Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras, Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa, Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum sit concessa potestas ; Quid juvat humanâ tingere cæde manus ? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas, Semideamque animam sede fugâsse suâ? Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili, Heu nequit ingenium visa referre meum. Illic puniceâ radiabant omnia luce, Ut matutino cum juga sole rubent. Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles, Vestitu nituit multicolore solum. Non dea tam variis ornavit floribus hortos Ipse racimiferis dum densas vitibus umbras Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat, At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. IV. ANNO ÆTATIS 18. Ad Thomam Junium, Præceptorem suum, apud Mercatores Anglicos, Hamburga Agentes, pastoris munere fungentem. CURRE per immensum subitò, mea littera, pontum, I, pete Teutonicos læve per æquor agros ; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti, Et festinantis nil remoretur iter. Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales, Ditis ad Hamburgæ moenia flecte gradum, Præsul Christicolas pascere doctus oves; Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ, Dimidio vitæ vivere cogor ego. Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti Castalio sparsi læta ter ora mero. Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes: Aut linguæ dulces aure bibisse sonos. Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum Versantem, aut veri biblia sacra Dei, Cælestive animas saturantem rore tenellas, Grande salutiferæ religionis opus. Utque solet, multam sit dicere cura salutem, Dicere quam decuit, si modo adesset, herum. Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa modestos Verba verecundo sis memor ore loqui: Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis, Mittit ab Angliaco littore fida manus. Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit Ast ego quid volui manifestum tollere crimen, Supplicis ad moestas delicuere preces. Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi, Neve moras ultra ducere passus Amor. Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum! In tibi finitimis bella tumere locis, Teque tuamque urbem truculento milite cingi, Et jam Saxonicos arma parasse duces. Te circum latè campos populator Enyo, Et sata carne virûm jam cruor arva rigat ; 2 P VOL. II. Germanisque suum concessit Thracia Martem, Creditur ad superas justa volasse domos. Vivis et ignoto solus inopsque solo ; Sede peregrinâ quæris egenus opem. Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fœtus, Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cœlo nuntia, quique Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris, Æternâque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et horrisono laceratus membra flagello, Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix. Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iesum Finibus ingratus jussit abire suis. At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis, Nec tua concutiat decolor ossa metus. Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis, At nullis vel inerme latus violabiter armis, |