Obrázky stránek
PDF
ePub

lloc modo te obsecro, ut ne credas à me allegatum hunc senem.

Sine me expurgem, atque illum huc coràm addu

Sim. Adducas ?

Pam. Sine, pater.

Chre. Equum postulat: da veniam.

Pam. Sine te hoc exorem.

Sim. Sino.

[cam.

Quidvis cupio, dum ne ab hoc me falli comperiar,

Chreme.

[est patri.

Chre. Pro peccato magno paulum supplicii satis

SCENA IV.

CRITO, CHREMES, SIMO, PAMPHILUS.

Cri. Mitte orare: una harum quævis caussa me,

ut faciam, monet,

[Glycerio.

Vel tu, vel quòd verum est, vel quòd ipsi cupio Chre. Andrium ego Critonem video? et certè Quid tu Athenas insolens? [is est: salvos sis, Crito. Cri. Evenit: sed hiccine est Simo?

Chre. Hic est.

[civem esse ais?

Sim. Mene quæris? eho, tu Glycerium hinc

[blocks in formation]

Imperitos rerum, eductos liberè, in fraudem illicis?
Sollicitando, et pollicitando eorum animos lactas ?
Chre. Sanun' es?

Sim. Ac meretricios amores nuptiis conglutinas?
Pam. Perii: metuo, ut substet hospes.
Chre. Si, Simo, hunc nôris satis,

Non ita arbitrere: bonus hic est vir.

Sim. Hic vir sit bonus?

Itane adtemperatè venit hodiè in ipsis nuptiis,

Ut veniret antehac nunquam? est vero huic credendum Chreme. [quod moneam probe.

Pam. Ni metuam patrem, habeo

pro illâ re, illum

Sim. Sycophanta.

Cri. Hem.

Chre. Sic, Crito, est hic: mitte.

Cri. Videat, qui siet.

[audiet.

Si mihi pergit, quæ volt, dicere, ea, quæ non volt, Ego isthæc moveo, aut curo? non tu tuum malum æquo animo feres? [sciri potest: Nam, ego quæ dico, vera, an falsa audieres, jam Atticus quidam olim navi fractá ad Andrum [applicat (38) Et isthæc una parva virgo: tum ille egens fortè Primum ad Chrysidis patrem se.

ejectus est,

Sim. Fabulam inceptat.

(38) Navi fractâ. The ship drawn ante in fig. 72, should be inspected in regard to this and other passages that follow.

Chre. Sine.

Cri. Itane vero obturbat?

Chre. Perge.

Cri. Tum is mihi cognatus fuit,

[Atticum.

Qui eum recepit: ibi ego audivi ex illo sese esse

Is ibi mortuus est.

Chre. Ejus nomen?

Cri. Nomen tam cito tibi?

Phania.

Chre. Hem, periî!

Cri. Verùm hercle opinor fuisse Phaniam.

Hoc certò scio, Rhamnusium se aiebat esse.

Chre. O Jupiter!

[tum audivere.

Cri. Eadem hæc, Chreme, multi alii in Andro

Chre. Utinam id siet,

Quod spero: eho dic mihi, quid is eam tum, Crito? Suam ne aiebat esse?

Cri. Non.

Chre. Cujam igitur?

Cri. Fratris filiam.

Chre. Certè mea est.

Cri. Quid ais?

Sim. Quid tu? quid ais?

Pam. Arrige aures, Pamphile. (39)

(59) Arrige aures, Pamphile! Observe, in regard to this expression, the mark of light about the region of Pamphilus's ear.

Sim. Qui credis ?

Chre. Phania ille frater meus fuit.

Sim. Nôram, et scio.

Chre. Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam

persequens, proficiscitur.

Tum illam hic relinquere est veritus: post illa Quid illo sit factum. [nunc primum audio, Pam. Vix sum apud me: ita animus commotus

est metu,

[bono. Spe, gaudio, mirando hoc tanto, tam repentino Sim. Næ istam multimodis tuam inveniri gaudeo. Pam. Credo, pater.

Chre. At mihi unus scrupulus etiam restat, qui

Pam. Dignus es.

[me malè habet.

Cum tuâ religione odio: nodum in scirpo quaris. Cri. Quid istud est ?

Chre. Nomen non convenit.

Cri. Fuit hercle aliud huic parvæ.

Chre. Quod, Crito?

Nunquid meministi?

Cri. Id quæro.

Pam. Ego ne hujus memoriam patiar me

1

Voluptati obstare, cum egomet possim in hac re medicari mihi?

Non patiar: heus Chreme: quod quæris, Pasibula.

Cri. Ipsa est.

Chre. Ea est?

Pam. Ex ipsâ millies audivi.

Sim. Omneis nos gaudere hoc Chreme,

Te credo credere.

Chre. Ita me Dii ament, credo.

Pam. Quid restat, pater?'

Sim. Jam dudum res reduxit me ipsa in gra

Pam. O lepidum patrem.

[liam.

De uxore ita, ut possedi, nihil putat Chremes.

Chre. Causa optuma est:

Nisi quid pater aliud ait.

Pam. Nempè.

Sim. Scilicet.

Chre. Dos, (40) Pamphile, est

Decem talenta.

Pam. Accipio.

Chre. Propero ad filiam: eho mecum Crito: Nam illam me haud nòsse credo.

Sim. Cur non illam huc transferre jubes? Pam. Rectè admones. Davo ego isthuc dedam jam negotî.

Sim. Non potest.

Pam. Quis?

Sim.. Quia habet aliud magis ex sese, et majus. Pam. Quidnam?

(40) This dowry of ten talents may regard the Roman numeral X, the prototype of which (as introduced in XII, in fig. 48, ante) occupies the same space in the moon as the person of Glycerium.

« PředchozíPokračovat »