Obrázky stránek
PDF
ePub

illam pœnam laniationis viscerum subiit. Illud non aliud esse videtur, quam quod homines, artibus et scientia multa inflati, etiam sapientiam divinam sensibus et rationi subjicere sæpius tentent; ex quo certissime sequitur mentis laceratio et stimulatio perpetua et irrequieta. Itaque mente sobria et submissa distinguenda sunt humana et divina; atque oracula sensus et fidei; nisi forte et religio hæretica, et philosophia commentitia hominibus cordi sit. Restat ultimum illud de ludis Promethei cum tædis ardentibus. Hoc rursus ad artes et scientias pertinet, sicut ignis ille, ad cujus memoriam et celebrationem hujusmodi ludi instituti sunt; atque continet in se monitum, idque prudentissimum, ut perfectio scientiarum a successione, non ab unius alicujus pernicitate aut facultate, exspectetur. Etenim qui ad cursum et contentionem velocissimi et validissimi sunt, ii ad facem suam accensam servandam fortasse minus sunt habiles, cum a cursu rapido æque, ac nimis tardo, periculum extinctionis immineat. Isti autem luminum cursus et certamina jampridem intermissa videntur, cum scientiæ in primis quibusque auctoribus, Aristotele, Galeno, Euclide, Ptolemæo, maxime florere cernantur; atque successio nil magni effecerit aut fere tentaverit. Atque optandum esset, ut isti ludi in honorem Promethei sive humanæ naturæ instaurarentur, atque res certamen et æmulationem et bonam fortunam reciperet, neque ex unius cujuspiam face tremula atque agitata penderet. Itaque homines monendi sunt, ut se ipsi exsuscitent, et vires atque etiam vices suas experiantur, neque in paucorum hominum animulis et cerebellis omnia ponant. Hæc sunt illa, quæ in fabula ista vulgari et decantata nobis adumbrari videntur; neque tamen inficiamur, illi subesse haud pauca, quæ ad Christianæ fidei mysteria miro consensu innuant; ante omnia navigatio illa Herculis in urceo ad liberandum Prometheum, imaginem Dei Verbi, in carne, tanquam fragili vasculo, ad redemptionem generis humani properantis, præ se ferre videtur. Verum nos omnem in hoc genere licentiam nobis ipsi interdicimus, ne forte igne extraneo ad altare Domini

utamur.

XXVII. ICARUS VOLANS; ITEM SCYLLA ET CHARYBDIS, SIVE VIA MEDIA.

MEDIOCRITAS, sive via media, in moralibus laudatissima est; in intellectualibus minus celebrata, sed non minus utilis et bona; in politicis tantum suspecta, et cum judicio adhibenda. Morum autem mediocritates per viam Icaro præscriptam; intellectualium autem per viam inter Scyllam et Charybdim, ob difficultatem et periculum, decantatam ab antiquis notantur. Icaro præcepit pater, cum mare esset prætervolandum, ut viam aut nimis sublimem, aut nimis humilem caveret. Cum enim alæ cera essent conglutinatæ, periculum erat si altius efferetur, ne cera ex solis ardore liquefieret; sin ad vaporem maris propius se submitteret, ne ab humore cera minus tenax efficeretur. Ille vero ausu juvenili in celsiora contendit, atque in præceps lapsus est.

Parabola facilis et vulgata est: virtutis enim via inter excessum et defectum recto tramite aperitur. Neque mirum erat si Icarum, juvenili alacritate

[blocks in formation]
[ocr errors]

gestientem, excessus perdiderit. Excessus enim fere juvenum; defectus senum, vitia esse solent. Ex semitis tamen malis et noscivis elegit Icarus (si plane pereundum erat) meliorem. Defectus enim recte æstimantur excessibus praviores. Quandoquidem excessui nonnihil magnanimitatis subsit, et cognationis cum cœlo, ad instar volucris defectus vero humi serpat, instar reptilis. Præclare Heraclitus: Lumen siccum, optima anima." Nam si ex humo humorem contrahat anima, prorsus deprimitur et degenerat: interim tamen modus adhibendus est, ut ab illa siccitate laudata lumen reddata subtilius, non corripiatur incendium. Atque hæc cuivis fere nota sunt. At via illa in intellectualibus inter Scyllam et Charybdim certe et peritiam navigandi et felicitatem desiderat. Si enim in Scyllam incidant naves, illiduntur cautibus: sin in Charybdim, absorbentur. Cujus parabolæ ea videtur esse vis, (quam nos breviter perstringemus, tametsi infinitam trahat contemplationem,) ut in omni doctrina et scientia, earumque regulis et axiomatibus, modus teneatur inter distinctionum scopulos, et universalium voragines. Hæc enim duo naufragiis ingeniorum et artium famosa sunt.

XXVIII. SPHINX, SIVE SCIENTIA.

TRADITUR Sphinx fuisse monstrum specie multiforme; facie et voce virginis; pennis volucris, unguibus gryphi: jugum autem montis in agro Thebano tenebat et vias obsidebat: mos autem ei erat viatores ex insidiis invadere ac comprehendere: quibus in potestatem redactis, ænigmata quædam obscura et perplexa proponebat, quæ a Musis præbita et accepta putabantur. Ea si solvere et interpretari miseri captivi non possent; hæsitantes, et confusos in illis, magna sævitia dilaniabat. Hæc calamitas cum diu grassaretur, præmium propositum est a Thebanis (ipsum Thebarum imperium) viro qui Sphingis ænigmata explicare possit (neque enim alia superandæ illius ratio erat). Tanto pretio excitatus Edipus, vir acer et prudens, sed pedibus læsis et perforatis, conditionem accepit, et experiri statuit. Postquam autem fidens animi et alacer se coram Sphinge stitisset; illa ab eo quæsivit, quale tandem illud animal esset, quod primo quadrupes natum, postea bipes factum esset, deinde tripes, ad extremum rursus quadrupes. Ille præsenti animo respondit, illud in hominem competere, qui sub ipsum partum et infantiam quadrupes provolvitur et vix repere tentat, nec ita multo post erectus et bipes incedit; in senectute autem baculo innititur et se sustentat, ut tanquam tripes videatur; extrema autem ætate decrepitus senex labantibus nervis, quadrupes decumbit, et lecto affigitur. Itaque vero responso victoriam adeptus, Sphingem interemit ; cujus corpus asello impositum, veluti in triumpho ducebatur; ipse autem ex pactis rex Thebanorum creatus est.

Fabula elegans, nec minus prudens est; atque videtur conficta de scientia, præsertim conjuncta practicæ. Siquidem scientia non absurde monstrum. dici possit, cum ignorantibus et imperitis prorsus admirationi sit. Figura autem et specie multiformis est, ob immensam varietatem subjecti, in qua scientia

abstrusum, quin postquam plane intellectum et deinceps pervulgatum sit, etiam tardo imponi possit. Neque illud prætermittendum, debellatam esse Sphin

et celeri gradu ad ænigmata Sphingis homines properare solent: unde fit, ut (prævalente Sphinge) potius per disputationes ingenia et animos lacerent, quam per opera et effectus imperent.

XXIX. PROSERPINA, SIVE SPIRITUs.

versatur: vultus et vox affingitur muliebris ob gra- | Elegantissime certe, cum nihil sit tam acutum et tiam et loquacitatem adduntur alæ, quia scientiæ et earum inventa momento discurrant et volant, cum communicatio scientiæ sit instar luminis de lumine, quod affatim incenditur. Elegantissime autem at-gem a viro pedibus clavato: etenim nimis cito pede tribuuntur ungues acuti et adunci; quia scientiæ axiomata et argumenta penetrant mentem, eamque prehendunt et tenent ut movere et elabi non possit: quod et sanctus philosophus notavit: "Verba sapientum" inquit, "sunt tanquam aculei, et veluti clavi in altum defixi." Omnis autem scientia collocata videtur in arduis et editis montium. Nam res sublimis merito putatur et excelsa, et ignorantiam tanquam ex superiore loco despiciens, atque etiam late et undequaque speculatur et prospicit, ut in verticibus montium fieri solet. Vias autem obsidere fingitur scientia, quia ubique in itinere isto, sive peregrinatione vitæ humanæ, materia et occasio contemplationis se ingerit et occurrit. Proponit autem Sphinx quæstiones et ænigmata mortalibus varia et difficilia, quæ accepit a Musis. Ea tamen quamdiu apud Musas manent, sævitia fortasse carent; donec enim nullus alius finis meditationis et disquisitionis sit præter ipsum scire, intellectus non premitur, nec in arcto ponitur, sed vagatur et exspatiatur, atque in ipsa dubitatione et varietate nonnullam jucunditatem et delectationem sentit: sed postquam a Musis hujusmodi ænigmata ad Sphingem transmissa sunt, id est, ad practicam, ut instet et urgeat actio, et electio, et decretum : tum demum ænigmata molesta et sæva esse incipiunt, et, nisi solvantur et expediantur, animos hominum miris modis torquent et vexant, et in omnes partes distrahunt et plane lacerant. Proinde in ænigmatibus Sphingis duplex semper proponitur conditio; non solventi mentis laceratio; solventi imperium. Qui enim rem callet, is fine suo potitur, atque omnis artifex operi suo imperat. Ænigmatum autem Sphingis duo in universum sunt genera: ænigmata de natura rerum, atque ænigmata de natura hominis; atque similiter in præmium solutionis sequuntur duo imperia: imperium in naturam, et imperium in homines; veræ enim philosophiæ naturalis finis proprius et ultimus est, imperium in res naturales, corpora, medicinas, mechanica, alia infinita; licet schola, oblatis contenta, et sermonibus tumefacta, res et opera negligat et fere projiciat. Verum ænigma illud Edipodi propositum, ex quo ille imperium Thebanum adeptus est, pertinebat ad naturam hominis: quisquis enim naturam hominis prorsus introspexit, ille faber fere fortunæ suæ esse potest, et ad imperandum natus est. Id quod de Romanis artibus bene pronunciatum est:

"Tu regere imperio populos, Romane, memento; Hæ tibi erunt artes.'

Æn. vi. 851.

Itaque apposite illud, quod Augustus Cæsar signo Sphingis, sive de industria, sive fortuito usus est. Ille enim (si quis unquam) in politica excelluit, et in vitæ suæ curriculo plurima nova ænigmata de natura hominis felicissime solvit, quæ nisi dexter et paratus solvisset, multoties non procul ab imminente pernicie et exitio abfuisset. Atque additur in fabula Sphingis devictæ corpus in asellum impositum fuisse.

NARRANT Plutonem, postquam regnum inferorum ex partitione illa memorabili accepisset, de nuptiis alicujus e superis desperasse, si eas per colloquia, aut modos suaves tentaret; ut ad raptum consilia sua dirigere ei fuerit necesse. Itaque captata opportunitate Proserpinam Cereris filiam, virginem pulcherrimam, dum flores Narcissi in Siciliæ pratis colligeret, subito incursu rapuit, atque quadrigis secum ad subterranea asportavit; ei magna reverentia præbita est, ut et domina Ditis vocata sit. Ceres autem, ejus mater, cum filia sibi unice dilecta nusquam comparuisset, supra modum mæsta et anxia, tædam accensam ipsa manu præ se ferens, universum orbis terrarum ambitum peragravit, ut filiam investigaret et recuperaret. Id cum frustra fuisset, accepto forte indicio quod ad inferos devecta esset, multis lachrymis et lamentationibus Jovem fatigavit, ut illa ei restitueretur. Atque tandem pervicit, ut si illa nihil ex iis, quæ apud inferos essent, degustasset, tum eam abducere liceret. Ea conditio matris desiderio adversa fuit; Proserpina enim grana tria ex malo granato gustasse comperta est. Neque idcirco Ceres destitit, quin preces et ploratus de integro resumeret. Postremo itaque ei indultum est, ut Proserpina, dispertitis temporibus et alternis vicibus, sex menses cum marito, alteris sex cum matre esset. Hanc Proserpinam postea Theseus et Pirithous eximia audacia thalamo Ditis deducere tentarunt. Cum autem in itinere super saxo apud inferos defessi consedissent, eis resurgere minime licuit, sed æternum sedebant. Proserpina itaque inferorum regina mansit; in cujus honorem etiam additum est privilegium magnum; cum enim ab inferis revocare gradum illis, qui eo descendissent, fas non esset, adscripta est huic legi exceptio singularis; ut si quis ramum aureum in donum Proserpinæ attulisset, ei ob hoc ire et redire liceret. Is ramus unicus erat in ingenti et opaco luco, neque stirps erat, sed visci instar in aliena arbore frondebat, atque avulso illo alter non deficiebat.

Fabula ad naturam pertinere videtur, atque vim et copiam illam in subterraneis divitem et frugiferam, ex qua hæc nostra pullulant, et in quam rursus solvuntur et redeunt, perscrutari. Per Proserpinam antiqui significarunt spiritum illum æthereum, qui sub terra (per Plutonem repræsentatur) clauditur et detinetur, a superiore globo divulsus, quod non male expressit ille:

"Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto Æthere, cognati retinebat semina cœli."

Ille spiritus raptus a terra fingitur, quia minime cohibetur ubi tempus et moram habet ad evolandum,

sed subita confractione et comminutione tantum compingitur et figitur, perinde ac si quis aërem aquæ commiscere tentet; quod nullo modo efficere possit, nisi per agitationem celerem et rapidam : hac enim ratione videmus illa corpora conjungi in spuma, aëre tanquam rapto ab aqua. Neque ineleganter additur, Proserpinam flores Narcissi in vallibus colligentem raptam fuisse : quia Narcissus a torpore sive stupore nomen sumit: atque tum demum spiritus ad raptum materiæ terrestris magis præparatus est et opportunus, cum coagulari incipit, ac veluti torporem colligere. Recte autem tribuitur honor ille Proserpinæ, qualis nulli uxori deorum, ut Ditis Domina sit, quia ille spiritus plane omnia in illis regionibus administrat, stupido et quasi ignaro Plutone. Hunc autem spiritum æther, ac vis cœlestium (per Cererem adumbrata) infinita sedulitate elicere, atque sibi restituere contendit. Fax autem illa ætheris, sive tæda ardens in manu Cereris, proculdubio solem denotat, qui circa terræ ambitum luminis officio fungitur, atque maximi omnium esset ad Proserpinam recuperandam momenti, si omnino hoc fieri posset. Illa tamen hæret, et manet: cujus ratio sequitur accurate et excellenter proposita in pactis illis Jovis et Cereris. Primum enim certissimum est, duos esse modos spiritus in materia solida et terrestri cohibendi: alterum per constipationem sive obstructionem, qui est mera incarceratio et violentia: alterum per ministrationem proportionati alimenti, atque id fit sponte et libenter. Postquam enim spiritus inclusus depascere incepit atque se alere, evolare protinus non festinat: sed veluti in terra sua figitur: atque hæc est degustatio Proserpinæ ex malo granato; quæ si non fuisset, jam pridem a Cerere, cum face illa sua orbem terrarum peragrante, abducta fuisset. Spiritus enim, qui subest metallis et mineralibus, compingitur fortasse præcipue per massæ soliditatem; qui autem in plantis est et animantibus, in corpore poroso habitat, et aperta effugia habet, nisi per illum modum degustationis libenter detineretur. Secundum autem pactum de semestri consuetudine non aliud est, quam elegans descriptio dispertitionis anni; cum spiritus ille, per terram perfusus, quoad res vegetabiles mensibus æstatis apud superiora degat, atque mensibus hiemis ad subterranea redeat. Quod vero attinet ad conatum illum Thesei et Pirithoi abducendæ Proserpinæ, id eo spectat, quod sæpius fiat, ut spiritus subtiliores, qui ad terram in multis corporibus descendunt, neutiquam illud efficiant ut spiritum subterraneum exsugant, et secum uniant, et evehant; sed contra ipsi coagulentur, neque amplius resurgant; ut Proserpina per eos aucta incolis et imperio sit. De virga autem illa aurea, vix videmur sustinere posse impetum chemistarum, si in nos hac ex parte irruant; cum illi ab eodem lapide suo, et auri montes, et restitutionem corporum naturalium, veluti a portis inferorum, promittant. Verum de chemica, atque lapidis illius procis perpetuis, certo scimus theoricam eorum esse sine fundamento; suspicamur etiam practicam esse sine certo pignore. Itaque missis illis, de ista postrema parabola parte hæc nostra sententia est. Nobis certe compertum est ex compluribus antiquorum figuris, eos conservatio

[ocr errors][merged small]

nem atque instaurationem quadantenus corporum naturalium pro re desperata non habuisse, sed potius pro re abstrusa et quasi avia. Atque idem sentire hoc etiam loco videntur, cum virgulam istam inter infinita virgulta ingentis et densissimæ sylvæ collocarunt; auream autem finxere, quia aurum durationis tessera est: insitivam, quia ab arte hujusmodi effectus sperandus est, non ab aliqua medicina, aut modo simplici aut naturali.

XXX. METIS, SIVE CONSILIUM.

NARRANT poëtæ antiqui Jovem cepisse in uxorem Metin, cujus nomen non obscure consilium significat: eam autem ex illo gravidam factam fuisse : quod cum ille sensisset, partum ejus nullo modo exspectasse, sed utique eam devorasse, unde et ipse prægnans factus sit: puerperium autem mirum fuisse; nam ex capite, sive cerebro Palladem armatam peperisse.

Hujus fabulæ monstrosæ et primo auditu insulsissimæ sensus arcanum imperii continere videtur, qua arte, scilicet, reges se versus concilia sua gerere soleant, ut auctoritas et majestas eorum non solum illibata conservetur, verum apud populum augeatur et extollatur. Nam reges se cum conciliis suis vinculo veluti nuptiali copulare et conjungere, et de rebus maximis cum eis deliberare, recto et prudente instituto consueverunt ; idque majestatem eorum neutiquam imminuere haud abs re judicant: verum cum res jam ad decretum spectat, quod instar partus est, concilii partes non ultra tendere sinunt, ne acta ex concilii arbitrio pendere videantur. Verum, tum demum reges (nisi hujusmodi res sit ut invidiam a se derivare cupiant) quicquid a concilio elaboratum et veluti in utero efformatum est, in se transferre consueverunt, ut decretum et executio (quæ, quia cum potestate procedit et necessitatem infert, eleganter sub figura Palladis armatæ involvitur) ab ipsis emanare videatur. Neque satis est ut hoc ab auctoritate regum et eorum voluntate soluta, et libera, et non obnoxia, profectum videatur; nisi etiam hoc sibi reges sumant, ut ex capite eorum, id est, ex judicio et prudentia propria, decreta nata existimentur.

XXXI. SIRENES, SIVE VOLUPTAS.

FABULA de Sirenibus ad perniciosas illecebras voluptatis recte, sed sensu vulgatissimo, transfertur. Nobis autem videtur sapientia veterum, tanquam uvæ male calcatæ ; ex quibus licet nonnihil exprimitur, tamen potissima quæque resident et prætermittuntur. Sirenes Acheloi et Terpsichores, unius ex Musis, filiæ fuisse narrantur; eæ primis temporibus alatæ erant: sed inito temere cum Musis certamine victæ, alis mulctatæ sunt. Ex pennis autem evulsis Musæ coronas sibi fecerunt: adeo ut ab eo tempore Musæ cum capitibus alatis procederent, præter unam Sirenum matrem. Mora autem Sirenum erat in insulis quibusdam amoenis: illæ vero e specula naves adventantes cum conspicerent, cantu navigantes primo detinebant, deinde alliciebant, exceptos autem necabant. Neque simplex erat cantilena, sed singulos modis maxime naturæ eorum convenientibus captabant. Tanta autem pestis erat, ut insulæ Sirenum etiam longe intuentibus alberent ex ossibus

Illud

cadaverum inhumatorum. Huic malo remedium | Hujusmodi enim doctrinæ alas Musarum coronis repertum est genere et modo duplex; alterum ab rursus detrahere, et Sirenibus restituere velle videnUlysse, alterum ab Orpheo: Ulysses sociis omnino tur. Habitare autem perhibentur Sirenes in insulis, aures cera obturari jussit; ipse, cum experimentum quia voluptates fere secessus quærunt, atque homirei facere vellet, periculum autem depellere, se ad num cœtus sæpe vitant: Sirenum autem cantus ommalum navis alligari voluit, interminatus, ne quis nibus decantatus est, ejusque pernicies et artificium eum, licet rogatus, solveret: Orpheus vero, missis varium: itaque interprete hæc non egent. hujusmodi vinculis, clara voce deorum laudes can- magis acutum de ossibus veluti clivis albentibus e tans ad lyram, voces Sirenum retudit, et extra omne longinquo visis: ex quo illud significatur, exempla periculum fuit. calamitatum, licet clara et conspicua, contra voluptatum corruptelas non multum proficere. Restat de remediis parabola, non abstrusa ea quidem, sed tamen prudens et nobilis. Proponuntur enim mali tam callidi, et tam violenti, remedia tria: duo a philosophia; tertium a religione. Atque primus effugii modus est, ut quis principiis obstet, atque omnes occasiones, quæ animum tentare et solicitare possint, sedulo devitet: id quod obturatio illa aurium denotat; atque hoc remedium ad animos mediocres et plebeios necessario adhibetur, tanquam ad comites Ulyssis. Animi autem celsiores etiam versari inter medias voluptates possunt, si decreti constantia se muniant: quin et per hoc, virtutis suæ experimentum magis exquisitum capere gaudent; etiam voluptatum ineptias et insanias perdiscunt, potius contemplantes quam obsequentes: quod et Salomon de se professus est, cum enumerationem voluptatum, quibus diffluebat, ea sententia claudat: " Sapientia quoque perseveravit mecum." Itaque hujusmodi heroës inter maximas voluptatum illecebras se immobiles præstare, atque in ipsis earum præcipitiis se sustinere queant; tantum, ad Ulyssis exemplum, Ex interdictis perniciosis suorum consiliis et obsequiis, quæ animum maxime omnium labefactare et solvere possiut. Præstantissimum autem in omni genere est remedium Orphei; qui laudes deorum cantans et reboans, Sirenum voces confudit et summovit: meditationes enim rerum divinarum voluptates sensus non tantum potestate, sed etiam suavitate, superant.

Fabula ad mores pertinet, atque minime obscura sane, nec tamen inelegans parabola videtur. Voluptates ex copia rerum ac affluentia; atque ex hilaritate sive exultatione animi proveniunt: illæ olim primis ipsis illecebris subito, et tanquam alatæ, mortales rapere solebant. Doctrina autem et eruditio hoc saltem effecit, ut animus humanus se nonnihil cohibeat, et exitum rei secum perpendat; itaque alas voluptatibus detraxit. Hoc autem in Musarum decus et honorem egregium cessit: postquam enim philosophiam contemptum voluptatum inducere posse nonnullorum exemplo patuit; statim res sublimis visa est, quæ animam veluti humo affixam attollat et evehat, et hominum cogitationes (quæ in capite vigent) pennatas et veluti æthereas faciat. Sola Sirenum mater pedestris, et sine alis mansit; ea proculdubio nil aliud est, quam doctrinæ leves et ad jucunditatem inventæ et adhibitæ ; quales videntur Petronio illi in pretio fuisse, qui postquam sententiam mortis accepisset, in ipsis atriis mortis delicias quæsivit, cumque etiam literas in solatium adhibere vellet, nil (inquit Tacitus) legit eorum, quæ ad constantiam faciunt, sed leves versus. hoc genere est illud:

Et illud:

"Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum
Omnes unius æstimemus assis."

CATULL. Eleg. v.

"Jura senes norint, et quid sit fasque nefasque Inquirant tristes, legumque examina servent.'

NOVA ATLANTIS.

OPUS IMPERFECTUM.

LECTORI S.

FABULAM hanc (Nova Atlantidis) eo animo confixit honoratissimus auctor, ut in ea modulum quendam et descriptionem collegii, ad interpretationem naturæ, et operum magnitudinem ac potentiam, instituti, exhiberet: idque nomine Domus Salomonis, sive Collegii operum sex dierum, insigniret. Atque eousque sermonis filum produxit, donec hoc conficeret. Modulus, fateor, pro more poëtices, grandior et celsior est, quam qui in omnibus imitationi pateat; veruntamen in plerisque industria hominum sibi non diffidat. In animo etiam habuit, hac ipsa in fabula, librum "De Legibus, sive de optimo civitatis statu," exarasse: sed cum opus hoc prolixum futurum prævideret; necnon historiæ naturalis colligendæ, aliarumque "Instaurationis" partium contexendarum (quas longe potiores duxit) desiderio abriperetur; hic pedem fixit. Hæc habui in mandatis; lege, et vale.

GUIL. RAWLEY.

dulci, aut commeatu, aut medicina, et curatione pro ægrotis, aut si navis vestra reparatione indigeat, singula, quibus caretis, in scriptis exhibete. Nos autem officiis ullis misericordiæ vobis non deerimus." Rotulus iste sigillo firmatus erat ex alis Cherubim, minime expansis, sed deorsum pendentibus, et juxta eas cruce. Hoc tradito, minister ille discessit, et unum ex famulitio suo nobiscum reliquit, qui responsum nostrum reportaret. Cum jam apud nos de hac re deliberaremus, timidi et anxii hærebamus. Arceri a descensu in terram, et moneri de præpropero nostro discessu; male nos afflixerunt. Contra, cum videremus populum illum linguas externas callere, tantaque humanitate præditum esse, consolationi nobis erat non exiguæ: ante omnia, signum crucis, instrumento appositum, singulari gaudio nos affecit, tanquam salutis augurium manifestum. Responsum a nobis est lingua Hispanica, navem nostram satis commode se habere, quandoquidem malacias, et ventos contrarios potius experti essemus, quam tempestates: quantum ad ægrotos nostros, eos plurimos esse, quin et graviter laborantes, ita ut nisi descensus in terram illis permitteretur, de vita periclitarentur. Alia, quibus carebamus, speciatim exhibuimus, addentes, adesse nobis merces pauculas, quas si eis emere placeret, necessitatibus nostris subveniri posse, ne illis oneri essemus. Obtulimus servo præmium exiguum in ducatis, et holoserici charmosyni parcellam, quæ ministro superiori offerretur; sed ille non accepit, imo vix aspicere sustinuit: atque ita in alia parva scapha, quæ ad eum missa fuit, discessit.

NAVIGAVIMUS e Peruvia, ubi per annum integrum commorati sumus: petebamus autem Chinam, et Japoniam ; commeatum in duodecim menses nobiscum portantes; atque per spatium quinque mensium, et amplius, ventis secundis ab ortu flantibus, licet lenioribus et remissioribus, usi sumus. Tum vero vertit se ventus, et ab occidente per multos dies constanter spiravit; adeo ut progredi lente admodum possemus, atque de reditu quandoque cogitaremus. Sed tunc rursus orti sunt austri fortes et vehementes, cum inclinatione nonnulla in orientem; qui nos (quantum fieri potuit) contra nitentes, versus septentrionem compulerunt: quo tempore commeatus noster (etsi parce admodum eum distribuissemus) penitus absumptus. Itaque, cum nos ipsos in medio vastissimæ per universum orbem aquarum eremi positos videremus absque commeatu, perditos nos plane putabamus, et mortem propinquam expectabamus. Attamen corda nostra, et voces ad Deum in cœlis levavimus; qui mirabilia sua in profundis monstrat; eum precantes, pro misericordia sua, ut, quemadmodum in principio congregationes aquarum mandavit, et aridam apparere fecerat; ita nunc quoque terram nobis ostenderet, ne periremus. Contigit autem, ut die sequente, sub vesperi, intra modicam distantiam, cerneremus, septentrionem versus, tanquam nubes spissas: quæ nobis de terra spem injecerunt, satis gnaris, tractum illum maris australis penitus incognitum fuisse; atque insulas, et continentes, adhuc non detectas, complecti potuisse. Itaque cursum, tota illa nocte, eo direximus, ubi terra Tribus plus minus horis elapsis postquam servus se, ut conjiciebamus, ostenderat : atque illucescente responsum nostrum accepit, lembo versus nos dedie postero manifestum fuit, id, quod videramus, vectus est vir (ut videbatur) ex magistratibus. Interram revera fuisse, depressam quidem et sylvosam: dutus erat toga cum manicis amplis, ex cameloto, quod eam magis obscuram monstraverat. Atque coloris cœrulei pulcherrimi, splendidioris multo, post sesqui-horæ navigationem portum tutum appu- quam nos in Europa habemus: tunica interior virilimus; portum urbis cujusdam, non magnæ quidem, dis erat; et similiter galerus ejus, qui factus erat in sed pulchre exstructæ, et quæ, ex qua parte mare figuram turbani, eleganter compositi, neque præspectabat, elegantiam magnam præ se tulit. grandis, qualia solent esse Turcica; atque capillorum vero singula momenta tarda æstimantes, quibus a suorum cincinni infra oram turbani dependebant. terra abessemus, ad littus properavimus, et ad de- Vir sane aspectu venerabilis. Vectus est in lembo, scensum in terram nos comparavimus. Confestim aliqua ex parte inaurato, quatuor solummodo viris, autem vidimus nonnullos ex populo urbis, cum bain eodem lembo, comitatus. Alius autem a tergo cillis in manibus, qui nutu et signis nos in terram sequebatur, in quo erant viri circiter viginti. Quam-' descendere prohibuerunt: absque tamen clamoribus, primum intra spiculi jactum venisset, signis quibusaut ferocia. Unde haud parum contristati, quid dam e lembo moniti sumus, ut aliquos e nostris ad faciendum esset apud nos deliberamus. Interim per- illum mitteremus. Id quod statim fecimus in navis rexit versus nos scapha haud magna, octo circiter nostræ scapha; virum ex nostris (uno excepto) pri-, viros vehens; quorum unus in manu gestabat bacu- marium mittentes, et quatuor cum illo. Cumque lum ex arundine lutea, ad utrumque finem cæruleo circiter sex virgatas a lembo abessemus, jubebant ut colore imbutum ; qui navem nostram fidenter con- nos sisteremus, nec propius accederemus. Quod et scendit. Cumque vidisset unum e nostris obviam fecimus. Tum vero vir, quem modo descripsi, in illi prodeuntem, e sinu extraxit rotulum quendam pedes se erexit, et alta voce Hispanice interrogavit; pergamenæ, (sed pergamena nostra paulo flavioris, Num Christiani estis? Respondimus: Christianos atque ad instar foliorum codicillorum splendentis, nos esse minus metuentes, quia signum crucis in alias autem mollis satis et flexibilis,) eique in manum instrumento illo videramus. Ad quod responsum, dedit, qui primus e nostris se obtulerat. In quo dexteram ille versus cœlum sustulit, et deinde leniter rotulo, lingua Hebraica prisca, Græca quoque prisca, ad os suum adduxit; qui gestus in usu illis est cum Latina satis pura, et Hispanica, scripta erant hæc Deo gratias agunt. Tunc autem perrexit: "Si verba: "In terram ne descendatis ; nedum quispiam jurabitis (unusquisque vestrum) per merita Servae vestris. Quin et discessum ab his oris maturate, toris, piratas vos non esse nec sanguinem humaintra sexdecim dies, nisi licentia vobis diutius mo- num effudisse, sive jure, sive vi, intra spatium quarandi concedatur. Interea, si aqua vobis opus sit | draginta dierum, ultimo elapsorum, licentiam obtine

Nos

« PředchozíPokračovat »