VI. RURI COMMORANTEM, Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum. AD CAROLUM DEODATUM. MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem, Qua tu distento fortè carere potes. At tua quid nostram prolectat Musa camœnam, Haustaque per tepidos Gallica musta focos! Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Mista Thyoneo turba novena choro. Et redolet sumptum pagina quæque merum ; Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Massica foecundam despumant pocula venam, Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te Numine composito, tres peperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro Insonat argutâ molliter icta manu ; Auditurque chelys suspensa tapetia circum, Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula Musas, Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum Implet odoratos festa chorea tholos, Percipies tacitum per pectora serpere Phœbum, Quale repentinus permeat ossa calor, Perque puellares oculos digitumque sonantem Irruet in totos lapsa Thalia sinus. Namque Elegia levis multorum cura Deorum est, Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque, Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Talibus inde licent convivia larga poetis, Sæpius et veteri commaduisse mero. At qui bella refert, et adulto sub Jove cœlum, Et nunc sancta canit superum consulta deorum, VOL. II. 2 Q Sobriaque è puro pocula fonte bibat. Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus, Surgis ad infensos augur iture Deos. Perque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos, Esse putas tanti noscere siquid agam) Dona quidem dedimus Christi natalibus illa, VII. ANNO ÆTATIS 19. NONDUM blanda tuas leges, Amathusia, nôram, Atque tuum sprevi maxime numen Amor. In genus humanum quid inania dirigis arma? Non tulit hoc Cyprius (neque enim Deus ullus ad iras Ver erat, et summæ radians per culmina villæ At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem, Astat Amor lecto, pictis amor impiger alis, Prodidit astantem mota pharetra Deum : Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli, Et quicquid puero dignum et Amore fuit. Miscet amatori pocula plena Jovi; Nunc mea quid possit dextera testis eris. Edomui Phoebum, cessit et ille mihi; Inscius uxori qui necis author erat. Herculeæque manus, Herculeusque comes. Hærebunt lateri spicula nostra Jovis. Evolat in tepidos Cypridos ille sinus. At mihi risuro tonuit ferus ore minaci, Et mihi de puero non metus ullus erat. Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites, Et modò villarum proxima rura placent. Turba frequens, faciéque simillima turba dearum Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat, Fallor? an et radios hinc quoque Phœbus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus, Impetus et quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi, Neve oculos potui continuisse meos. Unam fortè aliis supereminuisse notabam, Principium nostri lux erat illa mali. Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri, Sic regina Deûm conspicienda fuit. Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, |