Obrázky stránek
PDF
ePub

Atque ut segnis honos dextræ servetur, iniquam
Incusat terram, ac surgentem in marmore nodum.
Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus
Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum
Allicit, et sphæram a recto trahit insita virtus.
Tum qui projecit, strepitus effundit inanes,
Et, variam in speciem distorto corpore, falsos
Increpat errores, et dat convitia ligno.
Sphæra sed, irarum temnens ludibria, cœptum
Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.

Illa tamen laudes summumque meretur honorem,
Quæ non dirumpit cursum, absistitque moveri,
Donec turbam inter crebram dilapsa supremum
Perfecit stadium, et metæ inclinata recumbit.
Hostis at hærentem orbiculo detrudere sphæram
Certat, luminibusque viam signantibus omnes
Intendit vires, et missile fortiter urget:
Evolat adducto non segnis sphæra lacerto.
Haud ita prosiliens Eleo carcere pernix
Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato
Currentesque domos videt, et fugientia tecta.

Si tamen in duros, obstructa satellite multo, Impingant socios, confundatque orbibus orbes; Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam, Atque Deos atque astra vocat crudelia.

Si vero incursus faciles, aditumque patentem
Inveniat, partoque hostis spolietur honore :
Turba fremit confusa, sonisque frequentibus, euge,
Exclamant socii; plausu strepit omne viretum.
Interea fessos inimico Sirius astro

Corripit, et falsas exudant corpora guttas ;
Lenia jam zephyri spirantes frigora, et umbræ
Captantur, vultuque fluens abstergitur humor.

AD

D. D. HANNES,

INSIGNISSIMUM

MEDICUM ET POETAM.

O QUI canoro blandius Orpheo
Vocale ducis carmen, et exitu
Feliciore luctuosis

Sæpe animam revocas ab umbris,
Jam seu solutos in numerum pedes
Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax
Corpus tueris, seu cadaver

Luminibus penetras acutis;
Opus relinquens eripe te moræ,
Frontemque curis solicitam explica,
Scyphumque jucundus require
Purpureo gravidum Lyæo.
Nunc plena magni pocula postules
Memor WILHELMI, nunc moveat sitim
Minister ingens, imperîque

Præsidium haud leve, MONTACUTUS.
Omitte tandem triste negotium
Gravesque curas, heu nimium pius !
Nec cæteros cautus mederi
Ipse tuam minuas salutem.
Frustra cruorem pulsibus incitis
Ebullientem pollice comprimis,
Attentus explorare venam
Quæ febris exagitet tumentem:

Frustra liquores quot Chymica expedit
Fornax, et error sanguinis, et vigor
Innatus herbis te fatigant:

Serius aut citius sepulchro
Debemur omnes, vitaque deseret
Expulsa morbis corpus inhospitum,
Lentumque deflebunt nepotes
(Relliquias animæ) cadaver.

Manes videbis tu quoque fabulas,
Quos pauciores fecerit ars tua;
Suumque victorem vicissim
Subjiciet libitina victrix.

Decurrit illi vita beatior

Quicunque lucem non nimis anxius
Reddit molestam, urgetve curas

[blocks in formation]

MACHINE GESTICULANTES,

ANGLICE

A PUPPET-SHOW.

ADMIRANDA cano levium spectacula rerum, Exiguam gentem, et vacuum sine mente popellum ; Quem, non surreptis cœli de fornice flammis, Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.

;

Compita qua risu fervent, glomeratque tumultum Histrio, delectatque inhiantem scommate turbam Quotquot lætitiæ studio aut novitate tenentur, Undique congressi permissa sedilia complent. Nec confusus honos; nummo subsellia cedunt Diverso, et varii ad pretium stat copia scamni. Tandem ubi subtrahitur velamen, lumina passim Angustos penetrant aditus, qua plurima visum Fila secant, ne, cum vacuo datur ore fenestra, Pervia fraus pateat: mox stridula turba penates Ingreditur pictos, et mænia squallida fuco. Hic humiles inter scenas, angustaque claustra, Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos, Ludit in exiguo plebecula parva theatro.

Sed præter reliquos incedit HOMUNCIO rauca
Voce strepens; major subnectit fibula vestem,
Et referunt vivos errantia lumina motus;

In ventrem tumet immodicum; pone eminet ingens
A tergo gibbus; Pygmæum territat agmen
Major, et immanem miratur turba Gigantem.
Hic magna fretus mole, imparibusque lacertis
Confisus, gracili jactat convitia vulgo,
Et crebro solvit, lepidum caput, ora cachinno.
Quanquam res agitur solenni seria pompa,

Spernit sollicitum intractabilis ille tumultum,
Et risu importunus adest, atque omnia turbat.
Nec raro invadit molles, pictamque protervo
Ore petit Nympham, invitoque dat oscula ligno.
Sed comitum vulgus diversis membra fatigant
Ludis, et vario lascivit mobile saltu.

Sæpe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro,
Lignea gens prodit, nitidisque superbit in ostris.
Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem,
Ordine composito Nympharum incedit honestum
Agmen, et exigui proceres, parvique quirites.
Pygmæos credas positis mitescere bellis,
Jamque, infensa Gruum temnentes prælia, tutos
Indulgere jocis, tenerisque vacare choreis.

Tales, cum medio labuntur sidera cœlo,
Parvi subsiliunt Lemures, populusque pusillus
Festivos, rediens sua per vestigia, gyros
Ducit, et angustum crebro pede pulsitat orbem.
Mane patent gressus; hinc succos terra feraces
Concipit, in multam pubentia gramina surgunt
Luxuriem, tenerisque virescit circulus herbis.

At non tranquillas nulla abdunt nubila luces,
Sæpe gravi surgunt bella, horrida bella, tumultu.
Arma cient truculenta cohors, placidamque quietem
Dirumpunt pugnæ; usque adeo insincera voluptas
Omnibus, et mistæ castigant gaudia curæ.
Jam gladii, tubulique ingesto sulphure fœti,
Protensæque hastæ, fulgentiaque arma, minæque
Telorum ingentes subeunt; dant claustra fragorem
Horrendum, ruptæ stridente bitumine chartæ
Confusos reddunt crepitus, et sibila miscent.
Sternitur omne solum pereuntibus; undique cæsæ
Apparent turmæ, civilis crimina belli.

Sed postquam insanus pugnæ deferbuit æstus,
Exuerintque truces animos, jam Marte fugato,
Diversas repetunt artes, curasque priores.
Nec raro prisci heroes, quos pagina sacra
Suggerit, atque olim peperit felicior ætas,
Hic parva redeunt specie. Cano ordine cernas
Antiquos prodire, agmen venerabile, Patres.

« PředchozíPokračovat »