æmonensibus subarandis:

"Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris." Etenim cum constet fuisse quondam homines staturis giganteis, (quales et in Sicilia, et alibi, in vetustis sepulchris et cavernis, pro certo reperti sunt,) tamen jam per tria fere millenaria annorum, ad quæ producitur memoria satis certa, in iisdem locis nil tale continuatur; licet etiam hæc res per mores et consuetudines civiles vices quasdam patiatur, quemadmodum et illa altera. Atque hæc magis notanda, quia insedit animis hominum penitus opinio, quod sit perpetuus defluxus per ætatem, tum quoad diuturnitatem vitæ, tum quoad magnitudinem et robur corporis; omniaque labi et ruere in deterius.

24. Regionibus frigidioribus et hyperboreis diutius homines vivunt plerumque, quam calidioribus; quod necesse est fieri, cum et cutis sit magis astricta; et succi corporis minus dissipabiles; et spiritus ipsi minus acres ad consumendum, et magis fabriles ad reparandum; et aër (utpote modice calefactus a radiis solis) minus prædatorius: at sub linea æquinoctiali, ubi sol transit, et duplex sit hiems et æstas, sitque etiam major æqualitas inter spatia dierum et noctium, (si cætera non impediant,) etiam bene diu vivunt; ut in Peruvia et Taprobana.

25. Insulani mediterraneis ut plurimum sunt longæviores; neque enim tam diu vivunt in Russia, quam in Orcadibus; neque tam diu in Africa ejusdem paralleli, quam in Canariis et Terceris; Japonenses etiam Chinensibus (licet hi longævitatis appetentes sint usque ad insaniam) sunt vivaciores; nec mirum, cum aura maris, et in regionibus frigidioribus foveat, et in calidioribus refrigeret.

26. Loca excelsa potius edunt longævos, quam depressa; præsertim si non sint juga montium, sed terræ altæ quatenus ad situm eorum generalem; qualis fuit Arcadia in Græcia, et Ætoliæ pars, ubi longævi admodum fuerunt: at de montibus ipsis eadem foret ratio, propter aërem videlicet puriorem et limpidiorem, nisi hoc labefactaretur per accidens; interventu scilicet vaporum ex vallibus eo ascendentium, et ibi acquiescentium. Itaque in montibus nivalibus non reperitur aliqua insignis vitæ longitudo; non in Alpibus, non in Pyrennæis, non in Apennino;

sed medii colles, aut etiam valles dant homines lon- | ationis matutinas; statum corporis non nimis alagæviores; at in montium jugis protensis versus crem aut turgidum, et similia. Illud etiam bene Æthiopiam et Abyssinos, ubi, propter arenas subjec- observari debet, quod habitus parentum robustior tas, parum aut nihil incumbit in montes vaporis, ipsis magis est propitius, quam fœtui; præcipue in diutissime vivunt; etiam ad hodiernum diem annum matre: itaque satis imperite Plato existimavit, non raro centesimum et quinquagesimum implentes. claudicare virtutem generationum, quod mulieres 27. Paludes, et tractus earum, præsertim expor- similibus cum viris exercitiis, tam animi quam correcti in plano, nativis propitii, advenis maligni, quoad poris, non utantur; illud contra se habet: distantia vitæ prorogationem aut decurtationem; quodque enim virtutis inter marem et fœminam maxime mirum videri possit, paludes, aqua salsa per vices utilis est fœtui; atque fœminæ teneriores magis præinundatæ, minus salubres, quam quæ aqua dulci. bitoriæ sunt ad alendum fœtum, quod etiam in nutricibus tenet. Neque enim Spartanæ mulieres, quæ ante annum vicesimum secundum, aut (ut alii dicunt) quintum, nubere non solebant (ideoque Andromanæ vocabantur) generosiorem aut longæviorem sobolem ediderunt, quam Romanæ, aut Athenienses, aut Thebanæ, apud quas anni duodecim aut quatuordecim nubiles erant. Atque si in Spartanis aliquid fuerit egregium, id magis victus parsimoniæ debebatur, quam nuptiis mulierum serotinis. Illud vero experientia docet, esse quasdam stirpes ad tempus longævas, ut longævitas sit, quemadmodum morbi, res hæreditaria, in aliquibus periodis.

28. Regiones particulares, quæ notatæ sunt longævos produxisse, sunt Arcadia, Ætolia, India cis Gangem, Brasilia, Taprobana, Britannia, Hybernia, cum Insulis Orcadibus et Hebridibus; nam de Æthiopia quod ab aliquo ex antiquis refertur, quod longævi fuerint, res vana est.

29. Occulte est res salubritas, præsertim perfectior, aëris; et potius experimento, quam discursu et conjectura, elicitur. Capi possit experimentum ex vellere lanæ, per expositionem in aërem cum mora aliqua dierum, minus aucto pondere: aliud ex frusto carnis diutius manente non putrefacto; aliud ex vitro calendari minori spatio reciprocante; de his et similibus amplius inquiratur.

30. Aëris non tantum bonitas aut puritas, verum etiam æqualitas, quoad longævitatem spectatur. Collium et vallium varietas, aspectui et sensui grata, longævitati suspecta; at planities modice sicca, nec tamen nimis sterilis aut arenosa, nec prorsus sine arboribus et umbra, diuturnitati vitæ magis commoda. 31. Inæqualitas aëris (ut jam dictum est) in loco mansionis mala; verum mutatio aëris in peregrinatione, postquam quis assueverit, bona; unde et magni peregrinatores longævi fuere : similiter etiam longævi, qui in tuguriolis suis, eodem loco, perpetuo vitam degerunt; aër enim assuetus minus consumit, at mutatus magis alit et reparat.

32. Ut series et numerus successionum ad diuturnitatem aut brevitatem vitæ nihil est (ut jam diximus) ita conditio immediata parentum, tam ex parte patris, quam matris, proculdubio multum potest. Alii siquidem generantur ex senibus, alii ex adolescentulis, alii ex viris ætate justiore; item alii a patribus cum sani fuerint et bene dispositi; alii a morbidis et languidis; item alii a repletis et ebriis, alii post somnum et horis matutinis; item alii post longam intermissionem veneris, alii post venerem repetitam; item alii flagrante amore patrum, (ut fit plerumque in spuriis,) alii defervescente, ut in conjugiis diuturnis. Eadem etiam ex parte matris spectantur: quibus addi debent, conditio matris, dum gestat uterum, quali sanitate, quali diæta; et tempus gestationis, ad decimum mensem, aut celerius. Hæc ad normam reducere, quatenus ad longævitatem, difficile est; atque eo difficilius, quod fortasse quæ optima quis putaret, in contrarium cedent: etenim alacritas illa in generatione, quæ liberos corpore robustos et agiles producit, ad longævitatem minus utilis erit, propter acrimoniam et incensionem spiriDiximus antea, plus habere ex materno sanguine, conferre ad longævitatem; etiam mediocria simili ratione optima esse putamus; amorem potius conjugalem quam meretricium; horas gener

tuum.

33. Candidiores genis, cute, et capillis, minus vivaces; subnigri, aut rufi, aut lentiginosi magis. Etiam rubor nimius in juventute longævitatem minus promittit, quam pallor. Cutis durior longævitatis signum potius, quam mollior; neque tamen hoc intelligitur de cute spissiori, (quam vocant anserinam,) quæ est tanquam spongiosa; sed de dura simul et compacta; quin et frons majoribus rugis sulcatus, melius signum, quam nitidus et explicatus.

34. Pili in capite asperiores, et magis setosi, ostendunt vitam longiorem, quam molles et delicati ; crispi vero eandem prænunciant, si sint simul asperi; contra, si sint molles et splendentes. Item si sit crispatio potius densa, quam per largiores cincinnos.

35. Citius aut serius calvescere, res est quasi indifferens; cum calvastri plurimi longævi fuerint; etiam cito canescere (utcunque videatur canities præcursor ingruentis senectutis) res fallax est: cum haud pauci præpropere canescentes, diu postea vixerint: quinetiam præmatura canities, absque ulla calvitie, signum est longævitatis; contra, si concomitetur calvities.

36. Pilositas partium superiorum signum vitæ minus longæ; atque pectore hirsuti, et quasi jubati, minus vivaces: at inferiorum pilositas, ut femorum, tibiarum, signum longæ vitæ.

37. Proceritas staturæ (nisi fuerit enormis) compage commoda, et sine gracilitate, præsertim si concomitetur corporis agilitas, signum longæ vitæ; at contra, homines brevioris staturæ magis vivaces, si fuerint minus agiles et motu tardiores.

38. In corporis analogia; qui corpore aliquanto breviores sunt, tibiis longioribus, longæviores sunt, quam qui corpore magis demisso, tibiis autem brevioribus: item, qui inferioribus partibus largiores sunt, et superioribus contractiores, (structura corporis quasi surgente in acutum,) longæviores, quam qui humeros lati, deorsum sunt tanquam attenuati.

39. Macies cum affectibus sedatis, tranquillis, et facilibus; pinguior autem habitus cum cholera, ve

hementia, et pertinacia, diuturnitatem vitæ significant; obesitas autem in juventute breviorem vitam præmonstrat, in senectute res est magis indifferens. 40. Diu et sensim grandescere, signum vitæ longæ; si ad staturam magnam, magnum signum: sin ad minorem, signum tamen : at contra velociter grandescere ad staturam magnam, signum malum est; sin ad staturam brevem, minus malum.

41. Carnes firmiores, et corpus musculosum et nervosum, et nates minus tumentes, (quantum sedendo tantum sufficiant,) et venæ paulo eminentiores, longævitatem denotant: contraria brevitatem vitæ. 42. Caput, pro analogia corporis, minutius; collum mediocre, non oblongum, aut gracile, aut tumidum, aut tanquam humeris impactum; nares patulæ, quacunque forma nasi; os largus; auris cartilaginea, non carnosa; dentes robusti et contigui, non exiles, aut rari, longævitatem prænunciant; et multo magis, si dentes aliqui novi provectiore ætate proveniant. 43. Pectus latius, sed non elevatum, quin potius adductius; humerique aliquantulum gibbi, et (ut loquuntur) fornicati; venter planus, nec prominens; manus largior, et palma minus lineis exarata; pes brevior et rotundior; femora minus carnosa; suræ non cadentes, sed se altius sustentantes, signa longævitatis.

44. Oculi paulo grandiores, atque iris ipsorum cum quodam virore; sensus omnes non nimis acuti; pulsus juventute tardior, sub ætatem vergentem paulo incitatior; detentio anhelitus facilior et in plura momenta; alvus juventute siccior, vergente ætate humidior, signa etiam longævitatis.

45. De temporibus nativitatis nihil observatum est, quoad longævitatem, memoratu dignum, præter astrologica, quæ in topicis relegavimus. Partus octimestris, non solum pro non vivaci, verum etiam pro non vitali habetur; etiam partus hiemales habentur pro longævioribus.

|

diætæ jubet, sed cum inclinatione in partem benig-
niorem; scilicet, ut quis vigiliis quandoque se assu-
escat, alias somno indulgeat, sed somno sæpius:
itidem interdum jejunet, interdum epuletur, sed epu-
letur sæpius; interdum animi contentionibus strenue
incumbat, interdum remissionibus utatur, sed remis-
sionibus sæpius. Illud certe minime dubium est,
quin diæta bene instituta partes ad prolongandam
vitam potiores teneat ; neque conveni unquam ali-
quem valde longævum, qui interrogatus de victu suo
non observasset aliquid peculiare; alii alia.
dem memini quendam senem centenario majorem,
qui productus est testis de antiqua quadam præ-
scriptione; is cum, finito testimonio, a judice fami-
liariter interrogaretur, quid agens tam diu vixisset;
respondit, (præter expectatum, et cum risu audien-
tium,)" Edendo antequam esurirem, et potando an-
tequam sitirem." Sed de his (ut dictum est) postea.

Equi

47. Vita religiosa et in sacris videtur ad longæ vitatem facere. Sunt in hoc genere vitæ, otium ; admiratio et contemplatio rerum divinarum; gaudia non sensualia; spes nobiles; metus salubres; mœrores dulces; denique renovationes continuæ per observantias, pœnitentias et expiationes; quæ omnia ad diuturnitatem vitæ potenter faciunt. Quibus si accedat diæta illa austera, quæ massam corporis induret, spiritus humiliet, nil mirum si sequatur longævitas insignis; qualis fuit Pauli eremitæ, Symeonis Stylita anachoretæ columnaris, et complurium aliorum monachorum ex eremo, et anachoretarum.

48. Huic proxima est vita in literis, philosophorum, rhetorum, et grammaticorum. Degitur hic quoque in otio et in iis cogitationibus, quæ, cum ad negotia vitæ nihil pertineant, non mordent, sed varietate et impertinentia delectant; vivunt etiam að arbitrium suum, in quibus maxime placeat horas et tempus terentes; atque in consortio plerumque adolescentium, quod paulo lætius est. In philosophiis autem magna est discrepantia, quoad longævitatem, inter sectas. Etenim philosophiæ, quæ nonnihil habent ex superstitione et contemplationibus sublimibus, optimæ, ut Pythagorica, Platonica: etiam quæ mundi perambulationem et rerum naturalium

46. Victus sive diæta Pythagorica, aut monastica, secundum regulas strictiores, aut ad amussim æqualis (qualis fuit illa Cornari) videtur potenter facere ad vitæ longitudinem. At contra ex iis, qui libere et communi more vivunt, longæviores reperti sunt sæpenumero edaces et epulones, denique qui libera-varietatem complectebantur, et cogitationes habeliore mensa usi sunt. Media diæta, quæ habetur pro temperata, laudatur, et ad sanitatem confert, ad vitam longævam parum potest; etenim diæta illa strictior spiritus progignit paucos, et lentos, unde minus consumit; at illa plenior alimentum præbet copiosum, unde magis reparat; media neutrum præstat: ubi enim extrema nociva sunt, medium optimum; verum ubi extrema juvativa, medium nihili fere est. Diætæ autem illi strictiori convenit etiam vigilia, ne spiritus pauci multo somno opprimantur; exercitatio item modica, ne exolvantur; veneris abstinentia, ne exhauriantur: at diætæ, uberiori convenit contra somnus largior, exercitatio frequentior, usus veneris tempestivus. Balnea et unguenta (qualia fuerunt in usu) deliciis potius, quam vitæ producendæ, accommodata fuerunt; verum de his omnibus, cum ad inquisitionem secundum intentiones ventum erit, accuratius dicemus. Illud interim Celsi medici, non solum docti, verum etiam prudentis, non contemnendum est; qui varietatem et alternationem

[ocr errors]

bant discinctas, et altas, et magnanimas (de infinito, et de astris, et de virtutibus heroicis, et hujusmodi) ad longævitatem bonæ; quales fuerunt Democriti, Philolai, Xenophonis, astrologorum, et Stoicorum : etiam quæ nihil habebant speculationis profundioris, sed ex sensu communi, et opinionibus vulgatis, absque inquisitione acriori, in omnem partem placide disputabant, similiter bonæ ; quales fuerunt Carneadis et Academicorum; item rhetorum et grammaticorum at contra, philosophiæ in subtilitatum molestiis versantes, et pronuntiativæ, et singula ad principiorum trutinam examinantes et torquentes ; denique spinosiores et angustiores, malæ; quales fuerunt plerunque Peripateticorum et scholasticorum.

49. Vita rusticana item ad longævitatem idonea; frequens est sub dio et aëre libero; non socors, sed in motu; dapibus plerumque recentibus et inemptis; sine curis et invidia.

50. De vita militari, in juventute, etiam bonam habemus opinionem; certe complures bellatores

egregii longævi fuerunt; Corvinus, Camillus, Xeno- | cortex citri: melissa: ocymum: caryophyllata : phon, Agesilaus, et alii tam prisci, quam moderni: flores aurantiorum: rosmarinus: mentha: betonica: prodest certe longævitati, si a juventute ad ætatem carduus benedictus. provectam omnia crescant in benignius, ut juventus laboriosa dulcedinem quandam senectuti largiatur ; existimamus etiam affectus militares, ad contentionis studium et spem victoriæ erectos, talem infundere calorem spiritibus, qui longævitati prosit.

Ad Art. 10.
Connexio.

MEDICINE AD LONGEVITATEM.

Medicina, quæ habetur, intuetur fere tantum conservationem sanitatis, et curationem morborum: de iis autem, quæ proprie spectant ad longævitatem, parva est mentio et tanquam obiter. Proponemus tamen ea medicamenta, quæ in hoc genere notantur, cordialia scilicet quæ vocantur. Etenim quæ, sumpta in curationibus, cor et (quod verius est) spiritus muniunt et roborant contra venena et morbos, translata cum judicio et delectu in diætam, etiam ad vitam producendam aliqua ex parte prodesse posse consentaneum est. Id faciemus non promiscue ea cumulantes, (ut moris est,) sed excerpentes optima..

1. Aurum triplici forma exhibetur; aut in auro (quod appellant) potabili; aut in vino extinctionis auri; aut in auro in substantia; qualia sunt, aurum foliatum et limatura auri. Quod ad aurum potabile attinet, cœpit dari in morbis desperatis aut gravioribus pro egregio cordiali, atque successu non contemnendo. Verum existimamus spiritus salis, per quos fit dissolutio, virtutem illam, quæ reperitur, largiri potius quam ipsum aurum; quod tamen sedulo celatur: quod si aperiri possit aurum absque aquis corrosivis, aut per corrosivas (modo absit qualitas venenata) bene postea ablutas, rem non inutilem fore arbitramur.

2. Margaritæ sumuntur aut in pulvere lævigato, aut in malagmate quodam sive dissolutione per succum limonum impense acerborum et recentium ; atque dantur aliquando in confectionibus aromaticis, aliquando in liquore. Margarita proculdubio affinitatem habet cum concha, cui adhæret; et possit esse similis fere qualitatis cum testis cancrorum fluviatilium.

Frigida. Nitrum: rosa: viola: fragaria: fraga : succus limonum dulcium: succus aurantiorum dulcisuccus pomorum fragrantium: borago: buglossa: pimpinella: santalum camphora.

um:

:

Monitum.

Cum de iis jam sermo sit, quæ in diætam transferri possint, aquæ illæ ardentiores, atque olea chemica, (quæ, ut ait quidam ex nugatoribus, sunt sub planeta Martis, et habent vim furiosam et destructivam,) quinetiam aromata ipsa acria et mordacia, rejicienda sunt; et videndum quomodo componi possint aquæ et liquores ex præcedentibus: non phlegmaticæ illæ stillatitiæ, neque rursus ardentes ex spiritu vini, sed magis temperatæ, et nihilominus vivæ, et vaporem benignum spirantes.

6. Hæsitamus de frequenti sanguinis missione, utrum ad longævitatem conferat; et potius in ea sumus opinione, quod hoc faciat, si in habitum versa fuerit, et cætera sint accommodata; etenim succum corporis veterem emittit, et novum inducit.

7. Arbitramur etiam morbos quosdam emaciantes, bene curatos, ad longævitatem prodesse; succos enim novos præbent veteribus consumptis; atque (ut ait ille) convalescere est juvenescere; itaque inducendi sunt tanquam morbi quidam artificiales, id quod fit per diætas strictas et emaciantes, de quibus postea dicemus.

INTENTIONES.

13,et 14.

Postquam autem inquisitionem absolverimus secundum subjecta, videlicet, Ad Art. 12, corporum inanimatorum, vegetabilium, Connexio. animalium, hominis; propius accedemus, et inquisitionem per intentiones ordinabimus; veras et proprias (ut omnino arbitramur) quæque sint tanquam semitæ vitæ mortalis. Neque enim in hac parte quicquam, quod valeat, hactenus inquisitum est; sed plane fuerunt hominum contemplationes quasi simplices et non proficientes. Nam cum audiamus ex una parte homines de confortando calore naturali, atque humore radicali; atque de cibis, qui generant sanguinem laudabilem, quique sit nec torridus, nec phlegmaticus; atque de refocillatione et recreatione spirituum, verba facientes; existimamus sane homines non malos esse, qui hæc loquuntur: sed nihil horum potenter facit ad finem. Cum vero ex altera parte audiamus sermones inferri de mediDe his quæ memoravimus, quate- cinis ex auro (quia scilicet aurum corruptioni est nus et quomodo juvamentum præbe-minime obnoxium) et de gemmis, ad recreandos

3. Inter gemmas crystallinas habentur pro cordialibus præcipue duæ; smaragdus et hyacinthus; quæ dantur sub iisdem formis, quibus margarita, excepto quod dissolutiones earum (quod scimus) non sint in usu. Verum nobis magis suspectæ sunt gemmæ illæ vitreæ ob asperitatem.

Monitum.

ant, postea dicetur.

[blocks in formation]

spiritus propter proprietates occultas et clarorem suum; quodque si possint detineri, et excipi in vasibus, balsama et quintæ essentiæ animalium, superbam faceret spem immortalitatis: quodque carnes serpentum et cervorum consensu quodam valeant ad renovationem vitæ, quia alter mutat spolia, alter cornua, (debuerant autem carnes aquilarum adjungere, quia aquila mutat rostrum,) quodque quidam, cum unguentum sub terra defossum reperisset, eoque se a capite ad pedes usque unxisset (exceptis plantis pedum) ex hujusmodi unctione trecentos annos vix

isset absque morbo (præter tumores plantarum pedum) atque de Artefio, qui, cum spiritum suum labascere sensisset, spiritum adolescentis cujusdam robusti ad se traxisset, eumque inde exanimasset, sed ipse complures annos ex alieno illo spiritu vixisset; et de horis fortunatis secundum schemata cœli, in quibus medicinæ ad vitam producendam colligi et componi debent; atque de sigillis planetarum, per quæ virtutes cœlitus ad prolongationem vitæ haurire et deducere possimus; et hujusmodi fabulosis et superstitiosis; prorsus miramur homines ita mente captos, ut iis hujusmodi res imponi possit. Denique, subit humani generis miseratio, quod tam duro fato obsideatur, inter res inutiles et ineptas. Nostræ autem intentiones, et rem ipsam premere, et procul esse a commentis vanis et credulis, confidimus; et tales, ut rebus, quæ illis intentionibus satisfaciant, a posteris quamplurima, intentionibus autem ipsis, non multum addi posse existimemus.

Sunt tamen pauca, sed magni prorsus momenti, quorum homines præmonitos esse volumus.

Primo, nos in hac sententia sumus, ut existimemus officia vitæ esse vita ipsa potiora. Itaque, si quid sit ejusmodi, quod intentionibus nostris magis exacte respondere possit, ita tamen ut officia et munia vitæ omnino impediat; quicquid hujus generis sit rejicimus: levem fortasse aliquam mentionem hujusmodi rerum facimus, sed minime illis insistimus. Neque enim de vita aliqua in speluncis, ubi radii et tempestates cœli non penetrant, instar antri Epimenidis; aut de perpetuis balneis ex liquoribus præparatis; aut de superpelliciis et ceratis ita applicandis, ut corpus perpetuo sit tanquam in capsula; aut de pigmentis spissis, more barbarorum nonnullorum: aut de ordinatione victus et diætæ accurata, quæ solum hoc videatur agere, et nihil aliud curare, quam ut quis vivat, (qualis fuit Herodici apud antiquos, et Cornari Veneti nostro seculo, sed majore cum moderatione,) aut de hujusmodi portentis, fastidiis, et incommodis, sermonem aliquem serium et diligentem instituimus; sed ea afferimus remedia et præcepta, ex quibus officia vitæ non deserantur, aut nimias excipiant moras et molestias.

Secundo, ex altera parte, hominibus denunciamus, ut nugari desinant, nec existiment tantum opus, quantum est naturæ potentem cursum remorari et retrovertere, posse haustu aliquo matutino, aut usu alicujus pretiosæ medicinæ, ad exitum perduci; sed ut pro certo habeant, necesse esse ut hujusmodi opus sit plane res operosa, et quæ ex compluribus remediis, atque eorum inter se connexione idonea, constet; neque enim quisquam ita stupidus esse debet, ut credat id, quod nunquam est factum, fieri posse nisi per modos etiam nunquam tentatos.

ea proponamus remedia, quæ sint tuta saltem, si forte non fuerint fructuosa.

Quarto, illud homines rite et animadvertere, et distinguere volumus; non eadem semper, quæ ad vitam sanam, ad vitam longam conferre. Sunt enim nonnulla, quæ ad spirituum alacritatem, et functionum robur et vigorem prosunt, quæ tamen de summa vitæ detrahunt. Sunt et alia, quæ ad prolongationem vitæ plurimum juvant, sed tamen non sunt absque periculo valetudinis; nisi per accommodata quædam huic rei occurratur; de quibus tamen (prout res postulat) cautiones et monita exhibere non prætermittemus.

Postremo, visum est nobis varia remedia, secundum singulas intentiones, proponere; delectum vero remediorum, atque ordinem ipsorum, in medio relinquere. Etenim ex ipsis, quæ constitutionibus corporum diversis, quæ generibus vitæ variis, quæ ætatibus singulis, maxime conveniant, quæque alia post alia sumenda sint, et quomodo praxis universa harum rerum sit instruenda et regenda, exacta perscribere, et nimis longum foret, neque idoneum est quod publicetur.

Intentiones in topicis proposuimus tres. Prohibitionem consumptionis; perfectionem reparationis ; et renovationem veterationis. Verum, cum quæ dicentur nihil minus sint quam verba, intentiones illas tres ad decem operationes deducemus.

1. Prima est operatio super spiritus, ut revires

cant.

2. Secunda operatio est super exclusionem aëris. 3. Tertia operatio est super sanguinem et calorem sanguificantem.

4. Quarta operatio est super succos corporis. 5. Quinta operatio est super viscera ad extrusionem alimenti.

6. Sexta operatio est super partes exteriores ad attractionem alimenti.

7. Septima operatio est super alimentum ipsum ad insinuationem ejusdem.

8. Octava operatio est super actum ultimum assimilationis.

9. Nona operatio est super intenerationem partium, postquam cœperint desiccari.

10. Decima operatio est super expurgationem succi veteris et substitutionem succi novi.

Harum operationum primæ quatuor pertinent ad intentionem primam; quatuor proxima ad intentionem secundam; duæ ultimæ ad intentionem tertiam.

Cum vero hæc pars, de intensionibus, ad praxin innuat; sub historiæ nomine, non solum experimenta et observationes, sed etiam consilia, remedia, causarum explicationes, assumpta, et quæcunque huc spectant, immiscebimus.

I.

Tertio diserte profitemur, nonnulla ex iis, quæ proponemus, experimento nobis non esse probata, (neque enim hoc patitur nostrum genus vitæ,) sed tantum summa (ut arbitramur) ratione, ex principiis nostris et præsuppositis (quorum alia inserimus, alia OPERATIO SUPER SPIRITUS, UT MANEANT JUVENILES, mente servamus) esse derivata; et tanquam ex rupe aut minera ipsius naturæ excisa et effossa. Neque tamen curam omisimus, eamque providentem et sedulam, quin (quandoquidem de corpore humano agatur, quod, ut ait Scriptura, est supra vestimentum)

ET REVIRESCANT.

Historia.

1. Spiritus omnium, quæ in corpore fiunt, fabri sunt atque opifices. Id et consensu, et ex infinitis instantiis patet. 2. Si quis possit efficere, ut in corpore senili

« PředchozíPokračovat »