Obrázky stránek
PDF
ePub

semus. Hæc vero cum in usum venerint, solida tum aliquid opinaturi fuissent; verum de vermis pusilli demum spes merito affulserit.

CVII.

Atque hic etiam resumendum est, quod superius dictum est de naturali philosophia producta, et scientiis particularibus ad eam reductis, ut non fiat scissio et truncatio scientiarum; nam etiam absque hoc minus de progressu sperandum est.

CVIII.

Atque de desperatione tollenda, et spe facienda, ex præteriti temporis erroribus valere jussis, aut rectificatis, jam dictum est. Videndum autem et si quæ alia sint, quæ spem faciant. Illud vero occurrit; si hominibus non quærentibus, et aliud agentibus, multa utilia, tanquam casu quodam, aut per occasionem, inventa sint; nemini dubium esse posse, quin iisdem quærentibus, et hoc agentibus, idque via et ordine, non impetu et desultorie, longe plura detegi necesse sit. Licet enim semel aut iterum accidere possit, ut quispiam in id forte fortuna incidat, quod magno conatu et de industria scrutantem antea fugit; tamen in summa rerum proculdubio contrarium invenitur. Itaque longe plura et meliora, atque per minora intervalla, a ratione et industria, et directione, et intentione hominum, speranda sunt, quam a casu et instinctu animalium, et hujusmodi, quæ hactenus principium inventis dederunt.

CIX.

Etiam illud ad spem trahi possit, quod nonnulla ex his, quæ jam inventa sunt, ejus sint generis, ut, antequam invenirentur, haud facile cuiquam in mentem venisset de iis aliquid suspicari: sed plane quis illa ut impossibilia contempsisset. Solent enim homines de rebus novis, ad exemplum veterum, et secundum phantasiam ex iis præceptam et inquinatam, hariolari; quod genus opinandi fallacissimum est, quandoquidem multa ex his, quæ ex fontibus rerum petuntur, per rivulos consuetos non fluant.

Veluti si quis, ante tormentorum igneorum inventionem, rem per effectus descripsisset, atque in hunc modum dixisset; Inventum quoddam detectum esse, per quod muri, et munitiones quæque maximæ, ex longo intervallo concuti et dejici possint; homines sane de viribus tormentorum et machinarum, per pondera, et rotas, et hujusmodi arietationes et impulsus, multiplicandis, multa et varia secum cogitaturi fuissent de vento autem igneo, tam subito et violenter se expandente et exsufflante, vix unquam aliquid alicujus imaginationi, aut phantasiæ, occursurum fuisset; utpote cujus exemplum in proximo non vidisset, nisi forte in terræ motu, aut fulmine, quæ ut magnalia naturæ, et non imitabilia ab homine, homines statim rejecturi fuissent.

Eodem modo, si ante fili bombycini inventionem, quispiam hujusmodi sermonem injecisset; Esse quoddam fili genus inventum ad vestium et supellectilis usum, quod filum linteum aut laneum tenuitate, et nihilominus tenacitate, ac etiam splendore et mollitie, longe superaret; homines statim aut de serico aliquo vegetabili, aut de animalis alicujus pilis delicatioribus, aut de avium plumis et lanugine,

textura, eaque tam copiosa, et se renovante, et anniversaria, nil fuissent certe commenturi. Quod si quis etiam de vermi verbum aliquod injecisset, ludibrio certe futurus fuisset, ut qui novas aranearum operas somniaret.

Similiter, si, ante inventionum acus nauticæ, quispiam hujusmodi sermonem intulisset; Inventum esse quoddam instrumentum, per quod cardines et puncta cœli exacte capi et dignosci possint; homines statim de magis exquisita fabricatione instrumentorum astronomicorum, ad multa et varia, per agitationem phantasiæ, discursuri fuissent; quod vero aliquid inveniri possit, cujus motus cum cœlestibus tam bene conveniret, atque ipsum tamen ex cœlestibus non esset, sed tantum substantia lapidea aut metallica ; omnino incredibile visum fuisset. Atque hæc tamen, et similia, per tot mundi ætates, homines latuerunt, nec per philosophiam, aut artes rationales inventa sunt, sed casu, et per occasionem; suntque illius (ut diximus) generis, ut ab iis, quæ antea cognita fuerunt, plane heterogenea et remotissima sint, ut prænotio aliqua nihil prorsus ad illa conducere potuisset.

Itaque sperandum omnino est, esse adhuc in naturæ sinu multa excellentis usus recondita, quæ nullam cum jam inventis cognationem habent aut parallelismum; sed omnino sita sunt extra vias phantasiæ ; quæ tamen adhuc inventa non sunt; quæ proculdubio per multos seculorum circuitus et ambages, et ipsa quandoque prodibunt, sicut illa superiora prodierunt; sed per viam, quam nunc tractamus, propere, et subito, et simul repræsentari et anticipari possunt.

CX.

Attamen conspiciuntur et alia inventa ejus generis, quæ fidem faciant, posse genus humanum nobilia inventa, etiam ante pedes posita, præterire, et transilire. Utcunque enim pulveris tormentarii, vel fili bombycini, vel acus nauticæ, vel sacchari, vel papyri, vel similium inventa, quibusdam rerum et naturæ proprietatibus niti videantur; at certe imprimendi artificium nil habet, quod non sit apertum et fere obvium. Et nihilominus homines, non advertentes, literarum modulos difficilius scilicet collocari, quam literæ per motum manus scribantur; sed hoc interesse, quod literarum moduli, semel collocati, infinitis impressionibus, literæ autem per manum exaratæ, unicæ tantum scriptioni sufficiant; aut fortasse iterum non advertentes, atramentum ita inspissari posse, ut tingat, non fluat; præsertim literis resupinatis, et impressione facta desuper; hoc pulcherrimo invento (quod ad doctrinarum propagationem tantum facit) per tot secula caruerunt.

Solet autem mens humana, in hoc inventionis curriculo, tam læva sæpenumero et male composita esse, ut primo diffidat, et paulo post se contemnat; atque primo incredibile ei videatur, aliquid tale inveniri posse; postquam autem inventum sit, incredibile rursus videatur, id homines tamdiu fugere potuisse.

Atque hoc ipsum ad spem rite trahitur superesse nimirum adhuc magnum inventorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis

[blocks in formation]

Interim particularium multitudinem nemo reformidet, quin potius hoc ipsum ad spem revocet. Sunt enim artium et naturæ particularia phænomena, manipuli instar, ad ingenii commenta, postquam ab evidentia rerum disjuncta et abstracta fuerint. Atque hujus viæ exitus in aperto est, et fere in propinquo; alterius exitus nullus, sed implicatio infinita. Homines enim adhuc parvam in experientia moram fecerunt, et eam leviter perstrinxerunt, sed in meditationibus et commentationibus ingenii infinitum tempus contriverunt. Apud nos vero si esset præsto quispiam, qui de facto naturæ ad interrogata responderet, paucorum annorum esset inventio causarum et

scientiarum omnium.

CXIII.

Etiam nonnihil hominibus spei fieri posse putamus ab exemplo nostro proprio; neque jactantiæ causa hoc dicimus, sed quod utile dictu sit. Si qui diffidant, me videant, hominem, inter homines ætatis meæ civilibus negotiis occupatissimum, nec firma admodum valetudine (quod magnum habet temporis dispendium) atque in hac re plane protopirum, et vestigia nullius secutum, neque hæc ipsa cum ullo mortalium communicantem; et tamen veram viam constanter ingressum, et ingenium rebus submittentem, hæc ipsa aliquatenus (ut existimamus) provexisse et deinceps videant, quid ab hominibus otio abundantibus, atque a laboribus consociatis, atque a temporum successione, post hæc indicia nostra expectandum sit; præsertim in via, quæ non singulis solummodo pervia est (ut fit in via illa rationali) sed ubi hominum labores et operæ (præsertim quantum ad experientia collectam) optime distribui, et deinde componi possint. Tum enim homines vires suas nosse incipient, cum non eadem infiniti, sed alia alii præstabunt.

CXIV.

homini strenuo ad experiendum, sed etiam prudenti et sobrio ad credendum.

CXV.

remo

Atque de desperatione tollenda, quæ inter causas potentissimas ad progressum scientiarum randum et inhibendum fuit, jam dictum est: atque simul sermo de signis et causas errorum, et inertiæ, et ignorantiæ, quæ invaluit, absolutus est; præsertim cum subtiliores causæ, et quæ in judicium populare aut observationem non incurrunt, ad ea, quæ de idolis animi humani dicta sunt, referri debeant.

Atque hic simul pars destruens Instaurationis nostræ claudi debet, quæ perficitur tribus redargutionibus; redargutione nimirum humanæ rationis nativæ, et sibi permissæ; redargutione demonstrationum; et redargutione theoriarum, sive philosophiarum et doctrinarum, quæ receptæ sunt. Redargutio vero earum talis fuit, qualis esse potuit; videlicet per signa et evidentiam causarum; cum confutatio alia nulla a nobis (qui et de principiis, et de demonstrationibus, ab aliis dissentimus) adhiberi potuerit.

Quocirca tempus est, ut ad ipsam artem et normam interpretandi naturam veniamus; et tamen nonnihil restat, quod prævertendum est. Cum enim in hoc primo uphorismorum libro illud nobis propositum sit, ut tam ad intelligendum, quam ad recipiendum ea, quæ sequuntur, mentes hominum præparentur; expurgata jam, et abrasa, et æquata mentis area, sequitur ut mens sistatur in positione bona, et tanquam aspectu benevolo, ad ea quæ proponemus. Valet enim in re nova ad præjudicium, non solum præoccupatio fortis opinionis veteris, sed et præceptio sive præfiguratio falsa rei, quæ affertur. Itaque conabimur efficere, ut habeantur bonæ et veræ, de iis quæ adducimus, opiniones, licet ad tempus tantummodo, et tanquam usurariæ, donec res ipsa per

noscatur.

CXVI.

Primo itaque postulandum videtur, ne existiment homines, nos, more antiquorum Græcorum, aut quorundam novorum hominum, Telesii, Patricii, Severini, sectam aliquam in philosophia condere velle: neque enim hoc agimus, neque etiam multum interesse putamus ad hominum fortunas, quales quis opiniones abstractas de natura et rerum principiis habeat: neque dubium est, quin multa hujusmodi, et vetera revocari, et nova introduci possint; quemadmodum et complura themata cœli supponi possunt, quæ cum phænomenis sat bene conveniunt, inter se tamen dissentiunt.

At nos de hujusmodi rebus opinabilibus, et simul inutilibus, non laboramus. At contra nobis constitutum est experiri, an revera potentiæ et amplitudinis humanæ firmiora fundamenta jacere, ac fines in Postremo, etiamsi multo infirmior et obscurior latius proferre possimus. Atque licet sparsim, et in aura spei ab ista nova continente spiraverit; tamen aliquibus subjectis specialibus, longe veriora habeaomnino experiendum esse (nisi velimus animi esse mus, et certiora (ut arbitramur) atque etiam magis plane abjecti) statuimus. Non enim res pari peri- fructuosa, quam quibus homines adhuc utuntur (quæ culo non tentatur, et non succedit; cum in illo, in- in quintam Instaurationis nostræ partem congessigentis boni; in hoc, exiguæ humanæ opera jactura mus) tamen theoriam nullam universalem, aut intevertatur. Verum ex dictis, atque etiam ex non dic-gram proponimus. Neque enim huic rei tempus adtis, visum est nobis, spei abunde subesse, non tantum huc adesse videtur. Quin nec spem habemus vitæ

producendæ, ad sextam Instaurationis partem (quæ | et continua fuerint errata, illa nulla ingenii aut artis philosophiæ, per legitimam naturæ interpretationem inventæ, destinata est) absolvendam; sed satis habemus, si in mediis sobrie et utiliter nos geramus, atque interim semina veritatis sincerioris in posteros spargamus, atque initiis rerum magnarum non desimus.

CXVII.

Atque quemadmodum sectæ conditores non sumus; ita nec operum particularium largitores aut promissores. Attamen possit aliquis hoc modo occurrere; quod nos, qui tam sæpe operum mentionem faciamus, et omnia eo trahamus, etiam operum aliquorum pignora exhibeamus. Verum via nostra et ratio (ut sæpe perspicue diximus, et adhuc dicere juvat) ea est; ut non opera ex operibus, sive experimenta ex experimentis (ut empirici) sed ex operibus et experimentis causas et axiomata, atque ex causis et axiomatibus rursus nova opera et experimenta (ut legitimi naturæ interpretes) extrahamus.

Atque licet in tabulis nostris inveniendi (ex quibus quarta pars Instaurationis consistit) atque etiam exemplis particularium (quas in secunda parte adduximus) atque insuper in observationibus nostris super historiam (quæ in tertia parte operis descripta est) quivis vel mediocris perspicaciæ et solertiæ, complurium operum nobilium indicationes et designationes ubique notabit; ingenue tamen fatemur, historiam naturalem, quam adhuc habemus, aut ex libris, aut ex inquisitione propria, non tam copiosam esse et verificatam, ut legitimæ interpretationi satisfacere aut ministrare possit.

Itaque si quis ad mechanica sit magis aptus et paratus, atque sagax ad venanda opera, ex conversatione sola cum experimentis, ei permittimus et relinquimus illam industriam, ut ex historia nostra et tabulis multa, tanquam in via, decerpat et applicet ad opera, ac veluti fœnus recipiat ad tempus, donec sors haberi possit. Nos vero, cum ad majora contendamus, moram omnem præproperam et præmaturam in istiusmodi rebus, tanquam Atalantæ pilas (ut sæpius solemus dicere) damnamus. Neque enim aurea poma pueriliter affectamus, sed omnia in victoria cursus artis super naturam ponimus; neque muscum aut segetem herbidam demetere festinamus, sed messem tempestivam expectamus.

CXVIII.

Occurret etiam alicui proculdubio, postquam ipsam historiam nostram et inventionis tabulas perlegerit, aliquid in ipsis experimentis minus certum, vel omnino falsum; atque propterea secum fortasse reputabit, fundamentis et principiis falsis et dubiis inventa nostra niti. Verum hoc nihil est; necesse enim est, talia sub initiis evenire. Simile enim est ac si in scriptione aut impressione, una forte litera, aut altera, perperam posita aut collocata sit; id enim legentem non multum impedire solet, quandoquidem errata ab ipso sensu facile corriguntur. Ita etiam cogitent homines, multa in historia naturali experimenta falso credi et recipi posse; quæ paulo post a causis et axiomatibus inventis facile expunguntur et rejiciuntur. Sed tamen verum est, si in historia naturali, et experimentis, magna, et crebra,

[ocr errors][ocr errors]

felicitate corrigi, aut emendari posse. Itaque si in historia nostra naturali, quæ tanta diligentia et severitate, et fere religione, probata et collecta est, aliquid in particularibus quandoque subsit falsitatis aut erroris; quid tandem de naturali historia vulgari, quæ præ nostra tam negligens est et facilis, dicendum erit? aut de philosophia et scientiis super hujusmodi arenas (vel syrtes potius) ædificatis? Itaque hoc, quod diximus, neminem moveat.

CXIX.

Occurrent etiam in historia nostra et experimentis plurimæ res; primo leves et vulgatæ, deinde viles et illiberales, postremo nimis subtiles ac mere speculativæ, et quasi nullius usus: quod genus rerum hominum studia avertere et alienare possit.

Atque de istis rebus, quæ videntur vulgatæ, illud homines cogitent; solere sane eos adhuc nihil aliud agere, quam ut eorum, quæ rara sunt, causas ad ea, quæ frequenter fiunt, referant et accommodent; at ipsorum, quæ frequenter eveniunt, nullas causas inquirant, sed ea ipsa recipiant tanquam concessa et admissa.

Itaque non ponderis, non rotationis cœlestium, non caloris, non frigoris, non luminis, non duri, non mollis, non tenuis, non densi, non liquidi, non consistentis, non animati, non inanimati, non similaris, non dissimilaris, nec demum organici causas quærunt; sed, illis tanquam pro evidentibus et manifestis receptis, de cæteris, rebus, quæ non tam frequenter et familiariter occurrunt, disputant et judicant.

Nos vero, qui satis scimus, nullum de rebus raris aut notabilibus judicium fieri posse, multo minus res novas in lucem protrahi, absque vulgarium rerum causis, et causarum causis rite examinatis et repertis ; necessario ad res vulgarissimas in historiam nostram recipiendas compellimur. Quinetiam nil magis philosophiæ offecisse deprehendimus, quam quod res, quæ familiares sunt, et frequenter occurrunt, contemplationem hominum non morentur et detineant, sed recipiantur obiter, neque earum causæ quæri soleant; ut non sæpius requiratur informatio de rebus ignotis, quam attentio in notis.

CXX.

Quod vero ad rerum utilitatem attinet, vel etiam turpitudinem, quibus (ut ait Plinius) honos præfandus est; eæ res, non minus quam lautissimæ et pretiosissimæ, in historiam naturalem recipiendæ sunt. Neque propterea polluitur naturalis historia: Sol enim æque palatia et cloacas ingreditur, neque tamen polluitur. Nos autem non capitolium aliquod aut pyramidem hominum superbiæ dedicamus aut condimus, sed templum sanctum ad exemplar mundi in intellectu humano fundamus. Itaque exemplar sequimur. Nam quicquid essentia dignum est, id etiam scientia dignum; quæ est essentiæ imago. At vilia æque subsistunt, ac lauta. Quinetiam, ut e quibusdam putridis materiis, veluti musco et zibetho, aliquando optimi odores generantur; ita et ab instantiis vilibus et sordidis quandoque eximia lux et informatio emanant. Verum de hoc nimis multa; cum hoc genus fastidii sit plane puerile et effœminatum.

CXXI.

At de illo omnino magis accurate dispiciendum: Quod plurima in historia nostra captui vulgari, aut etiam cuivis intellectui (rebus præsentibus assuefacto) videbuntur curiosæ cujusdam et inutilis subtilitatis. Itaque de hoc ante omnia et dictum et dicendum est. Hoc scilicet; Nos, jam sub initiis et ad tempus, tantum lucifera experimenta, non fructifera quærere; ad exemplum creationis divinæ, quod sæpius diximus, quæ primo die lucem tantum produxit, eique soli unum integrum diem attribuit, neque illo die quicquam materiati operis immiscuit. Itaque si quis istiusmodi res nullius esse usus putet, idem cogitat ac si nullum etiam lucis esse usum censeat, quia res scilicet solida aut materiata non sit. Atque revera dicendum est, simplicium naturarum cognitionem bene examinatam et definitam instar lucis esse; quæ ad universa operum penetralia aditum præbet; atque tota agmina operum et turmas, et axiomatum nobilissimorum fontes, potestate quadam complectitur, et post se trahit; in se tamen non ita magni usus est. Quin et literarum elementa per se et separatim nihil significant, nec alicujus usus sunt; sed tamen ad omnis sermonis compositionem et apparatum instar materiæ primæ sunt. Etiam semina rerum, potestate valida, usu (nisi in processu suo) nihili sunt. Atque lucis ipsius radii dispersi, nisi coëant, beneficium suum non impertiuntur.

auctores simul, ac veluti uno ictu et impetu, summoveamus; idque non assumpto aliquo ex antiquis in auxilium et præsidium nostrum, sed quasi viribus | propriis.

Nos autem scimus, si minus sincera fide agere voluissemus, non difficile fuisse nobis, ista, quæ afferuntur, vel ad antiqua secula ante Græcorum tempora (cum scientiæ de natura magis fortasse, sed tamen majore cum silentio, floruerint; neque in Græcorum tubas et fistulas adhuc incidissent) vel etiam (per partes certe) ad aliquos ex Græcis ipsis referre, atque astipulationem et honorem inde petere; more novorum hominum, qui nobilitatem sibi ex antiqua aliqua prosapia, per genealogiarum favores, astruunt et affingunt. Nos vero, rerum evidentia freti, omnem commenti et imposturæ conditionem rejicimus, neque ad id quod agitur plus interesse putamus, utrum, quæ jam invenientur, antiquis olim cognita, et per rerum vicissitudines et secula occidentia et orientia sint; quam hominibus curæ esse debere, utrum novus orbis fuerit insula illa Atlantis, et veteri mundo cognita; an nunc primum reperta. Rerum enim inventio a naturæ luce petenda, non ab antiquitatis tenebris repetenda est.

Quod vero ad universalem istam reprehensionem attinet, certissimum est vere rem reputanti, eam et magis probabilem esse, et magis modestam, quam si facta fuisset ex parte. Si enim in primis notionibus errores radicati non fuissent, fieri non potuisset, quin nonnulla recte inventa, alia perperam inventa correxissent. Sed cum errores fundamentales fue

rint ac præterierint, quam de illis pravum aut falsum judicium fecerint; minime mirum est, si homines id non obtinuerint, quod non egerint; nec ad metam pervenerint, quam non posuerint aut collocarint; neque viam emensi sint, quam non ingressi sint aut tenuerint.

Quod si quis subtilitatibus speculativis offendatur; quid de scholasticis viris dicendum erit, qui subtili-rint, atque ejusmodi, ut homines potius res neglexetatibus immensum indulserunt? Quæ tamen subtilitates in verbis, aut saltem vulgaribus notionibus (quod tantundem valet) non in rebus aut natura, consumptæ fuerunt; atque utilitatis expertes erant, non tantum in origine, sed etiam in consequentiis; tales autem non fuerunt, ut haberent in præsens utilitatem nullam, sed per consequens infinitam; quales sunt eæ, de quibus loquimur. Hoc vero sciant homines pro certo, omnem subtilitatem disputationem et discursuum mentis, si adhibeatur tantum post axiomata inventa, seram esse et præposteram; et subtilitatis tempus verum ac proprium, aut saltem præcipuum, versari in pensitanda experientia, et inde constituendis axiomatibus: nam illa altera subtilitas naturam prensat et captat, sed nunquam apprehendit aut capit. Et verissimum certe est, quod de occasione sive Fortuna dici solet, si transferratur ad naturam videlicet, eam a fronte comatam, ab occipitio calvam esse."

[ocr errors]

Denique de contemptu, in naturali historia, rerum aut vulgarium, aut vilium, aut nimis subtilium, et in originibus suis inutilium, illa vox mulierculæ ad tumidum principem, qui petitionem ejus, ut rem indignam et majestate sua inferiorem, abjecisset, pro oraculo sit; "Desine ergo rex esse:" quia certissimum est, imperium in naturam, si quis hujusmodi rebus, ut nimis exilibus et minutis, vacare nolit, nec obtineri nec geri posse.

CXXII.

Occurrit etiam et illud; mirabile quiddam esse et durum, quod nos omnes scientias atque omnes

Atque insolentiam rei quod attinet; certe si quis manus constantia atque oculi vigore lineam magis rectam, aut circulum magis perfectum se describere posse, quam alium quempiam, sibi assumat; indu citur scilicet facultatis comparatio: quod si quis asserat, se adhibita regula, aut circumducto circino, lineam magis rectam, aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium vi sola oculi et manus; is certe non admodum jactator fuerit. Quin hoc, quod dicimus, non solum in hoc nostro conatu primo et inceptivo locum habet; sed etiam pertinet ad eos, qui huic rei posthac incumbent. Nostra enim via inveniendi scientias exæquat fere ingenia, et non multum excellentiæ eorum relinquit: cum omnia per certissimas regulas et demonstrationes transigat. Itaque hæc nostra (ut sæpe diximus) felicitatis cujusdam sunt potius, quam facultatis, et potius temporis partus quam ingenii. Est enim certe casus aliquis non minus in cogitationibus humanis, quam in operibus et factis.

CXXIII.

Itaque dicendum de nobis ipsis quod ille per jocum dixit, præsertim cum tam bene rem secet: "Fieri non potest ut idem sentiant, qui aquam et qui vinum bibant." At cæteri homines, tam veteres

profitemur, et scripta eorum præ se ferunt. Ea autem non alia fuit, quam ut ab exemplis quibusdam et particularibus (additis notionibus communibus, et fortasse portione nonnulla ex opinionibus receptis,

quam novi, liquorem biberunt crudum in scientiis, | enim inquirendi et inveniendi apud antiquos et ipsi tanquam aquam vel sponte ex intellectu manantem, vel per dialecticam tanquam per rotas ex puteo haustam: At nos liquorem bibimus et propinamus ex infinitis confectum uvis, iisque maturis et tempestivis, et per racemos quosdam collectis ac decerp-quæ maxime placuerunt) ad conclusiones maxime tis; et subinde in torculari pressis, ac postremo in vase repurgatis et clarificatis. Itaque nil mirum, si nobis cum aliis non conveniat.

CXXIV.

Occurret proculdubio et illud: rec metam aut scopum scientiarum a nobis ipsis (id quod in aliis reprehendimus) verum et optimum præfixum esse. Esse enim contemplationem veritatis, omni operum utilitate et magnitudine digniorem et celsiorem: longam vero istam et solicitam moram in experientia et materia, et rerum particularium fluctibus, mentem veluti humo affigere, vel potius in Tartarum quoddam confusionis et perturbationis dejicere; atque abstractæ sapientiæ serenitate et tranquillitate (tanquam a statu multo diviniore) arcere et summovere. Nos vero huic rationi libenter assentimur; et hoc ipsum, quod innuunt ac præoptant, præcipue atque ante omnia agimus. Etenim verum exemplar mundi in intellectu humano fundamus, quale invenitur, non quale cuipiam sua propria ratio dictaverit. Hoc autem perfici non potest, nisi facta mundi dissectione atque anatomia diligentissima. Modulos vero ineptos mundorum et tanquam simiolas, quas in philosophiis phantasiæ hominum extruxerunt omnino dissipandas edicimus. Sciant itaque homines (id quod superius diximus) quantum intersit inter humanæ mentis idola et divinæ mentis ideas. Illa enim nihil aliud sunt quam abstractiones ad placitum hæ autem sunt vera signacula Creatoris super creaturas, prout in materia per lineas veras et exquisitas imprimuntur et terminantur. Itaque ipsissimæ res sunt (in hoc genere) veritas et utilitas atque opera ipsa pluris facienda sunt, quatenus sunt veritatis pignora, quam propter vitæ commoda.

CXXV.

Occurret fortasse et illud: nos tanquam actum agere; atque antiquos ipsos eandem, quam nos, viam tenuisse. Itaque verisimile putabit quispiam etiam nos, post tantum motum et molitionem, deventuros tandem ad aliquam ex illis philosophiis, quæ apud antiquos valuerunt. Nam et illos in meditationum suarum principiis vim et copiam magnam exemplorum et particularium paravisse; atque in commentarios per locos et titulos digessisse; atque inde philosophias suas et artes confecisse, et postea, re comperta, pronuntiasse; et exempla ad fidem et docendi lumen sparsim addidisse; sed particularium notas, et codicillos ac commentarios suos in lucem edere, supervacuum et molestum putasse: ideoque fecisse quod in ædificando fieri solet; nempe post ædificii structuram, machinas et scalas a conspectu amovisse. Neque aliter factum esse credere certe oportet. Verum nisi quis omnino oblitus fuerit eorum, quæ superius dicta sunt, huic objectione (aut scrupulo potius) facile respondebit. Formam

generales sive principia scientiarum advolarent; ad quorum veritatem immotam et fixam, conclusiones inferiores per media educerent ac probarent; ex quibus artem constituebant. Tum demum si nova particularia et exempla mota essent et adducta, quæ placitis suis refragarentur; illa aut per distinctiones, aut per regularum suarum explanationes, in ordinem subtiliter redigebant; aut demum per exceptiones grosso modo summovebant: at rerum particularium non refragantium causas ad illa principia sua laboriose et pertinaciter accommodabant. Verum nec historia naturalis et experientia illa erat, quam fuisse oportebat (longe certe abest); et ista advolatio ad generalissima, omnia perdidit.

CXXVI.

Occurret et illud; nos, propter inhibitionem quandam pronunciandi, et principia certe ponendi, donec per medios gradus ad generalissima rite perventum sit, suspensionem quandam judicii tueri, atque ad acatalepsiam rem deducere. Nos vero non acatalepsiam, sed eucatalepsiam meditamur et proponimus: sensui enim non derogamus, sed ministramus; et intellectum non contemnimus, sed regimus. Atque melius est scire quantum opus sit, et tamen nos non penitus scire putare; quam penitus scire nos putare, et tamen nil eorum, quæ opus est, scire.

CXXVII.

Etiam dubitabit quispiam potius quam objiciet ; utrum nos de naturali tantum philosophia, an etiam de scientiis reliquis, logicis, ethicis, politicis, secundum viam nostram perficiendis, loquamur. At nos certe de universis hæc, quæ dicta sunt, intelligimus: atque quemadmodum vulgaris logica, quæ regit res per syllogismum, non tantum ad naturales, sed ad omnes scientias pertinet; ita et nostra, quæ procedit per inductionem, omnia complectitur. Tam enim historiam et tabulas inveniendi conficimus de ira, metu, et verecundia, et similibus; ac etiam de exemplis rerum civilium: nec minus de motibus mentalibus memoriæ, compositionis et divisionis, judicii, et reliquorum; quam de calido et frigido, aut luce, aut vegetatione, aut similibus. Sed tamen cum nostra ratio interpretandi, post historiam præparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus (ut logica vulgaris) sed et rerum naturam intueatur; ita mentem regimus, ut ad rerum naturam se, aptis per omnia modis, applicare possit. Atque propterea multa et diversa in doctrina interpretationis præcipimus, quæ ad subjecti, de quo inquirimus, qualitatem et conditionem, modum inveniendi nonnulla ex parte applicent.

CXXVIII.

At illud de nobis ne dubitare quidem fas sit; utrum nos philosophiam et artes et scientias, quibus

« PředchozíPokračovat »