Obrázky stránek
PDF
ePub

10. Omnes stati venti (præterquam ex locis propinquis) imbecilli sunt, et ventis subitis se submit

tunt.

11. Sunt complures venti stati, quos nos non percipimus aut observamus, propter infirmitatem ipsorum, unde a ventis liberis obruuntur: ideo vix notantur hieme, cum venti liberi vagantur magis; sed potius versus æstatem, cum venti illi erratici magis deficiant.

12. In partibus Europæ ex ventis statis hi potissimi sunt. Aquilones a solstitio; suntque exortus caniculæ, tum prodromi, tum sequaces: zephyri ab æquinoctio autumnali: euri a verno: nam de brumali solstitio minus curandum propter hiemis varietates.

13. Venti ornithii sive aviarii, qui nomen traxerunt quod aves a regionibus gelidis transmarinis regionibus apricis immittant, nihil pertinent ad ventos statos, quia illi tempore sæpius fallunt: aves autem eorum commoditatem, sive citius sive tardius flent, exspectant: etiam non raro postquam flare paululum inceperint et se subinde verterint, destituuntur aves, et merguntur in pelago, aliquando in naves decidunt.

14. Præcisus reditus ventorum ad diem et horam, instar æstus maris, non invenitur. Designant quandoque auctores nonnulli diem; sed potius ex conjectura, quam ex observatione constante.

Ad Art. 4. et

VENTI ASSECLE.

Ventorum asseclarum vocabulum nos5. Connexio. trum est: quod imponere visum est, ne aut pereat observatio circa ipsos, aut confundatur. Sensus talis est: divide, si placet, annum in tres, quatuor, quinque partes, in aliqua regione. Quod si ventus aliquis ibi flet, duas, tres, quatuor portiones ex ipsis; ventus contrarius unam; illum ventum, qui frequentius flat, ejus regionis asseclam nominamus. Sic de temporibus.

1. Auster et boreas asseclæ mundi sunt: frequentius enim per universum spirant illi, cum suis sectionibus, quam eurus et zephyrus cum suis.

2. Omnes venti liberi (non stati) magis asseclæ hiemus sunt, quam æstatis, maxime autem autumni et veris.

3. Omnes venti liberi potius asseclæ sunt regionum extra tropicos, atque etiam circulos polares, quam intra; in regionibus enim torridis et conglaciatis plerumque parcius spirant, in mediis frequentius.

4. Etiam omnes venti liberi, præsertim fortiores ex ipsis, flant sæpius et intensius mane et vesperi, quam meridie et noctu.

5. Venti liberi in regionibus fistulosis et cavernosis frequentius spirant quam in firmis et solidis.

C'essavit fere humana diligentia in Mandatum. observatione ventorum asseclarum in regionibus particularibus, quod tamen fieri debuit, et ad multa utilis foret. Memini me a mercatore quodam, prudenti viro, qui ad Terram piscationis coloniam duxerat, ibique hiemarat, causam quæsivisse cur regio illa tam impense frigida haberetur, cum clima satis benignum esset. Respondit, rem esse fama aliquanto minorem, causam autem duplicem. Unam, quod moles glaciales a cur

renti maris Scythici juxta ea littora deveherentur. Alteram (quam longe potiorem duxit) quod longe pluribus anni partibus spiraret apud eos zephyrus, quam eurus: quod etiam facit apud nos (inquit); sed apud illos a continenti, et gelidus ; apud nos a mari, et tepidus. Quod si (addidit) tam frequenter et diu spiraret in Anglia eurus, quam apud eos zephyrus, longe forent intensiora frigora apud nos, et paria illis quæ ibi fiunt.

6. Zephyri sunt assecla horarum pomeridianarum: declinante enim sole frequentius spirant venti ab occidente, ab oriente rarius.

7. Auster noctis assecla est: nam noctu et sæpius oritur, et flat vehementius. Boreas autem interdiu. 8. Asseclarum vero maris, et continentis, multæ et magnæ sunt differentiæ. Ea præcipue, quæ Columbo ansam præbuit inveniendi novi orbis: quod venti marini stati non sunt, terrestres autem maxime. Cum enim abundet vaporibus mare, qui ubique fere indifferenter adsunt, ubique etiam generantur venti, et magna inconstantia huc illuc feruntur, cum certas origines et fontes non habeant. At terra ad materiam ventorum valde inæqualiter se habet; cum alia loca ad ventos pariendos et augendos magis efficacia sint; alia magis destituta. Itaque flant fere a parte fomitum suorum, et inde directionem sortiuntur.

9. Non satis constat sibi Acosta. Ait ad Peruviam et maritima maris australis fere per totum annum spirare austros. Idem alibi ait ad eas oras spirare potissimum ventos marinos. At auster illis terrestris est, ut et boreas et eurus, tantumque zephyrus est illis marinus. Sumendum, quod certius ponit, hoc est, austrum esse ventum asseclam et familiarem earum regionum; nisi forte ex nomine maris australis vel phantasiam vel modum loquendi corrupit, intelligens zephyrum per austrum, quod a mari australi spiret. At mare, quod vocant, australe, proprie australe non est, sed tanquam oceanus secundus occidentalis; quando simili cum Atlantico situ exporrigatur.

10. Marini venti sunt proculdubio terrestribus humidiores, sed tamen puriores, quique facilius et æqualius cum aëre puro incorporentur. Terrestres enim male coagmentati et fumei. Neque opponat quispiam eos debere esse, propter salsuginem maris, crassiores: natura enim terrestris salis non surgit in vaporibus.

11. Tepidi vel gelidi sunt venti marini, pro ratione qualitatum duarum prædictarum, humiditatis et puritatis. Humiditate enim frigora mitigant, (siccitas siquidem utrumque, et calorem et frigus, intendit,) at puritate refrigerant. Itaque extra tropicos, tepidi; intra, gelidi.

12. Arbitror ubique ventos marinos asseclas esse regionum (præsertim maritimarum) singularum ; frequentius scilicet spirare ventos a parte ubi collocatur mare, propter copiam longe uberiorem materiæ ad ventos in mari, quam in terra; nisi forte sit aliquis ventus status, spirans a terra ex causa peculiari. Nemo autem confundat ventos statos cum ventis asseclis, cum assecla semper frequentiores sint, stati sæpius rariores: id tamen utrisque commune est, quod venti spirent a parte fomitum suorum.

13. Vehementiores plerumque sunt venti marini,

quam terrestres; ita tamen, ut, cum cessent, major sit malacia in medio mari, quam ad litora ; adeo ut nautæ quandoque ament potius litorum obliquitates premere, quam urgere altum, ad evitandas malacias. 14. Spirant a mari ad litora venti tropæi sive versarii, qui scilicet, postquam paulisper progressi sunt, subito vertuntur. Omnino est quædam refractio inter auras maris et auras terræ, et inæqualitas. Omnis autem inæqualitas aëris est inchoatio quædam venti: maxime autem fiunt tropæi et euripi ventorum ubi mare sinuat.

15. Spirant quædam auræ plerumque circa omnes aquas majores; potissimum autem sentiuntur mane; at magis circa fluvios, quam in mari, propter differentiam auræ terræ et auræ aquæ.

16. In locis proximis juxta mare flectunt fere se arbores et incurvant, quasi aversantes auras maris : neque tamen malacia est; sed venti maritimi, ob humiditatem et densitatem, sunt tanquam ponderosiores.

QUALITATES ET POTESTATES VENTORUM.

Ad Art. 7.

31, Connexio.

Circa qualitates et potestates vento27, 28, 29, 30, rum observatum est ab hominibus non diligenter et varie: nos certiora excerpimus; reliqua, ut levia, ipsis ventis permittemus. 1. Auster pluviosus, boreas serenus apud nos sunt alter nubes congregat et fovet, alter dissipat et discutit. Itaque poëtæ, cum narrant de diluvio, fingunt eo tempore boream in carcere conclusum ; austrum cum amplissimis mandatis emissum.

2. Zephyrus apud nos pro aureæ ætatis vento habitus est, qui comes esset perpetui veris, et mulceret flores.

3. Paracelsi schola, cum tribus suis principiis, etiam in templo Junonis (aëre scilicet) locum quærerent, tres collocarunt; euro locum non repererunt. "Tincturis quidum qui mercurialibus austrum, Divitis et zephyri rorantes sulphure venas, Et boream tristi rigidum sale."

66

4. At nobis in Britannia eurus pro malefico habetur, ut in proverbio sit, eurum neque homini neque bestiæ propitium esse."

5. Auster a præsentia solis, boreas ab absentia spirat in hemisphærio nostro: eurus in consecutione motus aëris, zephyrus in contrarium ubique: zephyrus a mari, eurus a continente; plerumque in Europa et Asia occidentali. Hæ sunt differentiæ ventorum maxime radicales, unde plurimæ ex qualitatibus et potestatibus ventorum revera pendent.

6. Auster minus anniversarius est et status, quam boreas, sed magis vagus et liber; et quando est status, tam lenis est ut vix percipiatur.

7. Auster magis humilis est et lateralis, boreas celsior et spirans ex alto; neque hoc de elevatione et depressione polari dicimus, de qua supra; sed quod origines suas habeat plerumque magis in vicino auster, magis in sublimi boreas.

8. Auster nobis pluviosus, (ut jam dictum est,) Africæ vero serenus, sed magnos immittens fervores, non frigidus, ut alii dixerunt. Est tamen Africæ satis salubris; at nobis, si flaverit paulo diutius in sudo, absque pluvia, auster valde pestilens est.

spirant a partibus, ubi maxima est copia ipsorum propter auctum calorem solis, qui vapores elicit, ideoque sunt pluviosi. Quod si spiraverint a locis siccioribus et jejunis a vaporibus, sunt sereni; sed tamen aliquando puri, aliquando æstuosi.

10. Videntur hic apud nos auster et zephyrus fœderati, suntque tepidi et humidi; at ex altera parte affines sunt boreas et eurus, suntque frigidi et sicci.

11. Auster et boreas (quod et antea attigimus) frequentius spirant, quam eurus et zephyrus, quia magna est inæqualitas vaporum ex illis partibus propter absentiam et præsentiam solis; at orienti et occidenti sol tanquam adiaphorus est.

12. Auster saluberrimus marinus, a continente magis morbidus; contra, boreas a mari suspectus, a terra sanus; etiam frugibus et stirpibus auster marinus valde benignus, fugans rubigines et alias pernicies.

13. Auster lenior non admodum cogit nubes, sed sæpe serenus est, præsertim si sit brevior; sed flans commotius aut diutius, facit cœlum nubilum et inducit pluviam; sed potius cum desinat aut flaccescere incipiat, quam a principio aut in ipso vigore.

14. Cum auster aut oritur aut desistit, fiunt fere mutationes tempestatum a sereno ad nubilum, aut a calido ad frigidum; et e contra, boreas sæpe et oritur et desinit, priore tempestate manente et continuata.

15. Post pruinas, atque etiam nives paulo diuturniores, non alius fere ventus quam auster spirat, tanquam facta concoctione frigorum, quæ tum demum solvuntur, neque propterea semper sequitur pluvia, sed fit hoc etiam in regelationibus serenis.

16. Auster et frequentius oritur, et fortius spirat noctu, quam interdiu, præsertim noctibus hibernis. At boreas, si noctu oriatur, (quod contra suam consuetudinem est,) non ultra triduum fere durat.

17. Austro flante majores volvuntur fluctus quam borea, etiam quando pari aut minore impetu spirat. 18. Spirante austro fit mare cœruleum et magis lucidum, borea contra atrius et obscurius.

:

19. Cum aër subito fit tepidior, denotat interdum pluviam rursus alias, cum aura subito fit gelidior, pluviam præmonstrat. Sequitur vero hoc naturam ventorum: nam si flante austro aut euro intepescit aër, pluvia in propinquo est, itidemque cum flante septentrione aut zephyro refrigescit.

20. Auster flat plerumque integer et solitarius. At borea, et præcipue cæcia et coro flantibus, sæpe contrarii et alii diversi venti simul spirant; unde refringuntur et turbantur.

21. Boreas sementi faciendæ, auster insitionibus et inoculationibus cavendus.

22. A parte austri folia ex arboribus citius decidunt; at palmites vitium ab ea parte erumpunt, et eo fere spectant.

23. In latis pascuis videndum est pastoribus (ut ait Plinius) ut greges ovium ad septentrionale latus adducant, ut contra austrum pascant. Nam si contra boream, claudicant, et lippiunt, et alvo moventur : quinetiam boreas coitum illis debilitat, adeo ut si in hunc ventum spectantes coëant oves, fœmellæ ut plurimum gignantur: sed in hoc Plinius (utpote

9. Auster et zephyrus non generant vapores, sed transcriptor) sibi non constat.

24. Venti tribus temporibus frumento et segetibus | vel a tinctura regionum per quas pertranseunt : vel nocent; in flore aperiente, et deflorescente, et sub ab originibus localibus suis, in alto, sub terra, in maturitatem; tum enim exinaniunt aristas dejectis medio; quæ omnia sequentes articuli melius explagranis at prioribus duobus temporibus florem aut nabunt. in calamo constringunt aut decutiunt.

25. Flante austro anhelitus hominum magis fœtet, appetitus animalium dejicitur magis, morbi pestilentes grassantur, gravedines incumbunt, homines magis pigri sunt et hebetes: at flante borea, magis alacres, sani, avidiores cibi. Phthisicis tamen nocet boreas, et tussiculosis, et podagrices, et omni fluxui

acuto.

38. Venti omnes habent potestatem desiccandi, etiam magis quam ipse sol; quia sol vapores elicit, sed, nisi admodum fervens fuerit, non dissipat; at ventus eos et elicit et abducit: attamen auster minime omnium hoc facit; quinetiam saxa et trabes sudant magis flante nonnihil austro, quam in tranquillo.

39. Martii magis longe desiccant, quam æstivi; adeo ut artifices instrumentorum musicorum ventos

26. Eurus siccus, mordax, mortificans; zephyrus martios expectent ad materiam instrumentorum suohumidus, clemens, almus.

27. Eurus, spirans vere adulto, calamitas fructuum, inducendo erucas et vermes, ut vix foliis parcatur; nec æquus admodum segetibus: zephyrus contra, herbis, floribus, et omni vegetabili, maxime propitius et amicus. At eurus quoque circa æquinoctium autumnale satis gratiosus.

28. Venti ab occidente spirantes sunt vehementiores quam illi ab oriente, et magis curvant, et contorquent arbores.

29. Tempestas pluviosa, quæ incipit spirante euro, longius durat quam quæ spirante zephyro, et fere ad diem integrum extenditur.

30. Eurus ipse et boreas, postquam inceperint flare, constantius flant: auster et zephyrus magis mutabiles.

31. Flante euro visibilia omnia majora apparent : at flante zephyro audibilia; etiam longius deferuntur soni.

32. "Cæciam nubes ad se trahere," apud Græcos in proverbium transiit, comparando ei fœneratores, qui pecunias erogando sorbent: vehemens est ventus et latus, ut non possit summovere nubes tam cito, quam illæ renitantur et se vertant; quod fit etiam in majoribus incendiis, quæ contra ventum invales

cunt.

33. Venti cardinales, aut etiam semicardinales, non sunt tam procellosi, quam mediani.

34. Mediani, a borea ad euro-boream, magis sereni; ab euro-borea ad eurum, magis procellosi. Similiter ab euro ad euro-austrum, magis sereni; ab euro-austro ad austrum, magis procellosi. Similiter ab austro ad zephyro-austrum, magis sereni; a zephyro-austro ad zephyrum, magis procellosi. Similiter a zephyro ad zephyro-boream, magis sereni; a zephyro-borea ad boream, magis procellosi: ita ut progrediendo secundum ordinem cœli, semper mediani prioris semicardinis disponantur ad serenitatem; posterioris, ad tempestates.

35. Tonitrua, et fulgura, et ecnephiæ fiunt spirantibus ventis frigidis, quique participant ex borea, quales sunt corus, thrascias, circius, meses, cæcias : ideoque fulgura sæpius comitatur grando.

36. Etiam nivales venti a septentrione veniunt, sed ab iis medianis qui non sunt procellosi, veluti

[blocks in formation]

rum desiccandam, eamque reddendam porosam et

sonoram.

40. Venti omnis generis purgant aërem, eumque a putredine vindicant, ut anni, in quibus venti frequentius spirent, sint maxime salubres.

41. Sol principum fortunam subit; quibuscum ita sæpe agitur, ut præsides in provinciis remotis magis obnoxios habeant subditos, et quibus obsequia præstentur magis, quam principi ipsi. Certe venti, qui potestatem et originem habent a sole, æque aut plus gubernant temperaturas regionum et affectus aëris, quam ipse sol, in tantum ut Peruvia (quæ propter propinquitatem oceani, vastitatem amnium, et altissimos et maximos montes nivales, maximam habet copiam ventorum et aurarum spirantium) cum Europa de temperamento et clementia aëris certet.

42. Nil mirum si ventorum tantus sit impetus, quantus invenitur, quandoquidem venti vehementes sint tanquam inundationes, atque torrentes et fluctus magni aëris. Neque tamen, si attentius advertas, magnum quiddam est eorum potentia. Possunt dejicere arbores, quæ cacuminum onere, tanquam velis expansis, iisdem commoditatem præbent, et se ipsæ onerant; possunt etiam ædificia infirmiora; sed structuras solidiores, nisi fiant cum terræ motibus, non subvertunt. Nives quandoque tanquam integras dejiciunt ex montibus, ut planitiem subjacentem fere sepeliant, quod accidit Solymanno in campis Sultaniæ; etiam magnas quandoque immittunt inundationes aquarum.

43. Amnes quandoque tanquam in sicco ponunt venti, et fundos ipsorum discooperiunt: Si enim, post magnam siccitatem, ventus robustus in consecutione fili aquæ, pluribus diebus spirarit, ita ut aquas amnis, tanquam everrendo, devexerit in mare, aquas marinas prohibuerit, fit siccatio amnis in multis locis insolitis.

Monitum.

Verte polos, et verte simul observationes, quatenus ad austrum et boream. Cum enim absentia et præsentia solis in causa sit, variat pro ratione polorum. At illud constans res esse possit, quod plus sit maris versus austrum, plus sit terræ versus boream, quod etiam ad ventos non parum facit.

[blocks in formation]

Ad Artic. S. Connexio.

ORIGINES LOCALES VENTORUM.

Ventorum origines locales nosse arduæ est inquisitionis, cum illud Unde et Quo ventorum, ut res abdita, etiam in Scripturis notata sit. Neque loquimur jam de fontibus ventorum particularium, (de quibus postea,) sed de matricibus ventorum in genere. Alii ex alto eas petunt, alii in profundo rimantur; in medio autem, ubi ut plurimum generantur, vix eas quærunt; ut est mos hominum quæ ante pedes posita sunt præterire,, et obscuriora malle. Illud liquet, ventos aut indigenas, aut advenas esse; sunt enim venti tanquam mercatores vaporum, eosque in nubes collectos et important in regiones, et exportant, unde iterum venti, tanquam per permutationem. Sed inquiramus jam de nativis. Qui enim aliunde advenæ, alibi nativi. Tres igitur origines locales; aut exspirant et scaturiunt e terra; aut dejiciuntur e sublimi; aut conflantur hic in corpore aëris. Qui autem dejiciuntur ex alto, duplicis generationis; aut enim dejiciuntur antequam formentur in nubes, aut postea ex nubibus rarefactis et dissipatis. Videamus quæ sit harum rerum historia.

1. Fixerunt poëtæ, regnum Æoli in antris et cavernis sub terram fuisse collocatum, ubi carcer esset ventorum, qui subinde emittebantur.

2. Etiam theologos quosdam, eosdemque philosophos, movent Scripturæ verba: "Qui producit ventos de thesauris suis:" tanquam venti prodirent ex locis thesaurariis, subterraneis scilicet, ubi sunt mineræ sed hoc nihil est. Nam loquitur etiam Scriptura de thesauris nivis et grandinis, quas in sublimi generari nemo dubitat.

:

3. In subterraneis proculdubio magna existit aëris copia, eamque et exspirare sensim verismile, et emitti confertim aliquando, urgentibus causis,

necesse est.

Phænomenon

In magnis siccitatibus et media æstaobliquum. te, cum magis rimosa sit terra, solet erumpere in locis aridis et arenosis magna vis aquarum. Quod si faciant aquæ (corpus crassum) raro; aërem (corpus tenue et subtile) hoc frequenter facere probabile est.

4. Si expirat aër e terra sensim et sparsim, parum percipitur primo; sed postquam aëris illius emanationes multæ minutæ confluxerint, tum fit ventus; ut ex scaturiginibus aquarum rivus. Hoc vero ita fieri videtur, quoniam notatum est ab antiquis, ventos complures in ortu suo, et in locis a quibus oriuntur, primo spirare exiguos, deinde in progressu invalescere prorsus, more fluviorum.

5. Inveniuntur quædam loca in mari, ac etiam lacus, qui, nullis flantibus ventis, majorem in modum tumescunt, ut hoc a subterraneo flatu fieri appareat.

6. Magna vis requiritur spiritus subterranei, ut terra concutiatur aut scindatur: levior, ut aqua sublevetur. Itaque tremores terræ rari; tumores et sublevationes aquarum frequentiores.

7. Etiam ubique notatum est, nonnihil attolli et tumescere aquas ante tempestates.

8. Spiritus subterraneus exilis, qui sparsim efflatur, non percipitur super terram, donec coierit in ventum, ob porositatem terræ; sed exiens subter

[ocr errors]

aquas, ob continuitatem aquæ, statim percipitur ex tumore nonnullo.

9. Asseclas esse ventos terrarum cavernosarum antea posuimus, ut prorsus videantur venti illi habere origines suas locales e terra.

10. In montibus magnis et saxeis inveniuntur venti et citius spirare (antequam scilicet percipiantur in valibus) et frequentius (cum scilicet valles sint in tranquillo): at omnes montes et rupes cavernosi sunt.

11. In comitatu Denbigh in Britannia, montosa regione et lapidosa, ex cavernis quibusdam tam vehementes (ait Gilbertus) sunt ventorum eruptiones, ut injecta vestimenta pannique rursus magna vi efflentur, et altius in aërem efferantur.

12. In Aber Barry juxta Sabrinam in Wallia, in quodam clivo saxoso, in quo sunt foramina, si quis aurem apposuerit, sonitus varios et murmur flatuum sub terra exaudiet.

Phænomenon

Notavit Acosta, oppida Platæ et Potosæ in Peruvia non longe esse distan- obliquum. tia, et utrumque situm esse in terra elevata aut montana, ut in hoc non differant; et nihilominus habere Potosam temperaturam aëris frigidam et hiemalem, Platam clementem et vernam; id quod videtur argenti fodinis juxta Potosam attribui posse; quod demonstrat esse spiracula terræ, quatenus ad calidum et frigidum.

13. Si terra sit primum frigidum, ut voluit Parmenides, (non contemnenda usus sententia, cum frigus et densitas arcto copulentur vinculo,) non minus probabile est, ejici halitus calidiores a frigore centrali terræ, quam dejici a frigore aëris sublimioris.

14. Sunt quidam putei in Dalmatia et regione Cyrenaica, ut quidam ex antiquis memorant, in quibus, si dejiciatur lapis, excitantur paulo post tempestates; ac si lapis perfringeret operculum aliquod in loco, ubi vis ventorum erat incarcerata.

Phænomenon obliquum.

Flammas evomunt Etna, et complures montes; similiter et aërem erumpere posse consentaneum est, præsertim calore in subterraneis dilatatum et in motu positum. 15. In terræ motibus, ventos quosdam noxios et peregrinos, et ante eruptionem et postea flare, observatum est; ut fumi quidem minores solent emitti ante et post incendia magna,

Aër in terra conclusus erumpere ob Monitum. varias causas compellitur. Quandoque massa terræ male coagmentata in cavum terræ decidit quandoque aquæ se ingurgitant: quandoque expanditur aër per ignes subterraneos, ut ampliorum locum quærat: quandoque terra, quæ antea solida erat et concamerata, per ignes in cineres versa, se amplius sustinere non potest, sed decidit; et complura id genus.

Atque de prima origine locali ventorum, videlicet e subterraneis, hæc inquisita sunt; sequitur origo secunda ex sublimi, nempe media, quam appellant, regione aeris.

At nemo tam male quæ dicta sunt Monitum. intelligat, quasi negemus, et reliquos

ventos e terra et mari per vapores educi; sed hoc

prius genus erat ventorum, qui exeunt e terra jam venti formati.

16. Increbrescere murmur sylvarum antequam manifesto percipiantur venti, notatum est; ex quo conjicitur ventum a superiore loco descendere; quod etiam observatur in montibus (ut dictum est) sed causa magis ambigua propter cava montium.

17. Stellas sagittantes (ut loquimur) et vibratas sequitur ventus; atque etiam ex ea parte, ex qua fit jaculatio; ex quo patet, aërem in alto commotum esse antequam ille motus perveniat ad nos.

18. Apertio cœli, et disgregatio nublum, præmonstrat ventos, antequam flent in terra; quod itidem ostendit ventos inchoari in alto.

19. Stellæ exiguæ, antequam oriatur ventus, non cernuntur, licet nocte serena; cum scilicet (ut videtur) densatur, et fit minus diaphanus aer, propter materiam quæ postea solvitur in ventos.

20. Circuli apparent circa corpus lunæ; sol quandoque occidens conspicitur sanguineus; luna rubicundior est in ortu quarto; et complura alia inveniuntur prognostica ventorum in sublimi (de quibus suo loco dicemus); quæ indicant materiam ventorum ibi inchoari et præparari.

21. In istis phænomenis notabis illam, de qua diximus, differentiam, de duplici generatione ventorum in sublimi; nimirum ante congregationem vaporum in nubem, et post. Nam prognostica halonum et colorum solis et lunæ habent aliquid ex nube; at jaculatio illa et occultatio stellarum exiguarum fiunt in sereno.

22. Cum ventus prodit a nube formata, aut totaliter dissipatur nubes, et vertitur in ventum; aut secernitur partim in pluviam, partim in ventum ; aut scinditur, et erumpit ventus, ut in procella.

23. Plurima sunt phænomena obliqua ubique in natura rerum de repercussione per frigidum; itaque cum constet esse in media regione aeris frigora | valde intensa, planum fit, vapores maxima ex parte ea loca perfringere non posse, quin aut coagulentur, aut vibrentur; secundum opinionem veterum, in hac parte sanam.

Tertia origo localis ventorum est eorum, qui hic in inferiore aëre generantur, quos etiam tumores sive superonerationes aëris appellamus. Res maxime familiaris, et tamen silentio transmissa.

Commentatio.

Horum ventorum, qui conflantur in aëre infimo, generatio abstrusior aliqua res non est, quam hæc ipsa; Quod scilicet aër, noviter factus ex aqua et vaporibus attenuatis et resolutis, conjunctus cum aëre priore, non potest contineri iisdem quibus antea spatiis; sed excrescit, et volvitur, et ulteriora loca occupat. Hujus tamen rei duo sunt assumpta. Unum, quod gutta aquæ in aërem versa (quicquid de decima proportione elementorum fabulentur) centuplo ad minus plus spatii desiderat, quam prius; alterum, quod parum aëris novi et moti, superadditum aëri veteri, totum concutit et in motu ponit: ut videre est ex pusillo vento, qui ex follibus aut rima fenestræ efflat, qui tamen totum aërem in cubiculo in motu ponere possit; ut ex flammis lucernarum facile apparet.

24. Quemadmodum rores et nebulæ hic in aëre infimo generantur, nunquam factæ nubes, nec ad mediam regionem penetrantes; eodem modo et complures venti.

25. Aura continua spirat circa maria et aquas, quæ est ventus pusillus noviter factus.

26. Iris, quæ est ex meteoris quasi humillima, et generatur in proximo, quando non conspicitur integra, sed curtata, et quasi frusta ejus tantum in cornibus, solvitur in ventos, æque ac in pluviam, et magis. 27. Notatum est, esse quosdam ventos in regionibus, quæ disterminantur et separantur per montes intermedios, qui ex altera parte montium spirant familiares, ad alteram non perveniunt. Ex quo manifestum, eos generari infra altitudinem ipsorum montium.

28. Infiniti sunt venti, qui spirant diebus serenis, atque etiam in regionibus ubi nunquam pluit: qui generantur ubi flant, nec unquam erant nubes, aut in mediam regionem ascenderunt.

Phænomena

obliqua.

Quicunque norit quam facile vapor solvatur in aërem, et quam ingens sit copia vaporum, et quantum spatium occupet gutta aquæ versa in aërem præ eo, quod antea occupabat, (ut dictum est,) et quam modicum sustineat se comprimi aër, non dubitabit quin necesse sit, etiam a superficie terræ usque ad sublimia aëris, ubique generari ventos: neque enim fieri potest, ut magna copia vaporum, cum cœperint expandi, ad mediam aëris regionem attollantur absque superoneratione aëris et tumultu in via.

ACCIDENTALES GENERATIONES VENTORUM.

Ad Art. 9. Connexio.

Accidentales generationes ventorum eas vocamus quæ non efficiunt aut gignunt motum impulsivum ventorum, sed eum compressione acuunt, repercussione vertunt; sinuatione agitant et volvunt: quod fit per causas extrinsecas et posituram corporum adjunctorum.

1. In locis ubi sunt colles minus elevati, et circa hos subsidunt valles, et ultra ipsos rursus colles altiores, major est agitatio aëris et sensus ventorum, quam aut in montanis aut in planis.

2. In urbibus, si sit aliquis locus paulo latior, et exitus angustiores, aut angiportus et plateæ se invicem secantes, percipiuntur ibi flatus et auræ.

3. In ædibus refrigeratoria per ventos fiunt, aut occurrunt, ubi aër est perflatilis, et ex una parte introit aër, ex adverso exit; sed multo magis, si aër intrat ex diversis partibus, et facit concursum auræ ad angulos, et habet exitum illi angulo communem : etiam concameratio cœnaculorum, et rotunditas, plurimum facit ad auras; quia repercutitur aër commotus ad omnes lineas; etiam sinuatio porticuum magis juvat, quam si exporrigantur in recto; flatus enim in recto, licet non concludatur, sed liberum habeat exitum, tamen non reddit aërem tam inæqualem, et voluminosum, et undantem, quam confluxus ad angulos, et anfractus, et glomerationes in rotundo, et hujusmodi.

4. Post magnas tempestates in mari continuatur ventus accidentalis ad tempus postquam originalis resederit, factus ex collisione et percussione aëris per undulationem fluctuum.

« PředchozíPokračovat »