Obrázky stránek
PDF
ePub

interfectorem atque matris maritum, chorus casus ejus threno prosequitur 1210—1246.

Antigone. Argivorum exercitu ante Thebas modo deleto, Eteocle autem et Polynice mutua cæde defunctis, Creon quidem novus Thebarum rex, Polynicem, utpote patriæ hostem, sepeliri interdicit, Antigone tamen defunctorum fratrum soror, pietate mota, cum sorore Ismene de fratre sepeliendo consilia init. lis a scena discedentibus, prodit chorus senum Thebanorum atque modo obtenta victoriæ gaudio elatus ETTIVIXION Canit v. 100-160. Creonti nuntius affertur, Polynicis corpori, custodibus deceptis, pulverem injectum esse. Chorus inde occasionem arripit, celebrandi hominum audaciam et calliditatem, qua varias artes exercerent 339-381. Antigone tamen a custodibus deprehensa atque a Creonte capitis damnata, chorus inde varia petit philosophemata; nihil posse homines contra calamitates a diis immissas; perpetuam felicitatem excedere sortem humanam, irruentes autem calamitates nos non prius videre, quam revera nos attingant etc. 588-637. Cum juvenis Hæmon, filius Creontis, amore virginis captus, pro Antigone apud patrem intercederet, repulsam ferens se sibi ipsi manus illaturum esse, minatur. Chorus inde in proximo cantico vim amoris celebrat, omnia superantis 791-811. Antigone ut viva terra obrueretur, ad mortem abducta, chorus plura exempla eorum refert, qui idem passi sint, Danaes, Dryantis et filiorum Phinei 950-1000. Cum Tiresias Creonti, nisi Polynici funus curaret et Antigonen liberam dimitteret, mala vaticinatus esset, chorus Baccho invocato, ut urbi suæ subveniat, in laudes ejus excurrit 1127-1168. Nuntius affertur, Hæmonem, interfecta Antigone, sibi ipsi manus injecisse; quod cum audivisset mater ejus Eurydice, gladio pectus trajecit.

Edipus Coloneus. Fabulæ hujus, in Athenarum laudes a Sophocle annis jam provecto composita, argumentum, ex antiqua Athenarum historia petitum est. Edipus scilicet, a filiis ex Thebis ejectus, ipse oculis privatus, duce filia Antigone in Atticam pervenit, atque supplex ad Eumenidum aram in Colono consedit. Chorus senum Atheniensium eum conspiciens, quis sit, miratur; rem tamen compertam regi Theseo referre promittit. Accedit interea Ismene minor filia Edipi, Creontem, oraculo monitum grave fore Thebanis si Edipus extra patriam sepeliretur, mox adfuturum esse nuntians, ut vi eum reducat. Supervenit Theseus, seque Edipum ab adversariorum vi defensurum esse promittit. Qui cum discessisset, chorus laudes Coloni canit, v. 700-750. Cum Creon, cum satellitibus accedens, ipsum quidem Edipum ab ara abstrahere

non auderet, filiam tamen Antigonen raptam comitibus deducendam tradidisset, Theseus ex urbe reversus ipsum Creontem vinctum retinet, comites autem ejus cum Atheniensium exercitu persequitur. Chorus inde, ut ipse pugnæ interesse possit, optat, certam enim esse Atheniensium, bellica virtute insignium, de hostibus victoriam 1097-1145. Virginibus Thebanorum manibus ereptis, affertur nuntius adesse Polynicem filiumi Edipi, a fratre Eteocle, certamine de imperio orto, ex urbe ejectum; dipus eum accedere jubet. Chorus Edipi exemplo edoctus, longam vitam non optandam esse docet, atque varia senectutis incommoda refert v. 1269-1306. Cum Œdipus siguis a Jove editis vitæ sibi finem adesse sentiret, chorus invocat deos inferos, Plutonem, Proserpinam et Cerberum, ut sine doloribus placide ipsi vitam finire liceat 1620-1643. Mortem ejus deplorant filiæ.

Truchinia. Cum Hercules ubinam terrarum esset ignoraretur, Deianira autem filium Hyllum ad eum quærendum misisset, chorus mulierum Trachiniarum Deianiræ sortem miserans solem invocat omnia collustrantem, ut sibi de Hercule nuntium afferat, et Deianiræ animum variis solatiis erigere studet. v. 94 -143. Mox nuntio allato, vivere Herculem atque redire, chorus lætis clamoribus exsultat 208-228. Cum præco Deianiræ retulisset, Herculem foles amore captum teneri, illa autem tacitá domum ingressa esset, chorus miratur vim amoris, eamque aliis omissis ex ingenti certamine probat, quod Hercules, ut Deianiram obtineret, cum Acheloo inierat 504-539. Cum Deianira præconem cum tunica, veneno pro philtro amoris a Centauro olim accepto infecta, Herculi perferenda, dimisisset, chorus reditum Herculis exspectans, Hymno eum celebrat 642-675. Mox autem Centauri dolo patefacto, luget Herculis atque Deianiræ fatum; eventum jam habere oracula Herculi Dodona data, fore ut post duodecim menses dii requiem ipsi a laboribus concedant, cadere enim hoc in mortuos 834-875. Tandem ipso Hercule moribundo in scenam allato, chorus, deflens ejus interitum, optat ut ab his locis abesse sibi liceret, ferre enim se non posse ejus adspectum 970-987. Hercule mortuo Deianira sibi ipsi manus infert.

Philoctetes. Agitur res in insula Lemno, chorus constat ex sociis Ulyssis atque Neoptolemi. Post Neoptolemi atque Ulyssis colloquium chorus, conspecto antro in quo Philoctetes habitabat, miseram ejus sortem luget, qui ex nobili quidem genere ortus, jam autem ab omnibus desertus, miseram hanc vitam agat 169-190. Mox cum ipse Philoctetes in antrum reversus calamitates suas exposuisset, chorus iterum eas misera

tur: Neminem præter Ixionem tanta mala subiisse, cum non ab hominibus solum desertus fuerit, sed famem, sitim, et crudelissimos ex vulnere dolores quoque passus sit 694-739. Cum Philoctetes, arcu et sagittis Neoptolemo traditis ad somnum capiendum decubuisset, chorus primo invocat somnum, ut oculos ejus detineat, tunc hortatur Neoptolemum, ut consilia de fuga capiat 852-890.

§. 13. Comparata brevi hac fabularum Sophoclis delineatione cum Eschyli a me data tragoediarum descriptione, quisque videt, Sophoclem in iis, quæ ad choros pertinent, ab antiqua chori tragici indole in multis discessisse. Nulla est fabularum Sophoclis, in qua chorus primas partes sustineat, nulla in qua calamitates irruentes ipsum chorum attingant, sed in omnibus cum prima fabulæ persona amicitiæ tantum vinculo conjunctus est. Fieri inde debebat, ut in carminibus non acres illos atque vehementes affectus, quibus in Eschyli fabulis excitatur, sed leniores animi sensus proderet. Non ipse terrore motus horrorem incutit spectatorum animis, sed amicorum potius commiseratione tactus, spectatores quoque ad misericordiam inducit. Nec mirandum est, carmina chori, quamvis non omnino. a fabulæ argumento aliena sint, minus tamen cum eo cohærere, atque interdum longius petita esse, quam apud Eschylum, qui choro, nisi primas, tamen alteras fabulæ partes demandat. Tandem inde quoque fieri debebat, ut chori cantibus, ab Eschylo jam brevioribus factis, plus adhuc a Sophocle detraheretur; Episodia contra, numero eorum aucto, ita inter se conjuncta sunt, ut scena vel nunquam vel rarissime saltem ab actoribus vacua relicta, actio fabulæ semper procedat. Cum itaque in Eschyli fabulis uno episodio finito, atque histrionibus a scena digressis, canticum chori intercineretur, Sophocles multa in his immutare et debuit et potuit. Chori cantus sæpe quidem episodia excipiunt, quam sæpissime tamen aliis quoque locis inserti sunt. Cum itaque apud Eschylum duo chororum genera constituerem, alterum eorum, qui episodia excipiunt, alterum eorum, qui mediis actibus intercinunt, Sophoclis fabularum œconomia discrimen hoc non admittit, eoque omisso, omnes Sophoclis chori, ratione argumenti habita, ad quatuor classes revocari possunt. Chorus enim vel rebus prosperis lætos animi sensus cantibus effundit, quos hymnos appellare licet, vel suos: atque amicorum casus threnis deplorat, vel incerto adhuc rerum eventu, exspectatione suspensus, dubia de exitu rerum pronuntiat, vel tandem ex iis, quæ modo in scena gesta erant, philosophicas sententias petit.

§. 14. Hymni. Aj. Fl. 707–729. Antig. 100-160, 792

-811. 1127-1169. Edip. in Colon. 699-750. Trachin. 207-228, 642-675.

Cum Eschylus in hymnis suis pugnas atque bella celebrare soleret, Sophocles more hoc relicto alia hymnorum argumenta sibi sumsit. Exprimunt enim vel solos læti animi sensus, vel in deorum laudes compositi sunt. In iis, qui ad prius genus pertinent, memorandum est inprimis insigne illud exivixion, quo chorus in Antigone v. 100-160. Thebis ab obsidione liberatis, victoriam modo obtentam celebrat. Totum tamen carmen ita compositum est, ut omnis victoriæ gloria Jovi tribuatur. Carmina, quibus chorus in Ajac. 707-729, Ajace ad sanam mentem reverso, et in Trachiniis, Herculis reditu nuntiato, sibi gratulatur v. 207-228, animi inopinatis gaudiis affecti motus egregie exprimunt.

Hymnis in Deorum honorem compositis adnumeranda sunt cantica chori in Antig. 792-811. et 1127-1168. quorum alterum Amoris, alterum Bacchi laudes continet. Chorus scilicet ex senioribus Thebanorum compositus, Bacchum ut deum tutelarem urbis invocat, varia loca, quibus cultus ejus obtinebat, memorat, atque ut urbi suæ adsit, precatur. Solemne erat Atticis poetis, ut urbis patriæ laudes quavis occasione oblata celebrarent. Sophocles Edipum in Colono eo consilio potissimum composuisse videtur, ut civibus suis gratificaretur; inprimis autem canticum chori, quo Coloni, attici pagi ex quo ipse poeta genus ducebat, laudes prosequitur, exemplum ejus rei exhibet. Chorus omnia, quæ in laudem regionis dici poterant, memorat. Conferendum est cum hoc carmine canticum chori in Eschyli Eumenid. 920-1023, nec non in Euripid. Med. 824-865.

§. 15. Threni. Aj. Fl. 172—200. 604–658. 1204–1239. Electr. 1064-1103. Edip. Tyr. 151-223. Antig. 955— 999. Edip. in Col. 1620-1643. Trachin. 834-875. 970 -987. Philoct. 169-190. 694-739.

Cum in Sophoclis fabulis inter chorum atque primas fabulæ personas amicitia intercedere soleat, mirum non est, chorum casus improvisos atque calamitates in amicos irruentes threnis atque lamentationibus prosequi solere. Rei itaque ratio postulabat, ut iis locis a poeta insererentur, quibus chorus rebus modo in scena gestis acriori tristitia affectus erat. Observatum quoque hoc est a poeta plurimis locis; cum tamen non ignoraret, solos fletus atque continuas lamentationes ad misericordiam excitandam parum valere, ingenii ubertate adjutus threnorum argumenta multis modis variavit. Chorus itaque mox in descriptionem calamitatum excurrit, mox solatia adhibet, mox

deorum opem implorat, nunquam autem quod ad Eschylum observavimus, querulis solum exclamationibus animi sensus effundit; nunquam genarum et comæ laceratione faciem deformat. Interdum poeta, loco oblato poeticæ tractationi apto, in eo subsistit; sic in Ajace, belli calamitatibus oppressus, mala ex armorum inventione orta, longo episodio prosequitur v. 1211-1225. Carmina, quibus calamitates in fabulæ personas irruentes describit, non ad horrorem incutiendum, ut apud Eschylum, sed ad misericordiam movendam, compositæ sunt. Egregia exempla occurrunt in Edipo Tyr. 151-220. et in Philoctete 169190. Eschylus brevis est in iis, quæ describit; picturæ quas oculis nostris objicit externis quasi lineis tantum circumscriptæ sunt. Sophocles contra accuratiori diligentia omnia sic descripsit, ut nihil fere quod addi posset, relinqueret. Ad erigendos miserorum animos proponere solet exempla aliorum, qui vel eádém vel graviora adhuc passi sint, quo id consecutus est poeta, ut in eorum descriptionem excurrens, novam carminibus materiam pararet. Sic Antigone Creontis jussu ad crudelissimum supplicium abducta, chorus alios memorat, qui idem mortis genus subierint. Antig. 956-999. S. 16. Dubitationes de rerum eventu. Electr. 474-517. Edip. Týr. 470-520. 1105-1128. Edip. in Col. 1097

1145.

Cum Eschyli fabularum non ea esset economia, ut nodus initio fabulæ nexus, inde sensim sensimque solutus, in fine tandem explicaretur, chorus quoque exspectatione rerum novarum nunquam erectus, animi sensus inexcitatos, prodere non potuit. Sophocles contra et Euripides, qui non simplex quoddam factum, sed continuam historiam spectatorum oculis subjiciunt, is sæpe locis, quibus res in summo discrimine incerto adhuc exitu versatur, chori cantica inserere solent, quibus chorus de rerum eventu vel dubitat vel divinando eum assequi studét. Ex omnibus unum exemplum proponam, ex Edip. Tyr. 1105 -1128. Quamvis adhuc incertum esset Edipi genus, constabat tamen dipum in Citharone esse inventum. Qua re comperta, chorus inde mox cætera plana atque aperta esse futura colligit. Varias tunc adjicit conjecturas, Edipum vel ex deo, vel ex nympha ortum esse, autumans. Præterea autem

pluribus locis collatis certum mihi videtur, poetas tragicos choro vim quandam vaticinandi tribuisse, eumque divino numine afflatum finxisse. Petitum hoc erat ex antiqua illa opinione, qua cum alia, tum imprimis lyrica carmina deorum afflatu composita putabantur. Sic Eschyl. in Agamemnon. 105.

[blocks in formation]

θεοθεν καπνείει πειθω μολπαν.

« PředchozíPokračovat »